Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Saepe et multum flagitas, uirgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam et bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describam. satisque doleo, quod hortaris sponte currentem et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione uirtutum.

nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudicarem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.

neque uero Marcellam tuam, immo meam et, ut uerius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam inlustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules [*]( 2 tantos g ac] et g 3 instruere] docere B nostra g uestram B 5 incolomes A,Ma.c.m2 et s.l.B dns jB 6 domine g ueri A sancti] add. explicit epis sci hieron ad marcellinū et anapsych M ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad principiam (de eras.D) uirginem (om. B) de uita sanctae(-e D) marcellae (-e . hieronimus D)ADB; Hieronymi nomen exhibet titulus in D ) [*]( 12 sumus] fuimus B 13 or*taris A 14 conceda (a in ras.m2) B 16 sil. praet. B 17 existimas g tristicia B 19 dignum] add. in m2 B 21 pro- prię DB 22 inditum D rethorum codd. 23 familiam] rotiliam B decus] genus B stemmata (ta del. m2) A per consules B proconsules D proconsulis A (i ex e m2) ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg1. ) [*]( 10 )

146
et praefectos praetorio decurrentia. nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est et in eo nobilius, quod opibus et nobilitate contempta facta est paupertate et humilitate nobilior.

Orbata patris morte uiro quoque post nuptias septimo mense priuata est. cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem — quod maxime uiris placere consueuit—decorem corporis ac morum temperantiam ambitiosius peteret suasque longaeuus polliceretur diuitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam uellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium uiduitati domus ultro appeteret, illa respondit: \'si uellem nubere et non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non hereditatem\'.

illoque mandante posse et senes diu uiuere et iuuenes cito mori eleganter lusit: \'iuuenis quidem potest cito mori, sed senex diu uiuere non potest\'. qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent. legimus in euangelio secundum Lucam: et erat Anna prophetissa, filia Phanuhelis, de tribu Aser et haec prouectae aetatis in diebus plurimis. uixeratque cum uiro annis septem a uirginitate sua et erat uidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. nec mirum, si uidere meruit saluatorem, quem tanto labore quaerebat.

conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, paruulum non negare et uirum gaudere regnantem: non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos uiros et ecclesiarum principes stulte facere [*]() [*](17 *Luc. 2, 36-37 ) [*]( 1 perfectos A praetorii Bp.c.m2 pretoria Ap.c.m2 decurrentium B 2 in om.g quo B 4 orba g pre nuptias Aa.c.m2 praenuntias D 5 cerealis D cereali(adc2. s m2)A 6 alt. et del.m2A 7 ob(s.l.m2)decorem A 8 longiuus (alt. u eras.) A,om.B 9 filio (add. s s.l.m2) B 10 uiduitati scripsi uiduitate codd. uiduatae g 11 me cup. aet. g 12 ded. pud. B 14 iuuenes] iu-. uenis Ap.c.m2 iuuenis] iuuenes Aa.c.m2 \'\\add. et s.l.m2A 171ucanD 18 fanuhelis A phanuel B 19 quae (a exp.)A 20 uiro suo B era(add. t s.l.m2)A 22 seruiens domino B domino seruiens g 23 die ac nocte B ac] et D meruerit A 27 fem. sanctas B 28 consueuerunt D )

147
consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.

Difficile est in maledica ciuitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque uitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, inmaculatos in uia huius appellans saeculi, quos nulla obsceni rumoris aura macularit, qui obprobrium non acceperint aduersus proximos suos.

de quibus et saluator in euangelio: esto, inquit, beniuolus — siue bene sentiens — de aduersario tuo, dum es cum illo in uia. quis umquam de hac muliere, quod displiceret, audiuit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret ? ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset uiduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat.

illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere uestibus, splendere gemmis, aurum portare ceruicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, ut tandem dominatu uirorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta dei sententiam seruiant, sed quibus imperent. unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum uirorum habere uideantur, qui patienter riuales sustineant, si musitauerint, ilico pioiciendi.

nostra uidua talibus usa est uestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis in [*](7 Ps. 118, 1 10 cf. Ps. 14, 3 11 *Matth. 5, 25 22 cf. Gen. 3, 16 ) [*]( 1 unus est DB unum ex unus mZA sit et praemium B 3 maledicta (t exp.) B maledico D orbis] add. heu B 4 populis A 6 contrahere g ac] et g 9 huius saec. in uia app. B appellant saeculi A saeculi appellat g obsceno A maculauerit B 10 acceperit ABa.c.m2 11 et om.g 13 in uia cum illo g 14 audiuit] add. quis audiuit B credidit] credit A alt. ut] aut AD 17 habitus A illae] aliae B 18 si(s.l. e m2)rycis (y inras. m2)A 20 grana] gratia A flagare D fraglare Bp.c.m2 fragrare g mure] add. et sic maritos plangere B maritos ita plangere g 21 uirorum scripsi eorum codd. 23 nomen om.B uiros B 24 riuales] omnia B muss. g nostram D nostrum Aa.c.m2 uiduam Aa.c.m2D 25 uestibus est B ostaret A optaret Ba.c.m2 arceret g ) [*]( 10* )

148
uentribus egenorum quam in marsuppiis recondens. nusquam sine matre, nullum clericorum et monachorum — quod amplae domus interdum exigebat necessitas — uidit absque arbitris. semper in comitatu suo uirgines ac uiduas et ipsas graues feminas habuit sciens ex lasciuia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari et, qualis quaeque sit, talium consoitio delectari.

Diuinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, et illud de perfecto uiro: et in lege domini uoluntas eius et in lege eius medita-n bitur die ac nocte meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum: siue comeditis siue bibitis siue quid agitis, omnia in gloriam domini facientes et prophetae uerba dicentis: a mandatis tuis intellexi, ut, postquam mandata conplesset.

tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. quod et alibi legimus: quia coepit Iesus facere et docere. erubescit enim quamuis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi diuitiis tumet uilique opertus palliolo pugnat contra tineas uestium sericarum. moderata ieiunia, carnium abstinentia, uini odor or magis quam gustus propter stomachum et frequentes infirmitates. raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum uitabat domus, ne cogeretur uidere, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.

matri in tantum oboediens, ut interdum faceret, quod nolebat. nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus uellet in fratris [*]( 8 Ps. 118, 11 9 *Ps. 1, 2 13 *I Cor. 10, 31 15 Ps. 118, 104 18 *Act. 1, 1 23 cf. I Tira. 5, 23 ) [*](1 marsupiis B 2 et] aut g 4 uid. ac uirg. B 5 ex] et A 7 ardor erat g 9 pfecto D 11 legit AD non in repl. B 12 ut s.l.A existimant g 13 comedetis Aa.c.m2 14 bib. siue quid] aliquid B omnia] a misericordia A gloria B 18 quia] quae B cepit codd. 19 et erubescit (om. enim)B 20 eius lingua g (sed lingua est ablatiuus) 21 elemosinas B elymosinas A eleemosynas g pallio AD 22 siricarum Aa.c.m2;add. illi erant g 25 domos B 26 secretas AD 28 negligeret g 29 ac] et g 29 uelit Aa.c.m2 )

149
liberos uniuersa conferrei, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, diuitibus peritura concedens magisque uolens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.

Nulla eo tempore nobilium feminarum nouerat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei nouitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et uile in populis nomen adsumere. haec ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant, uitam beati Antonii adhuc tunc uiuentis monasteriaque in Thebaide Pachumii et uirginum ac uiduarum didicit disciplinam nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognouerat.

hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliae, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: utinam ne in nemore Pelio. huius amicitiis fruita est Paula uenerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, uirginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.

rideat forsitan lnfidelis lector nxe in muliercularum laudibus inmoran: qui, si recordetur sanctas feminas, comites domini saluatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei \'turritae\' nomen accepit et prima ante apostolos Christum uidere meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui uirtutes non sexu sed animo iudicamus.

unde et Iesus Iohannem euangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non [*]( 15 Ennius, Medea exul fr. 1, 1 R. 19 cf. Matth. 27, 55 etc. 20 cf. Ioh. 19, 25 22 cf. Onom. s. p. 62, 21 cf. Marc. 16, 9 etc. 25 cf. loh. 13, 23; 19, 26; 20, 2 26 cf. Ioh. 18,15 ) [*]( 2 suppelectilis D suppellettiles (-lis m2) A 3 perd. pec. B 6 gaudebat B 7 in om.B 10 uita D 11 monasteriaque Ap.c.m2 monasteria quae cet. monasteriorumque g pachomii B 12 confiteri B 13 quod Christo plac.] ut xpm B 14 dennianum D 15 utina (s.l.m2 1 uineam) B cuius B 16 cub. nutr. g 17 facilius A talis discipula B 18 forsan g 20 subst. sua B 21 Magdalenen scripsi magdalenem (alt. m exp.A) Ag magdalenam (ex -ne m2B)DB 24 iudicamus] add. contemptaeque nobilitatis ac diuitiarum maiorem gloriam ducimus Bg (dE; lacuna ne quis cogitet, animaduertendwn unde, quod sequitur, esse \'uirtutes animo iudicans\') 25 amat A )

150
timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque saluatoris in sua reciperet, ut hereditatem uirginis domini uirginem matrem filius uirgo susciperet.