Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. quod et alibi legimus: quia coepit Iesus facere et docere. erubescit enim quamuis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi diuitiis tumet uilique opertus palliolo pugnat contra tineas uestium sericarum. moderata ieiunia, carnium abstinentia, uini odor or magis quam gustus propter stomachum et frequentes infirmitates. raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum uitabat domus, ne cogeretur uidere, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.