Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed sint licet praeclara cetera fidei opera et in omni diuinorum custodia deuotio inmoretur, tamen subrepente superbia memoria eorum, recte operamur, abolebitur. quanto euangelicus ille labore se in uitae uiam statuit, ne alienae rei rapax esset, ne in quemquam iniuriosus existeret, ne adulteriis dissolueretur! laborauit bis in sabbato ieiunans suumque corpus per abstinentiam cibi ingentis uirtute confecit. quanto deinde labore auaritiae uincendae decimas substantiae suae in usum egentium contulit! quid his praeclarius? quid eorum opere difficilius? sed incidit in laqueum dicens: quia non sum sicut peccator iste et publicanus et infelix hoc uitio ex ingentibus operibus cecidit in crimen et insolens per hanc uirtutum suarum gloriam factus iustificato magis publicano recessit.
Sed quid de dicimus? apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, aduersus quem diabolus omni uirtutis suae arte luctatus est, angelum , qui se colaphizaret, accepit, ut per passionum omnium indefessas molestias nulla superbiendi occasio per otium temporis [*](13 Luc. XVIII, 11. 20 II Cor. 12, 7. ) [*]( 1 pInt-es — qua add. m. 2 V contepnunt RCp 4 lamoretur 'C u 6 quanta ex quantae m. 2 F euangelicia R fariaeue T'R labore (abore i in ras.) R laborare C 7 uia C statutae corr. m. 2 r alienae rei ex aliena rei m. 1? R in alienam rem Cp 8 laborauit ex laborabit m. 3 R 9 ieiunans et infelix hoc uitiosumque corpus V ieiunans et infelix hoc uitio suu (u in ras. 3) corpus R ieiunans et infelix hoc uitiorumq: corpus C sed uerba et infelix hoc uitio sine dubio infra lin. 14, ubi in peA) leguntur, suum locum habent ac, cum in archetypi margine essent adscripta, noto illo librariorum errore, de quo Acad. p. 33 dixi, btc ir.repserunt cibi ingentis ex sibi ingentis m. 2 r cibi & ingentia ex cibi ingentes m. 3 R cibi ingenti pE 10 laborare C 11 uicendae C decimus V 12 intulit RCpE quid ea re difficilius I' 14 sum add. m. 2 V istae R ipse C et infelix hoc uitio h. I. om. VRC 16 suarum s. s. m. 1 C glorificato R 18 fariseo VR apostolus ait non r ab ominibus R 19 aduersum Tx 20 arce C 21 colafizaret VRp 22 occasio ex occasion m. 2 V ocasio p. )
Et idcirco maledicti, qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis et humana despicimus et diuina neglegimus. sed uerbi hic conlocati non neglegenter est audienda. promptum enim fuerat dicere: maledicti, qui non obtemperant mandatis tuis. de uno et de plurimis mandatis in superiore uersu conpetentia diximus. maledicti autem sunt, qui per hanc doctrinam eruditi a mandatis dei declinant, id est per uitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt. qui enim declinat, id, in quo est, deuitat et ex alia parte in aliam deducitur et deflexu quodam de itinere decedit. uel leuiter ergo declinantem a mandatis dei maledictionis sententia conprehendit, ut intellegeremus, quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos, a quibus declinare maledictum est. [*]( 4 I Tim. 3, 6. 8 Pe. L, 29. 9 Luc. XIV, 11; Matth. XXIII, 12. ) [*]( 1 possit R sacerdotes rł a sacerdotis R 2 eum (e ex corr. nl. 1) R in his quibus E 3 neofitum VRp neophitum C elegi R 4 superbiat r ó post recens eras. e, post adeptam 4-.'5 litt. eras. R m adepta corr. m. 2 V 9 obtimum p 10 humiliabitur ex umiliabitur m. 2 V 12 et idcirco (cir s. s. m. 1) R 13 superbi — per otti. V superbiam animi ex superbi animi m. 2 V per superbia animi R superbia animi (om. per) C 14 dispicimus R 15 hic om. V conlati R non neglegenter ex nonlegenter m. 2 V 17 In (in ras. 3) superiore corr. m. 3 R 19 a mandatis — praesentium in marg. inf. add. C declinant ex declinantes? R 20 a spe p spe C 21 decedunt r deuiat Cp 22 deflexo R defluxu V decidit VRCp 24 conpraehendit VR ut s. s., u in ras. 3 R quanta VC 25 ea om. C. ) [*]( 25* )
obprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisiui. peccata obprobrio sunt digna; et idcirco peccatores exsurgent in obprobrium aeternum. quod autem peccata omnia obprobrio sint digna, in euangeliis discamus, tum cum dominus exprobrare ciuitatibus illis , in quibus plures uirtutes eius effectae essent nec paenituissent, et Bethsaida. quod ab illis , necesse est ut in omnes eiusdem criminis pares fiat, et tunc humano generi exprobret non psenitenti neque in uiam euangelicam pergenti id, quod psalmo continetur: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis. sui atque mortis utilitatis esse existimauerint, cum ille nostri causa et natus et passus et sit.
Tenuit etiam propheta rationem infirmitatis humanae. scit inesse quaedam, quae per misericordiam dei auferenda a nobis sint. scit deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut, etsi digna habeamus, non tamen arguamur; confitendum enim crimen est, ut et uenia. scit deinde post arguitionem in contemptum, id est in nihilum gentes ; quia scriptum est: omnes gentes nihil sunt, et omnia, sunt, in nihilum sunt. sed secundum prophetae exemplum auferri a nobis obprobrium et contemptum hac spe, hac fiducia deprecari nos oportet, ut addamus ad id, quod dicitur: aufers a me [*]( 5 Matth. XI, 20. 10 Ps. XXIX, 10. 21 Esai. XL, 17. ) [*]( 1 aufer RCpE 2 exquisibi V obprobrio ex obprobria m. 2 V (ita a etiam Un. 4) 5 tunc cum Vp don (a a m. 2) V 6 pluree ex pleres m. 2 V 7 chorozain R chorazin C čorozaim p et om. Cp betsaida V bethsaidae p 8 par ex pares R 9 exprobret R 10 utilas C utilitatis p 11 in corruptione V 12 qur R 18 utilitatia suae esse R c 16 et sit C per dei misericordiam E 18 oranda ex orando m. 3 R s argutione C 19 confitendum ergo C optineatur R 20 deinde po m. 3 in ras. R 21 estimari R existimari C existimare p quia acriptum sit Cp nichil sunt in ras. 3 R 28 profetiae VR 24 post nobis eras. ex R hic spe C ac fiducia CpE 25 post dicitur eras. 1 litt. R aufers VC, aufer Rp cf. Roensch Ital. 294, Stolz L. 378. )