Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius gemui, omnino formido. cum enim hominem Christiana caritate flagrantem eaque mihi fidelem amicum factam esse sentio, quicquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi, in quo manet, ut talis sit. deus enim caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet; quem si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium.
uerum tamen ex amico intimo factus inimicus quaerat sibi potius, quod fingat astutus, non inueniat, quod prodat iratus. hoc autem unusquisque facile adsequitur non occultando, quod fecerit, sed non faciendo, quod occultari uelit. quod misericordia dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros liberi securique uersentur, aliena peccata sibi commissa non prodant, quae prodi timeant, ipsi nulla committant. cum enim falsum quid a maledico fingitur, aut omnino, [*]( 14 I Ioh. 4, 16 ) [*]( 2 deprecabo ^ 3 arbitrabor βFz2DMCB succensere B succedere F 4ut]autC 5 miror] minor A nosminusg nos] nonõl scire] se$p.c, quam s.l.A, om. L scimur La,Mp.c.m2 sciremur ^ scimus (bisF) cet. 6 karite $ fateor om. FL 7 proficio $ fatigatis β scandala C eo F 8 deum] dum g illi F 9 et om. B in om. £ DM nec om. 31 ne L hac ex ac FL 10 illud om. 31 11 ingemui AB omnino ton A xpianam caritatem F 12 flaglante $ ea quae Aõ1 atque FLtfDM adque C 13 non homo com. s.l.B, om. A 15 manet] add. et deus in eo B 16 quam S facit $ est om. C 18 querens $ fringat g2 19 perdat FL hoc] huius 3. autem iram L 20 occultari Aft1—re cet. 21 quod si g 22 inimicos f,Mp.c.m2 quodlibetjpAFL uersantur (ex-atu z2)Fz2D,Ma.c. 23 commissas F probantj1 timent βLz2DC, MBa.c.m2 timet F comittant A commitant B 24 quid] quidam FLõ2, Ma.r. quiddam C a om. FL )