Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et nedominetur mei omnis iniustitia. incedit quidem propheta ex uoluntate sua iustitiae gressibus, sed scit undique sibi iniustitise dominationes inminere. superius orauerat, ut in se deus respiceret ac misereretur secundum eos, qui diligunt nomen suum. misericordise autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi uias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis uoluptates, sed secundum eloquia dei. si nihil inpedimenti usquam occurreret, si aduersantes sibi non undique adessent, suis ipse uiribus in ea, quse agere uellet, confirmabatur. sed ubi insidise sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis iniustitia.

Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. scit per temptationes ad gloriam perueniri. meminit Abraham et peregrinationis iniuria et amittendae uxoris metu et per immolandi filii dolorem fuisse temptatum. scit Iob omni temptationum esse militia perfunctum. recolit Ioseph, cum a fratribus uenditur, cum a domini sui coniuge ad adulterium conpellitur, cum carcere p“nse reseruatur, gloriam maximse fidei per haec iniustitiae temptamenta meruisse. dominationem iniustitise propheta [*](1 diio V dfii Cp 9 respiciat CpE 3 spm ac V 4 conspicit CpE 5 est dignus V 7 ac ne RCpE iniustitia add. m. 2 V 9 undique s ubi Kb 11 misericordia C IZease seu greasua C ui V qui R dirigatur C diriguntur RS 18 saeculum V1 14 uoluntatea Cuoluntatem V sed om. V eloquium CpE 15 occurreret ex occurreretquam m. 2 V 16 essent V 17 confirmaretur E 18 post omnis del. in m. 2 V, deinde desunt ibi uoces iniustitia — ne dominetur, quae a m. 2, ut uidetur, in margine super. nunc putrefacto additae erant 20 peruenire C et ante peregrinationis om. R 21 iniuriam V 22 filio V dolore ex dolorem R fuisset V1 temptatum add. m. 2 V scit iob — perfunctum om. R 23 militiam V iosef V uinditur V 94 ad om. V 25 poenae seruatur V ponere seruatur C maxime V iniustitiaeC iniusta R. )

512
metuit, temptationem uero eius non recusat. dirigendos autem esse a domino gressus suos secundum eloquia sua meminit, ne iniquitas, quae temptatura sit, potestatem possit habere dominandi.

Post quse id consequitur: redime me a calumniis hominum, et custodiam praecepta tua. humana temptatio grauis non est apostolo dicente: temptatio autem adhuc non adprehendit uos, nisi humana; sed calumnia grauis est. calumnia autem ea est, uel cum bono operi facinoris mali nomen adscribitur, uel cum specie blandiente internae malitise uirus occulitur.. neque enim eius directae maliuolentiae opus est, sed fallax et subdolum et sub specie bonae uoluntatis malitise operatione desseuiens. et difficile est cauere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub unanimitate coniugum ineuitabile malum sunt. Abel iustum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit. Noe deo probatum Cham filius eius inrisit. Esau Iacob exulem esse a paterna domo fecit. ualidissimum diaboli pr“liatorem Iob sola uxor eius temptauit inflectere. hunc ipsum sanctum prophetam quae calumnise hominum fefellerunt? quotiens Sauli proditus est? quotiens, quibus in locis ageret, nuntiatus est? ubique ei calumniantium insidise adfuerunt.

Nouit hsec dominus domesticae calumnise scandala grauissimum solere fidei excidium adferre, dicens: quod si oculus tuus dexter scandalizat te et si pes dexter aut manus scandalizat te, erue et abscide abs te. [*]( 7 I Cor. 10, 13. 26 Matth. XVm, 8. ) [*]( 8 1 metuiuit V 2 suo V 8 posset R 6 ut custodiam RpE 8 adhuc om. RCpE adprehendat CpE 10 nomen ex non m. 2 V uel cQ Vp uel ut C 12 maleuolentiae e opus est — malitiae tn marg. add. p speciae R speciem V 14 a om. Cp 15 amicorum ex inimicorum m. 2 V 16 sub unianimitatem V sub apecie unanimitate C sub specie unanimitatis pE ineuitale p 17 scaelestus VR 18 iob C exolem V 19 ut paterna V paterna Cpe domo ex domu R diaboli praediatoram F1 c um praeliatorem diaboli pE 20 san t V 22 proditorest V 26 quod oculus C 26 tuus om. V et ipse dexter C 27 te pr. I. ex et corr. F. )

513
non de membris corporum haec locutus est, cum scandala nec pes nec manus posset adferre; sed de coniunctissimis nobis ac maxime necessariis membris — quia omnes unum corpus sumus in Christo — haec iubet, ne domesticis calumniis ac scandalis penes nos manentibus aliqua nobis iudicii die uitiorum labes adhaereret. ergo propheta si ab bis redemptus esset, custoditurum se praecepta dei pollicetur, quia istae domesticorum omnium calumniae inpedimentum fidei frequenter adferrent.