Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Sed et iudices, qui illum digne stntentiauerunt, credere noluerunt (11) ideo. quia et alii quique in praeteritum pro suis facinoribus detecti sunt, nunc cum Marcello et Athanasio coniuncti sunt — dicimus autem Asclepan, qui ante decem et septem annos episcopatus honore discinctus est, deinde Paulum et Lucium et quotquot talibus coniuncti sunt — circumeuntes simul exteras regiones persuadebant iudicibus non esse credendum illis, qui in
eos digne sententiam protulerunt, ut hoc genere commercii sibi quondam ad episcopatus reditum procurarent. nce in ipsis locis, in quibus peccauerant, nec in proximis uel ubi accusatores habebant, se defendebant, sed iuxta peregrinos et longe a suis regionibus [*](2fingebat om. C 7 prodessc Cy cassum γ casum AC A in mg.. De sc̄ο iulio qui n consensit in damnatione athanasii 8 ad italiam A 9 quos y quod A 10 iisdemCy deinde Cγ 12 communicauerant y fuerant y 13 corum sc. erant 14 assederant y obsederant A 15 pro uerbis pro se—sententiaue- (runt), quae in A totam unam lineam éxplent, tradit proferunt C dicentes S1S1 Cou 16 sed et = sicul et; cj. supra S digne om. Cy 17 noluerunt ideo Eng noluerunt Ideo A noluerunt. Ideo Cou (a uoce Ideo tioui capituli 11 initium sumens) quique(= et ii, qui) Eng qui quae A quique (quinquc ucl quoque m2) C quique qui COlli. Cou pretoritum A, corr. Cou praetorium C Fab 18 nunc sc. nunc autem 19 dicimus coni. COli decimus ACFab Asclepan Fed (cl. p. 61, 29) Asclepam Cou asclepas ACFab qui om. CFab 21 quodquot A 22 credendunt A 23 commercium A,Ca.c. 24 quondam C cundam A quendam y 26 regionibus suis Cy. )
scientes enim de iudicibus, de accusatoribus, de testibus multos decessisse post tot tantasque sententias putauerunt aliud restaurare iudicium uolentes apud nos causam dicere, qui neque illos cxcusauimus neque iudicauimus. qui enim iudicauerunt, iam ad dominum perrexerunt.
Uoluerunt autem etiam Orientalibus episcopis et ueniunt pro iudicibus defensores, pro defensoribus ni. eo tempore cum eorum defensio non ualebat, maxime cum tunc defendi minime potuerunt, quando illos accusatores sui faciem ad faciem arguebant.
nouam legem introducere putauerunt, ut Orientales episcopi ab Occidentalibus iudicarentur. et uolebant ecclesiae iudicium per eos posse constare, qui non tam illorum miserebantur, quam actibus suis. hoc itaque nefas quoniam numquam recepit ecclesiastica disciplina, quaesumus, dilectissimi fratres, ut sceleratam perniciem conatusque mortiferos perditorum nobiscum etiam ipsi damnetis.
Etenim adhuc cum esset episcopus Athanasius, Asclepam depositum sua sententia ipse damnauit. sed et Marcellus similiter illi numquam communicauit. Paulus uero Athanasi expositioni interfuit manuque propria sententiam scribens cum ceteris eum etiam ipse damnauit. et quamdiu quisque eorum episcopus fuit, sua iudicia confirmauit.
sed cum diuersis ex causis diuersisque temporibus singuli eorum digne de ecclesia suis pro meritis pellerentur, maiorem concordiam una conspiratione fecerunt donantes sibi quisque delicta, quae. cum episcopi essent, pro auctoritate diuina damnarunt.