Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quod autem dicit: i n generatione et generatione, omnia significat tempora et ante legem et in lege et in euangelii gratia. unde et apostolus dicit: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed ex dei dono, et omnes epistulae eius in salutationis principio non prius pacem habent et sic gratiam, sed ante gratiam et sic pacem, ut donatis nobis peccatis nostris pacem domini consequamur.