Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Domine, habitaculum f a ctus es nobis in generatione et generatione. Septuaginta: domine, refugium factus es nobis in omni generatione et generatione. pro habitatione et refugio in Hebraico \'maon\' ponitur, quod magis habitationem quam refugium sonat. narraturus autem tristia et genus deploraturus humanum a laudibus dei incipit, ut, quidquid postea homini accidit aduersorum, non creatoris duritia sed eius, qui creatus est, culpa accidisse uideatur.