Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
denique pro summa iniuria pharisaei exprobrant domino: nonne daemonium habes et Samaritanus es? et in parabola de Hierusalem descendentis Hiericho Samaritanus ponitur pro signo atque miraculo, quod malus bene fecerit, et ad puteum Samaritanae scriptum est: non enim coutuntur Samaritani Iudaeis. uidentes ergo Samaritae dominum Hierusalem pergere, id est ad hostes suos, quod audierant a discipulis eius, qui ad parandum hospitium uenerant, Iudaeum esse cognoscunt et quasi Iudaeum atque alienum et eum, qui ad inimicos pergeret, suscipere noluerunt.
quamquam et alia nobis subiciatur intellegentia, quod uoluntatis domini fuerit non suscipi a Samaritis, quia festinabat ire Hierusalem ibique pati et sanguinem fundere, ne occupatus susceptione Samaritica et doctrina gentis illius passionis differret diem, ad quam uenerat sustinendam. unde dicit et in alio loco: non ueni nisi ad oues perditas domus Israhel et apostolis praecepit: ciuitates Samaritanorum [*]( 9 *I Esr. 4, 3 11 *Ioh. 8, 48 12 d. Luc. 10, 30-37 14 *Ioh. 4, 9 24 *Matth. 15, 24 25 *Matth. 10, 5 ) [*](1 praeparent A pararent B 2 susciperunt 33 4 oderit C 5 baccantur 93DB dum] cum 93B utique A 6 tanto 93 babil(ll Aa.r.)onia Ap.r.B 7 sint 93B sammarit. D semper samarit. 93B Samarit. semper s cumque -8 resp. om.B 8 uellint ex uelint 93 templum] domum dni (exp., s.l. templum) 93 10 prae A exprobantj. exprobrabant C dum AD 12 parabula 93D discend. 93 hiericho J.p.c.m293a.c. iericho C hierico Aa.c.m2 ierico B hierichum ^ap.c.D 13 malisAD et om.AD ad puteum] aput(d B) eum Aa.c.m2B 14 script. -15 Sam. om.B 15 ergo] autem ADC 16 ostis C qui] quia A 17 cognoscant Aa.c m2D 19 nobis] multa (exp.,s.l. nobis m2) 93 20 a super ras. 2-3 litl. m2A samaritanis B 21 ire in B,om.AC 22 samm. D passim 23 quem Aa.c m2 in om.C 25 ciuitatem g ) [*]( .2* )
facies igitur eius erat pergentis Hierusalem et idcirco iuxta alteram intellegentiam non receperunt eum Samaritae, quia festinabat ingredi Hierusalem. ut autem non reciperent, fuit dominicae uoluntatis. denique apostoli in lege uersati, in qua tantum iustitiam nouerant oculum pro oculo, dentem pro dente, ulcisci nituntur iniuriam et imitari Heliam, ad cuius uocem duos pentecontarchas militum ignis absumpserat, dicuntque ad dominum: uis dicimus, ut ignis descendat de caelo et consumat eos? pulchre uis, inquiunt, dicimus; nam et Helias dixerat: si homo dei sum, ignis descendat de caelo super uos.
ergo, ut apostolorum sermo efficientiam habeat, uoluntatis est domini. nisi enim ille iusserit, frustra dicunt apostoli, ut ignis descendat super eos, et quodam modo uerbis aliis hoc loquuntur: \'si ad serui Heliae iniuriam ignis descendit de caelo et non Samaritas, sed ludaeos consumpsit incendium, quanto magis ad contemptum filii dei in
inpios Samaritas debet flamma saeuire!\' e regione dominus, qui non ad iudicandum uenerat, sed ad saluandum, non in potestate, sed in humilitate, non in patris gloria, sed in hominis uilitate, increpat eos, quod non meminerint doctrinae suae et bonitatis euangelicae, in qua dixerat: qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram et: diligite inimicos uestros. [*](3 *Luc. 9, 53 7 Ex. 21,24etc. 9cf. IV Reg. 1, 9-12 et 14 10#Luc.9,54 11 Luc. 9, 54 12 *IV Reg. 1,10 et 12 19 cf. Luc. 9, 56—56 21 cf. Matth. 16, 27 etc. 23 *Matth. 5, 39 uel *Luc. 6, 29 24 Matth. 5, 44 etc. ) [*](1 ne intraueritisyl omnem om.AD 3 erantD pergens AD 4 aliam ç 5 receperant B ingredi in 5SB 6 autem] hoc (exp.,s.l. autem)93; add. eum C 7 in lege] hic desinit C nouerat D 9 uoces B dudsADB pentecontarcas B pentecontadas Aa.c.m2\\8 pentecostadas Ap.c.m2D pentecontarchos g 10 adsumpserat (ms 5SB) Aa.c.m2B, fap.c. ass. D adsumeret 5sa.c. dicemus D 11 discendatSB consummat AD pulcre D 12 dicemus D 13 ego sum 58 discendat 58 uos] eos ^aa.c.B 14 hab. eff. (eff. sj.m258) 5SB 16 uerbis aliis s.l.m2fs loquitur AD 17 d(exp.)e caelo 58 ccelo (sic)B sed et AD 18 fili a.c.m2A 20 iudicandos 5sa.c. uindicandum A 21 pr. in om.A alt. in om.B gloriam B 23 maxilla B : )