Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quapropter quis prudentium non uideat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias consolante conscientia et quem ad modum, uel quod iactitat uel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur ? uerum tamen illum maluerim aliquo modo mitiorem quam te isto modo armatiorem. hoc magnum et triste miraculum est ex amicitiis talibus ad has inimicitias peruenisse. laetum erit et multo maius ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam reuertisse.

CXI. EPISTULA AUGUSTINI AD PRAESIDIUM.

Domino beatissimo et merito uenerando fratri et consacerdoti Praesidio Augustinus in domino salutem.

Sicut praesens rogaui sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et conpresbytero nostro [*]( 7 cf. II Cor. 6, 7 ) [*]( 1 inte integra 31 2 intimi] intimus 32 3 late L quis om. C qui F 4 condam $A quandam FLtfD 5 incredebiliter F 6 iactitat] iactet (ex iactit m2) ut A 7 reputes A 8 qui illum ^aBa.r. 9 te om. F et om. A 10 inim.] amicitias C 11 maius] magis FM inim. om. 31 ad ex et C ) [*]($= Escorialensis & 1. 14 s. VIII—IX. ) [*](A — Berolinensis lat. 11 s. IX. ) [*](F — Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](g = Parisinus 12163 s. IX.. ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](Haec epistula est inter Augustini epistulas LXXIV (p. 279 Goldbacher); de titulo) [*]((Jt. adnot. ad epist. LXV II) [*]( 15 dom.] add. et F 17 sicut ex si ut F si con L rogauit Fa.c. commone g 18 ut om. 3 )

367
Hieronymo mittere non graueris. ut autem nouerit caritas tua, quem ad modum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum et ad me ipsius. quibus lectis pro tua sancta prudentia facile uidebis et modum meum, quem seruandum putaui, et motum eius, quem non frustra timui. aut si ego, quod non debui, uel, quo modo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me, sed ad me ipsum potius fraterna dilectione. mitte sermonem, quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognouero.

CXII. AD AUGUSTINUM.

Domino uere sancto et beatissimo papae Augustino Hieronymus.

Tres simul epistulas, immo libellos, per diaconum Cyprianum tuae dignationis, accepi diuersas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones meorum opusculorum continentes. ad quas si respondere noluero, libri magnitudine opus erit.