Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante 5 se uetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.
unde et noster apostolus: cotidie morior per uestram salutem et dominus iuxta antiqua exemplaria: nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus multoque ante per prophetam spiritus sanctus: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis et post multas aetates illa sententia: memento semper diem mortis et numquam peccabis disertissimeque praeceptum satirici: uiue memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.
sic ergo — ut dicere coeperamus — aetatem duxit et uixit, ut semper se crederet esse morituram. sic induta est uestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, uiuam, placentem deo.
Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas — quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam — et uerecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit [*]( 1 cf. Ioh. 18, 16 cf. Ioh. 19, 26-27 7 cf. Plato, Phaedo p. 64 A 8 *I Cor. 15, 31 10 *Luc. 14, 27 13 *Ps. 43, 23 (22); Rom. 8, 36 15 *Eccli. 7, 40 17 Persius V 153 21 cf. Rora. 12, 1 ) [*]( 2 sua g suam codd. acciperet B 3 ut] et g 6 adol. Ap.c.mSB 8 dixit g quotidie inquit g 9 per] propter s salutem] gloriam B 12 sanctus spir. B 13 te inquit B 14 sumus om.g ouis AD illa sententia Ap.c.m2 15 die D diei B 16 dissertissimeque (-ae A) Aa.c.m2D dis(ss A)ertissimique ABp.c.m2 di*e*tissimique (dilectissimique ?) Ba.c.m2 satyrici AD 17 memor] seq.ras.llitt.B laeti DB ora A gla (= gloria)D 18 inde] ide Ap.c.m2 19 sic ex si m2A 20 crederet se B esse om.D moritura Aa.c.mZD 21 differens Aa.c.m2D; add. se g deo placentem B 22 et om.A me ex e m2A roma D 23 eph(h exp.)iphanio A epyphanio D transissetD 24 anthiocenam D salaminiam (alt. i eras.)A salaminia D 25 egit] erat ex erit m2A )
quid in illa uirtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis inuenerim, uereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam uersum, hoc illa libauit, hoc didicit atque possedit, ita ut post profectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
et quia ualde prudens erat et nouerat illud, quod appellant philosophi t JtQVJtov, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed uel mea uel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur — sciebat enim dictum ab apostolo: docere autem mulieri non permitto —, ne uirili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere uideretur iniuriam.
In nostrum locum statim audiuimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne transuersum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, uno usam cubili, ut omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse. suburbanus ager uobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem. multoque ita uixistis tempore, ut imitatione uestri et conuersatione multarum gauderemus Romam [*]( 1 *II Tim. 4, 2 18 I Tim. 2, 12 ) [*](1 inportuna Ap.c.m2 oportune om.A 2 quia g qui codd. tunc om.B nominis esse g existimabar g 3 quin (uin in ras.m2) B qui Ap.c. 4 nec ut g e] et D 5 ut non A conderet A 6 opponere Ap.c.m2 posset A 7 pr. quid] quod A 8 fide D 10 longe D 11 libauit B liba ul D liba (s.l. ens m2) uel A 12 si de Ap.c.mZB 15 TO TIPETIONC A to TIPE- T10N D troiepon B decere g docere B dicere A discere D quid D sic ex si D; add. ad g 17 et in] in eo B quo D 21 loco nostr. te aud. stat. B statum D 22 unguem B 23 dicetur D diceretur A uno om.g usa A cubili om.g 24 kma (= karissima) D 25 reper. D pro mon.] primo monasterium A 26 rus] rursum Dp.c.m2 propter solicitudinem A pro solitudine g 27 ex imitatione g et om.g conuersione D )
crebra uirginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia seruientium deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. interim absentiam nostri mutuis solabamur adloquiis et, quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. semper se obuiare epistulae, superare officiis, salutationibus praeuenire. non multum perdebat, quae iugibus sibi litteris iungebatur.
In hac tranquillitate et domini seruitute heretica in his prouinciis exorta tempestas cuncta turbauit et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi nec ulli bonorum parceret. et quasi parum esset hic uniuersa mouisse, nauem plenam blasphemiarum Romano intulit portui inuenitque protinus patella operculum. et Romanae fidei purissimum fontem lutosa caeno permiscuere uestigia.
nec mirum, si in plateis et in foro rerum uenalium pictus ariolus stultorum uerberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum uenenata spurcaque doctrina Romae inuenerit, quos induceret. tunc librorum Jtsgidgxcbv infamis interpretatio, tunc discipulus oX3iog uere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum ditmvQog contradictio et pharisaeorum turbata schola.
tunc sancta Marcella, quae diu coniuerat, ne per aemulationem quippiam facere crederetur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam in plerisque uiolari, ita ut sacerdotes quoque et nonnullos monachorum maximeque saeculi homines in adsensum sui traheret (hereticus) ac simplicitati inluderet episcopi, qui de suo ingenio ceteros aestimabat, publice restitit malens deo placere quam hominibus. [*]( 14 ariolus] scil. Rufinus 18 oXfhos] scil. Macarius, Rufini discipulus 24 episcopi] scil. Siricii papae 25 cf. Act. 5, 29\' ) [*]( 1 facta A hiero(u D)solimam AD iherosolimam B 3 ig( ex n m2A)no- minia AD absentia A 5 retinebamus B obuiare se Ba.c.m2 obuiare Bp.c.m2g epistolis Bp.c.m2g 6 perdebat absentia B 8 in] et in J. 9 et om.B tanta D 12 portu A 13 fonte D lutusa Aa.c.m2Bp.c.m2 ceno AD 14 fictusAD 15 natos A (0 ex u m2)D fustesD 16 uenataAD 17 librum peryarchon B 18 OABIOT A OABIOT D OABTOC B 19 ótdnvgog scripsi diapiros B AIAIIIPOT D AIAAIPOT A dialvzog Martian., Vall. turbata est g 20 scola codd. coniuerat scripsi conibuerat D cohibuerat A,Ba.c.m2 se cohibueratBp.c.m2g 21 uideretur g 22 quosque Bp.c.m2 24 hereticus addidi, om.codd. simplicitate AD episcopo B 25 estimat A mallens Bp.c.m2 )
Laudat saluator in euangelio uilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter feceiit. cernentes heretici de parua scintilla maxima incendia concitari et suppositam dudum flammam iam ad culmina peruenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere uiderentur.
non multum tempus in medio, succedit in pontificatum uir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: ne oraueris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunauerint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et uictimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam e o s. dicas: \'quo hoc?\' ad laudem Marcellae.
damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore correcti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia neglclqucov ingerit uolumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, uenire non ausi sunt tantaque uis conscientiae fuit, ut magis absentes damnari quam praesentes coargui maluerint.
huius tam gloriosae uictoriae origo Marcella est tuque caput horum et causa bonorum, quae scis me uera narrare, quae nosti uix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et uidear apud maliuolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. pergam ad reliqua.
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. tunc inpletum est: putas, [*](1 cf. Luc. 16, 8 11 *Hier. 14, 11-12 29 *Luc. 18, 8 ) [*]( 1 uill. B 2 quidem] add. fraudulenter g ac tamen D 6 discedere D, Ba.c.m2 discere A discedere non Bp.c.m2 (sed de discedente, t. e. prolie-iscente, Rufino loquitur Hier.) discessisse g uideretur A 9 semel latam] simulatam B 11 iheremiam B 13 hol. et uict. obt. g 15 enim et f consumma A 16 quid B haec g dam(p fi)nationes A Ba.c.m2,D 17 hoc Ap.c.m2 18 correpti D 19 ITEPIAPXAIN A IJERIAPXAIN D peryarchon B 20 emendata B enim data AD monstrabantur D -batur A 21 sunt ausi g 22 fuit consc. B 24 quae om.s uere A 25 pauca me g 27 ad ex et m2A 29 putasne B )
sed ecce uniuersa tempestas domino flante deleta est expletumque uaticinium prophetale: auferes spiritum eorum et deficient et in puluerem suum reuertentur. in illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud euang-elicum: stulte, hac nocte aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?