Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
adloquimur igitur-pauperem diuitemne, sciat ipsa, quae possidet; neque enim marsuppium eius discutimus, sed animae puritatem –, loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus et uirtutes nouimus, quam nobis fama commendat, cuius uenerabiliorem pudicitiam adulescentia facit, quae mortem iuuenis mariti sic fleuit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet, non amissum. orbitatis magnitudo religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit, ut in Christo praesentem nouerit.