Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
qui sustinet tempestatem, uel petrae uel tecti quaerit refugium; quem hostis persequitur, ad muros urbium confugit; fessus uiator tam sole quam puluere umbrae quaerit solacium; si saeuissima bestia hominis sanguinem sitiat, cupit, utcumque potuerit, praesens uitare discrimen: ita et homo a principio conditionis suae deo utitur adiutore et, cum illius sit gratiae, quod creatus est, illius misericordiae, quod subsistit et uiuit, nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita liberum concessit arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret, ne libertas arbitrii redundet ad iniuriam [*]( 2 *Hier. 15, 1 4 *III Reg. 13,2 12 *Ps. 89, 1 13 *Ps. 89, 1 ) [*]( 1 nomen esse s samuelis OB mose Y 2 ieremia OB ihezechiele q steterit q moses Y samuel OB 4 altare ter 0, semel Ba.c.m2 5 domui 0, om. YtjB 8 moyse Ba.c. mosi Y 9 lator 0 10 deinde 0 12 dns B est 0 13 generatione et generatione Y, t)p.c.m2 \' generationem et generationem O g. et g. B 14 generatione et generatione Ya.r. 15 abitatione B 17 tristia Ya.c.fy tristitia Yp.c. tristiciam OB depl. genus 0 22 si] et si B 23 cupit] add. et nititur s poterit 0 25 illiusque Yq, Bp.c.m2 27 cone. lib. ? gratiam s.l.Y 28 redundaret s ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hi1berg. ) [*]( 18 )