Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Diuinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, et illud de perfecto uiro: et in lege domini uoluntas eius et in lege eius medita-n bitur die ac nocte meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum: siue comeditis siue bibitis siue quid agitis, omnia in gloriam domini facientes et prophetae uerba dicentis: a mandatis tuis intellexi, ut, postquam mandata conplesset.