Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Manens autem propheta in lege non ex his doceri se postulat, corporali tunc ministerio gerebantur, sed ex his, quae per speciem praesentium futuri erant sacramenta conplexa. iustificationum tuarum fac ut intellegam, et exercebor in mirabilibus tuis. sermo praesens discreuisse cognoscitur iustificationes a uia earum. et quantum re ipsa intellegitur, omne quidem, ad quod per uiam tenditur, non idem est, quod et uia ipsa, qua pergitur. quaerenda igitur causa est, cur propheta praestari sibi, ut uiam iustificationum intellegat potius, quam ut ipsas iustificationes cognoscat, . meminit etenim omnes iustificationes legis umbram in se sanctarum iustificationum continere: cum post sexennii seruitutem Hebraeus puer liber est, cum septimi anni fructus indigentibus et pecoribus terrae relincuntur, cum post quinquagesimum annum omnia in ius eius , unde decesserint, reuertuntur. et quia haec, quae in lege sunt constituta, uia est eorum, quorum in his praeformatur exemplum, uiam harum iustificationum ut intellegens in mirabilibus dei exerceatur, orat, id est in legis [*]( 2 peccata ante C peccata sua ante E earum xcripsi cf. infr. lin. 13 eorum codd, E 3 doctrine V doctrina ex doctrinae R esse 4 pronuntiaui — cum dicit in marg. super, add. m. 2 r 6 oratio ex a futuro r et de exacta V 8 docere se C 10 que corr. m. 2 V futura C 13 earum Bened., eorum VRCp 14 omne qua est ad quod (e et d in ra*. 3) R omne quodest ad quod IV 15 quae pergitur Cp s 16 qur R 17 intellegatur Jx ipsa R iustifieationes ex iustificationia R ex iustificationum m. 2 V cognoscat — omnes iustificationes nrn. r 18 meminit enim Cp 20 hebreus VR 21 relinquntur VR relinquuntnr pE quinquagensimum r 22 familiae eius VCpE reuer- tantur VRCe cf. Acad. p.14 23 haec qui C eorumest VCp 24 praeformatur ex praeformatio V exemplum ut uiam pb iustificationum intellegens Rpb. )