Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et forte si quis existimet sibi in sacramento baptismi perfectam illam innocentiae et caelestis uitae dignam redditam puritatem, Iohannem Baptistam dixisse recolat: ego quidem baptizo uos in aqua ; qui autem uenit, fortior me est, ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni; ipsum autem dominum baptizatum a Iohanne, cum adhuc esset in corpore, meminerit locutum: adhuc habeo aliud baptisma baptizari. est ergo, quantum licet existimare, perfectae emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita, quae nos sancti spiritus sanctificet aduentu, quae iudicii igni nos decoquet, quae per mortis iniuriam a labe morticinae et societate purgabit, martyrii passione deuoto ac fideli sanguine abluet.

Et idcirco sanctus propheta uicturum se dicit esse, cum uiuat, per hanc scilicet umbram ad ueram illam regionem uiuentium transferendum. secundum quod exemplum, ut dixit: uiuam. ita et: custodiam sermones tuos. custodiuntur interim apostolum Paulum pro parte et per speculum. sunt enim multa saeculi scandala, prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. taceo de naturis corporum, [*](8 Matth. m, 11. 12 Luc. XII, 50. 23 I Cor. 13, 9; 12. ) [*]( 1 praeformatum V flposl posse eras. 2 lilt. (nt ?) R 4 per demutationem Cp 5 glorioaore V gnatura V 6 si om. Cp extimet p 7 et om. C caelesti uitam V caelesti uita Cp cf. Draeger Synt. 1,478 9 in s. s. m. 1 R qui m autempostmeuenitE 10 baptizabit E in om. b 11 do corr.m. 2 r h 12 abeo R abeo p 13 aliut baptiama V alio baptismate C alio bapne tismo pjE. baptizare V 16 sui spiritus Cp 16 ignos corr. m. 1 R decoquat E 17 deuota Cpb 19 sps propheta C 20 per hec C uiuetium ex unetium m. 2 V 21 transferendum ex transmunendum m. 2 V 28 parte (a in raspost r eras. a) R 24 saeculi scandala ex scandala saeculi corr. m. 1 R prohibet V 95 mandatorum rr mandaturum m. -i R. )

381
quse nos interim aut per aut per incentiua uitiorum inperfectos esse conpellunt. at uero morte uicta et aculeo eius obtuso et cum facie ad faciem audiamus atque cernamus, tunc uere et uiuemus et dei mandata seruabimus.

Ordo , qui primo uersu continetur, hic idem in consequentibus est. ait enim: oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. scit ea, quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. legem quidem legit, sed optat legis mirabilia contueri. meminit esse sancta sabbata, sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. utitur quidem azymis panibus, sed fermentum eicere naturae ueteris festinat. immolat paschae ouem, sed adsistere ei, qui per Iohannem reuelatur, agno concupiscit. septimi anni legi satisfacit, sed ipse exactis septem milibus saeculi esse liber expostulat. iubelaei quinquagesimi anni legem explet, sed pentecostadis remissionem ac renouationem obtinere festinat. scit ex praecepto dei secundum exemplar et altarium a Moyse institutum et Aaron sacerdotali habitu ornatuque uestitum, sed principis sacerdotum, in cuius exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat. induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, iam totius huius orbis peregrinus orat. uniuersa quidem ista corporaliter gerunt, sed hoc Paulus aliter intellegit [*]( 2 adnero V eius add. m. 2 V 8 obtunso RC facie ex facienda m. m. 2 V ad facie corr. m. 2 V audiemns atque cernemus E 4 mandata dei E seruabimns ex seruauimus m. 2 V 8 nube in ras. m. 1 R 9 corporaliter ex corporalit m. 2 V et add. m. 2 V 10 legit s. s. m. 1 p sed obtat p sed apta C legis mirabilia orat contueri C 11 sancta esse VCpE aeternarum sabbatarum V 12 post requie 1 litt. eras. R azimis RCp 18 inmolat C 14 qui per Iohannem agnus ostensus est concupiBcit agno C 15 septimi agni legis C post satisfacit in marg. add. m. 1 R: de septimo anno 16 liber esse Cp iubelei pa iubet legi V Iubente lege R cf. Arat. act. apost. 2, 677 quinquagenaimi anni satisfieri ipse legem explet V 17 pentecostes Cpb 19 caeleste ex caeleste R caelestem V exemplare C et om. Cp altare a ex alteri a R (a in ras•«?, supr. 1-2 litt. eras.) R 20 principis (tertxum i ex corr. 3, postea 1 litt. eras.) R 22, m sanctam terram p lac et mel VC 28 tamquS totius VCp 24 haec p aliter ex alter m. 1 V. )

382
dicens: scimus enim, quia lex spiritalis est. igitur legis mirabilia, quae uelatis oculis adumbrantur, propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque corpore absolutus haec, quae per corporalem obseruantiam legis magna et mirabilia in caelis praefigurantur, aspiciat.

Non demutatur orantis. post haec enim ait: adcola sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. adcola non iuris sui terram incolit, sed aduena atque peregrinus fructum ex ea temporariae operationis nouit incolatus huius apostolus ordinem dicens, peregrinandum a corpore et cum Christo manendum esse. propheta itaque quasdam imagines caelestium fide cernens, licet corpus , tamen rem non suam incolit oculis in caelum mentis erectis. scit in caelo thensauros conlocandos, thensaurus sit, illic futurum sit. non erat ille sensu suo terrae adcola, qui in euangelica conparatione horrea extruit capacia ingentium fructuum et animam suam per copiam ad delicias adhortatur, stultus anima ipsa eadem nocte priuandus!

Ergo adcolam se propheta confitens orat, ne mandata dei a se occulantur. nemo enim, nisi peregrinus corporis sui, cognitione mandatorum dei dignus est. quod mandatum dei cum lucidum sit et inluminans oculos, absurde nunc uidebitur dixisse, ne sibi mandata dei occulantur, quae hoc naturae in se [*](1 Rom. Vll, 14. 10 II Cor. 5, 8. 15 Matth. VI, 21. 16 Luc. XII, 18. ) [*]( 1 dicene ex dicins m. 3 R post spiritalis eras. 2-3 litt. R 3 infirma corpora V obsolutus C 5 aspiciat ex aspicit m. 2 V 6 demutantur V post ait 1 litt. eras. R 8 nonn V sed aduena adque VR sed alienam neque Cpb 9 temperie C corporariae R 12 itaque ex adque m. 2 V quasdam (as in ras.) V imaginum V conuersationem V 13 fidem V 14 oculis mentis in coelum. conlocandos esse V 15 et con V 16 sit h. l. om. R illo pb suo s. s. m. 2 p suae E eoagelica V 17 conpatione V & in ras. f R 18 adhortatus C adortatus R 19 priuudus corr. m. 2 V 20 adcolam ex adcolu m. 2 V t.atuSR19priuudus carr.m.2V20adcolamexadcoliitn.2V post mandata 1-2 litt. eras. R 21 oculantur p occultentur ex occultantur m. 3 R 22 cognitione V 23 absorde C 24 occultentur ex occultantur m. 3 R. * )

383
habent, ut et lucida sint et inluminent. sed neglegentia aurium adfert sensus difficultatem. illic enim mandatum lucidum et inluminans est, hic mandata absconsa sunt. lucidum mandatum est, per quod ad contuendum lumen mandatorum inluminamur. per mandatum, quod in lege primum est, quo deum ex tota anima et ex tota uirtute amare , digni quoque inluminatione cognitionis efficimur. et sicut de gloria in gloriam transibimus, sic et in lumine uidebimus lumen, sic et per speculum faciem ipsam aliquando cernemus. per hoc enim nunc corporalis uitae mandatum sacramento baptismi et praecepto dei inluminamur, et lumine utimur et in gloria manemus. per hoc rursum ex mandato et mandata cernemus, per hoc ex lumen uidebimus, per hoc ex gloria in gloriam transferemur.