Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

de hac abominatione hereticae peruersaeque doctrinae dicebat apostolus, quod homo iniquitatis et aduersarius eleuet se contra omne, quod dicitur deus et religio, ita ut audeat stare in templo dei et ostendere se, quod ipse sit deus; cuius aduentus secundum operationem satanae et ea, quae concepta sunt, facit perire abortio et, quae nata, ad pueritiam et ad perfectam aetatem peruenire non posse. quam ob rem orandus est dominus, ne in exordio fidei et crescentis aetatis oriatur hiems, de qua scriptum est: hiems [*]( 2 *Gal. 4,19 5 *I Tim. 2, 14-15 10 cf. Hebr. 5, 12 11 cf. Eph. 4,13 *Hebr. 5, 13 18 cf. Ioh. 14, 6 20 cf. II Thess. 2, 3-4 22 cf. II Thess. 2, 9 26 *Cant. 2, 11 ) [*]( t 1 satanam CB etom.C foet. paul. C fetibusB,om.AD 2dicensom.83B 4egoSS p.r.D mistico(ex u m2A)AB idem om.AD 7sipermanseritZ>C,J.p.r. supermanserit Aa.r. super manser B 9 generarit g 10 perueniat 83 B 11 ad om. 83 13 iusticię et B haec 83 14 quae necdum] qui nec B peper.] add. siue quae necdum paris D siue-potuerunt om.C alt. quae] qui B ea om.C 16 alt. in om.C 18 op. bon. AD non om.C 19 abhom. B peruersoque B 21 et-22 deus om.B 22 tamquam deus g aduentum Ap.c.m2 24 pr. et s,lSQ,om.B quae] eaque 83B quae sunt g 26 et ornADB de qua scriptum est s.l.m2$8,om.B quo Aa.c.m2D alt. hiems om.B ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 2 )

18
transiit, abiit sibi, ne otio torpeamus, sed inminente naufragio suscitemus dormientem dominum atque dicamus: praeceptor, salua nos, perimus.

Quid sibi uelit, quod scriptum est in euangelio secundum Lucam: et non receperunt eum, quoniam facies eius erat uadens in Hierusalem. — Festinans dominus Hierusalem pergere, ut conplerentur dies adsumptionis eius et pascha celebraret, de quo dixerat: desiderio desideraui hoc pascha comedere uobiscum, et biberet calicem, de quo ait: calicem, quem dedit mihi pater, non bibam i 11 u m ? omnemque doctrinam suam patibulo roboraret iuxta illud, quod scriptum est: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, obfirmauit faciem suam, ut iret Hierusalem.

obfirmatione enim et fortitudine opus est ad passionem sponte properantis; unde et Ezechiheli, cui dixerat deus: fili hominis, in medio scorpionum tu habitas et ne timeas eos: obfirmaui, inquit, faciem tuam et dedi faciem tuam aeneam et frontem tuam ferream, ut, si forsitan surrexisset contra eum malleus uniuersae terrae, quasi incude durissima resisteret malleumque contereret, de quo scriptum est: quomodo confractus est et contritus malleus uniuersae terrae?

etmisit nuntios, id est angelos, ante faciem suam. iustum enim erat, ut dei filio angeli ministrarent; siue angelos apostolos uocat, quia et Iohannes, praecursor domini, angelus appellatus est.

cumque ingressi [*]( 2 *Matth. 8, 25 et *Luc. 8, 24 5 *Luc. 9, 53 8 *Luc. 22, 15 10 Ioh. 18, 11 12 *Ioh. 12, 32 13 cf. Luc. 9, 51 15 *Ezech. 2, 6 17 *Ezech. 3, 8-9 19 cf. Hier. 50, 23 21 Hier. 50, 23 22 *Luc. 9, 52 24 cf. Mal. 3, 1 et Matth. 11,10 etc. 25 *Luc. 9, 52-53 ) [*](1 imber abiit g 3 saluos nos fac 95 4 uult Ap.c. 5 quia C 6 erat] add. obfirmata B 7 in hier. pergere 93 pergere in hier. C conpleretur A et] ut AD 7 et 9 pasca B 9 uobiscum ante quam patiar g biberet Engelbrecht bibere codd. calicem] de calice (—ce 93) 93B 12 fuero a terra s 13 me ipsum C obfirm. —Hier. om.AD 15 properantes B -ti g ezechiheli 93D ezechieli C zechieli A ihezechieli B dns B 16 et om.D nec Ap.c.m3 ne s.l.m2A 17 obfirmaui D obfirma cet. 18 aeream AD eneam B tuum ferreumA 19 ut] etAD 20 incudo S3Z> incus g conteretAa.c.m2C 21 contritus estC 22 et eras.A 23 filio dei 93 )

19
essent uicum Samariae, ut praepararent ei, non susceperunt illum, quia facies eius erat uadens in Hierusalem. hostili inter se Samaritani atque Iudaei discordant odio et, cum omnes oderint gentes, proprio contra se furore bacchantur, dum utrique de legis possessione contendunt et in tantum se mutuo persequuntur, ut, postquam Iudaei de Babylonia sunt reuersi. aedificationem templi Samaritani inpedierint. cumque uellent et ipsi cum eis aedificare templum, responderunt Iudaei: non licet nobis et uobis aedificare domum domini.