Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae et in materterae nutritus sinu inuictissimo principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret et bellis ciuilibus Africam dissidentem hac uelut obside sibi fidam redderet. mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi uicinae mortis praescius inter fulgorem palatii et honorum culmina, quae aetatem anteibant, sic uixit, ut se ad Christum crederet profecturum.