Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et qua ratione prophetam hic locutum existimabimus dicentem: uias meas pronuntiaui, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas? si enim uias suas praedicat, necesse est peccati uias praedicet, quia in uia peccati sit, quisque in dei uia non sit. sed huic praesenti dicto consentiens illud uidetur, quod dictum est: pronuntiabo aduersum me iniustitias meas, domine, et rursum: iustus in exordio sermonis sui ipse sui accusator est. ergo hic pronuntiatio, quae dicitur, non laudatio est, sed confessio uiarum suarum, id est peccatorum suorum paenitens professio; [*](8 Dent. X, 12 sq. 21 Pa. XXXI, 6. 22 Prov. XVIII, 17. ) [*]( 1 se supr. scr. m. 3 R adherere ex adhere m. 2 V 2 i uita V 3 uias ex uiuas P 4 doce me ex docemur m. 2 V iustificationes ex iustioficationeB V 6 uoluntates R agunt ex agont m. 3 R ante ambulant 3 liti. eras. R 6 in praeceptis dei uiuunt p 8 et haec E praecepta I' istrahel r 9 nisi ex msit m. 2 V 10 tuum h. I.om. VCp sedcj.p. 396,6 12 ex tota (om. et) R 13 di svpr. scr. m. 1 R 15 d5 V om. C adhaerens (s in ras. 2-.1 litt. m. 3) R 16 hinc r 18 doce ex dome i m. 1 V 20 quisq R qsq; p quisquis E cf. Acad. p. 29 in uia dei n)/ sed hoc add. ?H. 2 V consentiens (s in ras. 2-.1 litt.) R 22 dfie r domine ex domino m. 3 R domino ph 23 sermonis tui pl ipse sibi RCpE cf. Sabatier //, 325 adn. 24 pronuntio R qff = dicitur R. )

393
et propheta, ut dignus spiritu prophetiae, uias suas, id est peccati ante confessus est, ut post hanc pronuntiationem earum doctrinae iustificationum dei capax esset. quod utrumque docetur. nam cum dicit: pronuntiaui, confessionem hanc temporis esse demonstrat; cum dicit: doce me, oratio est ex futuro, quia confitendum ante est de peccatis et exacta confessione discendum.