Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Scit autem in caelis propheta plura dei esse mandata, scit per diuersitatem ministeriorum diuersas esse praeceptorum obseruantias, angelorum, archangelorum, thronum, dominationum, potestatum et principatuum. quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diuersos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes. atque ob id reuelari sibi caelestium mandatorum sacramenta orat, quia sciat se in terrae huius corpore esse peregrinum. [*]( a 1 anri R 2 adferet V aensuu Re 8 hic add. tn. 2 V 4 mandatorum ex mandatum m. 2 V 5 quo om. C qd p quod V dum Cp e ot* don CS a man. 2) V 6 et om. Cpe te corr. m. 2 V digni quoque scriprti Stud. 1889p. 321 digniq: VCp digni q R digni E 8 transiuimue C transimns p siciit in lumine R sicut in lumine V et in lumine e siciit per speculum .R sicut per speculu V 9 faciem psalmi quando R cernemus ex cernimus m. -i R 11 in gloria (om. et) V 12 ruraum ex rarum m. 2 V ex mandato mandata pE cernemus ex cernimus m. 3 R 13 transferemur ez transferimur m. 3 R 16 diuersa V 17 arcangelorum V thronorum CpE cf. Bueclieler lat. Decl. p. 86' 18 nominibus ex hominibus m. lf R 19 ante diueraos 4—5 litt. eras. R 20 pro add. m. 2 V naturae ex naturam m. 2 V firmitatem V 21 reuelari ex reuelare R orat ex orata m. 2 r 22 sciat ex scit ?M. 2 V corpore ex corporae V. )

384

Quartus hic tertiae litterae uersus est: anima mea, ut desiderem iudicia tua in omni tempore. non est prophetae huius communis cum ceteris uel saeculi sermo; altius sub significatione familiarium uerborum intellegentiae extulit sensum dicens: concupiuit anima mea, ut desiderem iudicia tua in omni tempore. multis enim uidebitur rectius dictum fuisse, desiderat anima mea iudicia tua in omni tempore. et forte quidam id ipsum sub his dictis contineri.

Sed meminit propheta arduum esse et naturae humanae periculosissimum dei desiderare iudicia. cum enim nemo uiuens in conspectu ipsius mundus sit, quomodo desiderabile eius potest esse iudicium? - an cum ex omni uerbo otioso rationem simus , diem iudicii concupiscemus, in quo nobis est ille indefessus ignis obeundus, in quo subeunda sunt grauia illa a peccatis animae supplicia? beatae animam gladius pertransibit, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. si in iudicii seueritatem capax illa dei uirgo uentura est, desiderare quis audebit a deo iudicari? Iob omni humanarum calamitatum militia et uictoria perfunctus, qui cum temptaretur, ait: dominus dedit, dominus abstulit, sit nomen eius benedictum in , cinerem se esse confessus est et audita de nube dei uoce non loquendum sibi [*]( 17 Luc. II, 35. 22 Iob I, 21. ) [*]( 1 tertiae om. Cp 2 iustitia tna R 8 cum ceteris communis CpE 6 ut om. R desiderare iustificationes tuas R 7 rectiuB ex rectius eius m. 2 V 8 tua s. s. m. 1 R post tempore 14-16 liti. eras. R existimant ex extimant m. 2 V 11 di desiderare ex di desidere V desiderare di (di 5. s. m. 3) R 12 in conspectu eius r 18 iudicium eius poteet esse (potest ex dotest V) Vpb eius iudicium potest esse C otioso uerbo VCpE 14 in diem V concupiscimus Re concnpisceremus C 15 ignisubeundus Rl ignis subeundus RIp cf. Acad. p. 24 16 gladia illa V ante beatae 4-5 litt. (anima?) eras. R 17 pertransiuit ex pertransibi t m. 3 R 18 ubi in iudicii Cp(A) 19 inter iudicii et seueritatem eras. s R ■ 20 omnium CpE 22 d5n (s a man. 2) V 28 benedictu in tters. exeunte part. in marg. m. •?, b in ras. R confessus est et audita scripsi confessns et audita VRCp confessus audita E. )

385
ultra esse . et erit ausus dei desiderare iudicia, cuius uocem de caelis nec tantus propheta sustinuit, neque apostoli consistentes in monte cum domino ferre potuerunt?

Tenuit itaque propheta humanae et naturae et modum dicens: concupiuit anima mea, ut desiderem iudicia tua in omni tempore. non enim iudicium desiderat, sed, ut desideret, concupiscit: desiderii eum cupiditas, non iudicii continebat. concupiscit enim desiderare, scilicet ut in tanta innocentia maneat, ut tuto iam et sine metuendi iudicii terrore desideret, rem ipsam nondum per conscientiam humanae condicionis desiderans, sed eius desiderium, ex conscientia ut proueniat innocentiae, concupiscens. scit uero continentem et indefessam desiderii huius concupiscentiam esse oportere; atque ideo adiecit: in omni tempore, nullum scilicet docens otium nobis esse debere, quin semper desiderii huius cupiditate teneamur.

Deinde sequitur: increpasti superbos: maledicti, qui declinant a mandatis tuis. o infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis caelestibus uiuere, quae mandata diuina animi infidelis tumore fastidit! plurima sunt humanorum uitiorum crimina, et diuersae atque innumerabiles peccatorum operationes; sed nulla magis in nos dei quam superbiae causa est. increpasti enim non auaros, non lasciuos, quibus utique increpatio debita est, sed superbos; [*](1 di desiderare iudicia tua R 2 huius uoce V sustinuit — cum ° dfio in marff. add. m. 3 (sed omissa uoce consistentes) R 3 cum dom0 (o add. m. 2) V potuerunt (un in ras. 3) R 7 sed ut de add. m. 2 V ei s. s. m. 11 R 9 tu--to = Ia (I ex t?) in ras. corr. m. 3 R et sine metu iudicii rrorS desideret p 10 non rem ipsam desiderans sed (rmaissi.t uerbis nondum — condicionis) ()(A) 11 ex conscientiae V et eonscientia (conscientia ex conscientie p) Cp perfectae ut perueniat C perfecta e = ei proueniat (e = s in ras. m. 3) R perfectae ai proueniat Ve cf. Waltenb. Pal* p. 49 14 dooens etiam nobis V 15 esse derelictum quin V cupiditatem V 20 tumore (tum in ras. m. 3) R i plura C 21 innumerabiles (sic) R 22 prouocandi in nos iram dei e 23 enim — increpatio in marg. sup. add. m. 2 V. ) [*]( XXII. Hilar. Pict. pars I. ) [*]( 35 )

386
quia plures per superbiam. qua humana contemnunt, etiam deo obsequi spernunt.