Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Zeli huius et apostolos meminisse accepimus, cum dominus templum ingressus flagello ex funibus omnes uendentes et ementes eiecit, et eius zeli, de quo scriptum est: et us domus tuse comedit me. efficimus enim nos interdum templum dei, aut domum negotiationis, aut speluncam latronum. templum enim dei, secundum apostolum, corpora sunt, quae in Christo sanctificata sunt. et haec eadem corpora, cum cogitamus atque agimus stupra, caedes, furta, falsitates, rapinas, speluncam latronum constituimus; aut cum saeculi negotiis et negotiationum commerciis laboramus, tunc domum dei domum negotiationis efficimus, ut, quae orationis sedis esse debebat, fiat uel latibulum latrocinantium uel domus negotiationis. hoc ergo zelo dominus, ut istius modi homines de templo eiciat, commouetur. usi [*]( 17 Ps. LXVIII, 10. 20 cf. I Cor. 6, 19. ) [*]( 2 et idcirco — dicens om. C 3 oblitu sunt V1 5 examinatur VCp habet RE natura humana pE 7 pareretur R 8 unus F1 9 opatorift p(A)e 11 quisq; Cp quisq R quis se V quisquis E 12 qui insolentem — irascitur om. R 13 quisque V quisq; Cpa quisq R quisquis e diuersari pE diuersa C 15 meminisse ez meminit m. 2 r n bu accipimus VC 16 ex finis corr. m. 2 V de funibus C oindentea r 21 et om. V 22 spelficas P spelunca C 23 aut oum ex aut m. 2 Y cam autem CpE negotiantium V 24 cQmerciis C 25 sedes RapE om. C 26 negotiationum VCpE. )

517
sunt et hoc zelo probabiles et accepti deo uiri. nam et Phinees ob hunc zelum meruit iudicium pacis aeternae. cum enim fornicati essent filii Israhel, et dei zelo incitatus in p“nam eorum fuisset, tunc ait dominus: Phinees, fili Eleazar filii Aaron, requiescit animatione anima: quia zelauit zelum meum. sanctus ille et in caelestem habitationem raptus in corpore Elias propheta ait: zelans zelaui, quia reliquerunt te filii Israhel et prophetas tuos occiderunt: et ego derelictus sum solus.

Tenet itaque et prophetam zelus iste. uidet enim inreligiosas damni querellas, impios luctuum fletus, profanam legis dei obliuionem: et idcirco haec agentes inimici eius sunt. nullum enim religiosis uiris cum talibus esse ius amicitise potest, quando declinandi et detestandi sint odio inreligiosorum. nam id ipsum psalmo altero docetur, cum dicitur: odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam: perfecto odio oderam illos. Abrahae quoque dominus dixit: qui te maledixerit, maledictus erit. et inimicus ero inimicis tuis et aduersantibus te aduersabor. si A brahse inimici deo inimici sunt, quales nobis esse oportet, quos deo uidemus inimicos? [*](4 Num. XXV, 11. 7 III Reg. 19, 10. 15 Ps. CXXXVIII, 21 sq. 18 Gen. XII, 3. ) [*]( bi 1 probales accepti V finees VRp 2 ob hoc V 8 fili istrahel V in poena V 4 sic VC (nisi quod V habet: eliazar - fili aaron — zelum eum C: animationS), finees fili eleazar filii aaron sacerdotis sedauit furorem meum a filiis iebarhe in eo quod requieuit ab animatione anima mea (mea in uersu exeunt. add. m. 3) quia zelauit zelum meum R 1 finees filius eleazar filii aaron reqescere fecit animatione anime mee quia zelauit zelum meum p(A)e 6 habitationem om. C 7 helias Rp propheta (om. ait) C profetauit R zelans ex zelani m. 2 V 8 dereliquet runt (pE et fili istrahel V 9 derelictos V 10 et huno prophetam pE 11 quaerellag VR luotum V profanas V 14 detestandi (om. et) Cpa detestandique e 15 id om. C 16 suos tabescenbam r 19 adi n uersantibus tibi (t p) pE 20 quare nobis V 21 oportet V. )

518

Causam deinde adfert, cur eos oderit, qui uerborum dei fuerint obliti; non enim sunt inania, non terrena, non lenis. ait enim: ignitum eloquium tuum ualde: et seruus tuus dilexit illud. non explicat proprietatem uerbi huius latina translatio. quod enim nobiscum ignitum, id graece πεπvρwμέvov scribitur. πεπνρωέvov autem id significat, quod tamquam conflatum igne purgatum sit. et quaecumque metalla igne conflantur, sordem in se alienam atque inutilem non continent; totum, quidquid in his residet, uerum et perfectum et omni uitiorum contagione purgatum est, ut eloquium dei aeternorum in se bonorum fidem testans. hinc illud est, quod in euangeliis dominus ait: iota una aut apex non praeteribit ex lege, donec omnia haec fiant. uera enim omnia sunt et neque otiose neque inutiliter constituta dei uerba; sed extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita, et ignita uehementer, ne quid illic esse, quod non perfectum ac proprium sit, existimetur. hsec itaque diligit seruus eius. non solum haec agit, sed etiam diligit, quia operationi ob“dientise praestat dilectionis operatio. ob“dientia enim sola plerumque terroris est; ceterum dilectio non nisi ex deuotse mentis uoluntate proficiscitur.

Dehincait: adulescentiorsum eg“tcontemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. ex persona [*](12 Matth. V, 18. ) [*]( 1 qur R cum V 2 non terrena ex terrena m. 3 V leu = ia V 4 tuus om. p ó latini V1 quid V id graecae R in graeco C 6 TTeTTYPUMENON V ITeTPYPWMENON (et sic etiam posteriore loco) R TTeYPaMCn c TTeYPOJMENON p ΠεΠ†ΥΡΑΜεΝÕ r TTessYPWen C TTaYPweNON p 7 quaeoumque (om. et) CpE quaecum V 8 sedS peA) fece e 9 residit C 11 dei est aeternorum pb dei et aeternorum C continens fidem pE fidem C 12 unum CpK cf. Nette Formenl. 1,576 apix V 13 haec omnia RpE omnia C uera haec omnia Y 14 otiosae R otiosa ex otiose m. 2 V 15 dei om. r a superflue corr. m. 2 V superflua R 16 esse ex est m. 2 V 18 hec V 19 obydiStiae V (oboedientiae — operatio om. C; in pe haec omnia derllrtola et interpolata sunt ita: quia operatio non obedientie solfl s. plerumq. terroris e oeterum cet.) 20 deuota CpE. )

519
quidem sua propheta haec loquitur, sed conpetunt et nostri temporis populo. et quatenus id Dauid de se dixisse credatur, absolute ostenditur. Samuel enim propheta uenire ad Iesse domum a deo iussus est, ut unum ex filiis eius in regem ungueret. quo cum uenisset, adesse omnes filios Iesse iubet. uidet deinde natu maiorem, specie pulchrum, habitu et proceritate eminentem; sed responso ita monetur: ne inspexeris in pulchritudinem eius ac magnitudinem, quia non ita uidet homo, ut deus. homo enim in facie uidet, deus autem in corde. adest et secundus, adest et tertius, adsunt et omnes, quos tunc Iesse praesentes habebat: sed nullus de praesentibus exstitit, qui placeret. uerum quia propheta Samuel non mendacem sciret eum, qui se adesse iussisset, et ex his, qui praesentes erant, intellegeret nullum a deo esse dilectum, Iesse ait: numquid s t tibi adhuc filius? qui respondit: est mihi modicus, quem reliqui in pastorali. hic ergo electus a sancto spiritu et unctus in regem est: et ex iuniore atque contempto gloriam et prophetae et regis accepit.