Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
hiemem quoque et sabbatum sic interpretantur, ne eo tempore fugere conpellantur, quando duritia frigoris in agris et in desertis locis fugientes latere non patitur et obseruatio sabbati aut praeuaricatores facit, si fugiant, aut hostium gladiis subiacere, si sabbati otium et praecepta seruauerint.
nos autem audientes dominum saluatorem, ut, qui in Iudaea sunt, ad montana confugiant, ipsi quoque oculos leuamus ad montes, de quibus scriptum est: leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi, et in alio loco: fundamenta eius in montibus sanctis et: montes in circuitu eius et dominus in circuitu populi sui et: non potest abscondi ciuitas super montem posita, et discalciamus nos pellem litterae nudisque pedibus cum Moyse ascendentes montem Sina dicimus: transiens uidebo uisionem hanc magnam, ut possimus intellegere praegnantes animas, quae de semine doctrinarum et sermonis dei initia fidei conceperunt et dicunt cum Esaia: a timore tuo, domine, concepimus et parturiuimus et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram.
sicuti enim semina paulatim formantur in uteris et tam diu non reputatur homicidium, donec elementa confusa suas imagines membraque suscipiant, ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc uentre retinetur et cito abortio perit, cum uiderit abominationem desolationis stantem in ecclesia et [*]( 8 cf. Matth. 24, 16 etc. 10 *Ps. 120,1 11 Ps. 86, 1 12 Ps. 124, 2 14 *Matth. 5,14 15 cf. Ex. 3, 5 16 *Ex. 3, 3 19 *Esai. 26. 1ti 26 cf. Matth. 24,16 etc. et Dan. 9, 27 ) [*]( 1 lactentes Apx.m2g quidem A%5a.c.,D aduersum 93 B 2 praecipua58 3 sabbato Ap.c.m2 7 si om.C ex praecepto 93 seruarent 93a.c.mZ 9 ipse S3 leuemus Ap.c.m2g ad] in C 11 ueniat 93 14 ciuitas latere 93fi latere ciuitas g 15 disculc(t B)iamus Aa.c.m2fSB discalciemus Ap.c.m2C pelle Ap.c.m2CB 16 moysen Aa.r.D ascendamus ADC in montem 58 in montes (s exp.)B syna D,om.ç dicemus Aa.e.m2C dicentes Ap.c.m2 dicamus g 19 isaia 93C isaya B 21 fecimus C faciemus 93 quem fecisti ADB 22 sicut 93B 23 putatur C homicidiumJ homo g 24 membra**que ljuit ra uel ta) A 25 prorumperit B in uentre g 26 abhom. 93DB )
has ergo reor iuxta mysticos intellectus esse mulieres, de quibus idem apostolus scribit: mulier seducta in transgressione facta est; saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et caritate et sanctitate cum pudicitia. quae si de sermone diuino aliquando generarint, necesse est, quae generata sunt, crescere et primum accipere lac infantiae, donec perueniant ad solidum cibum et ad maturam aetatem plenitudinis Christi.omnis enim, qui lacte alitur, inperitus est in ratione iustitiae; paruulus enim est.
hae igitur animae, quae necdum pepererunt siue quae necdum potuerunt ea, quae generata sunt, alere, cum uiderint sermonem hereticum stantem in ecclesia, cito scandalizantur et pereunt et in tempestate atque in persecutionibus permanere non possunt, praesertim si otium habuerint bonorum operum et non ambulauerint in uia, quae Christus est.