Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sciamus quoque errare eos, qui omnes psalmos Dauid arbitrantur et non eorum, quorum nominibus inscripti sunt. unde et hunc psalmum uolunt sub nomine Moysi a Dauid esse compositum, quod scilicet legis dator communem humani generis offensam et calamitatem et dein expectationem salutis sacro ore describat.