Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: faciem tuam inlumina super seruum tuum et doce me iustificationes tuas. — uultus domini quidem est super facientes mala, ut expugnet de terra memoriam eorum, sed sicut deus respicit ad p“nam, respicit et ad misericordiam; ita et uultum suum ad utrumque deflectit. sed hanc faciem domini ad inluminationem suam propheta orat. ex maiestate enim et uultu dignantis nos dei lumen accipimus, et deflexus in nos misericordise suae uultus ad gratiam spiritalis uirtutis inradiat. uel certe cum iudicii die aderit, cum uisibilis nobis in gloria paternae maiestatis adsistet, tunc nos faciei suse lumine inluminabit. ut enim quaedam metalla atque gemmae naturae suae fulgorem in ea, quae sibi proxima erunt, refundent et semulantem speciem ex uicinia speciei suae praestant, ut et Moyses ex contemplatione dei gloriae lumen accepit ita, ut honorem glorise suae contemplari populus non posset: sic et propheta seruum se dei confitens illuminari orat et conformis secundum apostolum effici glorise dei et iustificationes dei doceri, ut a se non ex parte neque per legis umbram, sed facie ad faciem et spiritali contemplatione cernatur. [*]( 11 Ps. XXXIII, 17. 25 cf. Phil. III, 21. ) [*]( 1 corporum haec add. m. 2 V scandalo V 2 nec manus nec pes Cp possit CpE 3 maxime om. R necessariis in membris V 4 sumus orn. RC iubeat RC modesticis C 6 paenes V iudicii de C om. pE 6 labis V adhaereat E 8 adferent C 10 me om. V 15 unltum V1 dignantis VRC uidentis pE 17 aderit uisibilis V 18 in gloriam pater maiestati V adsistit V1 19 inluminauit V 20 gemmae add. m. 2 V sunt, refundunt E 21 ex uicinia specie suae R ex uicina sui specie pb et ut E 22 gloriae dei CpE di V 24 serttum — conformis om. V confitens — iustificationes dei om. C confitens om. p orat = R poat'x pE et conformis — gloriae dei om. p 27 cernantur R. ) [*](XXII. Hllar. Piet. para I. ) [*]( 33 )

514

Dehinc ait: exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. conscius peccatorum ueterum ex historia ipsa docetur; licet toto se ad deum corde direxerit, tamen, quia et peccati sui dolorem psalmo anteriore et ipse iam scripserit tunc, cum Nathan propheta arguente crimen suum recognouit et fleuit, nunc quoque non desinit uerae psenitentise lacrimis facti ueteris crimen abluere dicens: exitus aquarum-transierunt oculi mei: fontes scilicet lacrimarum suarum fontes fluminum esse transgressos. haec enim psenitentise uox est, lacrimis orare, lacrimis ingemescere et per hanc confidentiam dicere: lauabo per singulas noctes lectum meum. lacrimis stratum meum rigabo. haec uenia peccati est, fonte fletuum flare et largo lacrimarum imbre madefieri. sed seruauit cum ratione temporis et fidei iam inmobilis firmitate dicti quoque sui temperatissimi modum. de praeterito enim dixit: quia non seruauerunt legem tuam. confessio quidem criminis semper in tempore est, quia oportet peccati psenitentiam non desinere; finis autem peccati anterioris est temporis; quia uera peccati confessio est sine intermissione temporis paenitere, peccati uero paenitentia est ab eo, quod psenitendum intellexeris, destitisse. atque ob id propheta nec confiteri peccatum desinit et peccatum ex praeterito confitetur. [*]( ll Ps. YI, 7. ) [*]( 1 dehinc sequitur CpE 3 et historia C ut historia pE toto se •e ad da (dum V) corde V R se toto ad deum corda C toto corde pa; 4 direxit p 5 anteriore ipse C ante re ipsa p* tum cum Vp b natam V 7 uere V faciti R 9 luminum R transgressus V 10 ingemescere ex ingemere m. 2 V ingemiscere pE 11 et per — dicere add. m. 2 V 12 lacrimis meis CE 13 forti flectu C et labor V 14 imbrem 221 madaedfieri V sed aeruabit cum V sed seruiait • cum C sed scdm pe ratione pe et fidei etiam Cpe galSafirmitati V fir- mitatem pe dicit quoque R inter quoque et sui del. lumen m. 2 V temporeratissimi cOtT. m. 1 V temporati C temperauit pe] 1sjoporteat CpE ..autem ex paenitent corr. m. 2 V om. C 19 uero V 22 confitere V Littera XVII explic. incipit littera XVIIlj feliciter sadeo V Finit: Sede R Finit lit. XVII incip. Sadt (Sade p) lit. XVIII Cpo )

515

Iustus 6 8, domine, et rectum iudicium tuum et reliqua.

Indefessa et perseueranti fide necessarium est, ut inmobilis in nobis et inconcussa confessio sit, ne uel aliqua temporum iniuria aut persecutionum dolore commoti deuotionis studium relaxemus, sed, si quando morbi uexabunt, passiones et cruciatus corporum desseuient, damna defetigabunt, luctus et orbitates adfligent, semper utamur hac, qua nunc propheta usus est uoce dicens: iustus es, domine, et iustum iudicium tuum. mandasti iustitiam, testimonia tua et ueritatem tuam ualde. meminerimus enim primum eum, qui uniuersorum dominus est, iustum esse, et iudicia eius recta esse. cur enim in suos iniquus sit? cur in eos, quos ipse genuit, iniustus sit? bonitatis suae inmensitas non sinit istud de eo existimari. genuit nos non ad iniuriam, genuit non ad originis nostrae naturse dolorem; si quid est, quod patimur, ex iudicio bonitatis suse accidit. uinci diabolum patientise nostrae uirtutibus delectatur, et probari nos per luctus et dolores et damna desiderat, ut nihil in seruis suis saeculi potestas sibi esse iuris et dominationis intellegat. quaecumque iussit, iusta et testata et uera sunt cum augmento adiectionis: ualde enim uera sunt.

Et quia rarum est horum obseruantem esse, et difficile est inconcussam fidem inter has saeculi procellas et inter haec humanorum uitiorum naufragia dirigere, quia, si quid aduersi accidat, prona in deum querella est. deum enim inter damna sua auarus accusat. deo cum inuidia fletuum suorum orbatus irascitur. deo iniustitiam, qui ad confessionis gloriam persecutionibus probatur, exprobrat. uniuersorum stultissima haec t [*]( 6 ininria ut V iniurie aut C 7 si om. Cp morbi om. V 8 deseuien corr. M. 2 V defetigabunt VR defatigabunt CpE 9 uooe supr. scr. m. 1 /?, om. V 10 et reotum pE 11 mandasti iustitiam tuam et ueritatem tuam ualde V mandasti iustitiam tuam RC sed cf lin. 21 13 qur R 14 iniquos R1 16 existimare Cp 18 accedit V uirtutis V 20 in seruos suoa pE 21 damnationia b 24 haec om. Cp 26 acoidit pE in dfla ex in dñõ m. 2 V q.rella V1 quaerella V'R 29 exprobrat ex exprobatum m. 2 V exapbatur C uniuersorum ex uersorum m. 2 V. ) [*]( 88* )

516
querella est, cum iniustitise deum per inpatientiam impii doloris accusant. et idcirco propheta subiecit dicens: tabescere me fecit zelus tuus, quia obliti sunt uerborum tuorum inimici mei. dei zelo ad omnia uitia nostra et crimina exanimatur propheta. habent hanc etiam naturse humanae consuetudinem, ut, si quando eorum, quos diligimus, uoluntati aduersari aliquos uiderimus, zelo eius, cui non paretur. utamur. quantus autem nobis dolor est, cum unum ex dei populo effici uidemus sseculi ministrum et operarium diaboli et uas mortis et materiam gehennse! zelo ergo dei irascitur. quisque Christianum ieiunii die luxuriantem conuiuiis uiderit.. zelo dei irascitur, qui insolentem in fratres ministrosque conspexerit. zelo dei irascitur, quisque deuersari in stupris sanctificatum iam in Christo corpus arguerit.