Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Iusta itaque esse dei eloquia confitetur. scit esse quaedam, quae cum inperitis atque impiis iniusti eloquii habeant opinionem: cum Pharao cor ad contumaciam obduratur et pertinacia ei inreligiosse uoluntatis adfigitur; cum ex duabus adhuc in utero gentibus minori maior sit seruitura, et neutro quicquam boni promerente seruitus uni inponitur, dominatus alteri donatur; cum Adam de paradiso, ne arborem uitse contingat, expellitur; quse homines diuinse et uirtutis et bonitatis et iustitiae incapaces, dum intellegere non possunt, iniusta esse constituunt. sed prophetae huius in istius modi eloquium iustitise oculi deficiunt, quia sciat nihil iniustum esse in his dictis dei, sed omnia aduentu salutaris dei haec eloquia et consummanda et intellegenda esse iustitise. procedit autem per hanc intentam usque ad defectionem oculorum exspectationem, ut aliquid ultra precari audeat.
Confessus itaque eloquium iustitiae hsec subdidit: fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. insolens forte uox existimaretur, quae diceret: fac cum seruo tuo. quod enim dicitur: fac, tamquam ex fiducia aliqua prsesumptio est usurpata poscendi. sed non inpudenter id diceret, qui iudicium et iustitiam fecisset, qui se excipi in seruum deprecatus esset, cuius oculi in salutare dei et in eloquium iustitise defecissent. [*]( 1 corporalis V1 per corporales e eius deficere pb 2 in dei salatare e 6 farao VRp pharaonis e obdura = tur (eras. n) R et peru tinacia & R et pertinaciae VCb 7 adhuc in est gentibus V 8 nent p neutra 6 9 promerSte V promerentes R alteri dominatur C 10 de ex ne de m. 2 V paradyso R etpellitnr V 11 diuinae mrtutia (uirtutes V) VCpE et bonitates V 12 iniuste C 18 eloquium i iustae R eloquium iuste e 14 qui sciat R nihil iniustus corr. m. 2 V 15 aduentus V saluatoriB dei Cp et anie conaummanda om. R 17 exspectatione V 19 itaquae V haec om. V 20 misaericordiam R 92 aeatimaretur R 28 fac tum ex V ex praesumptione C 24 non add. m. 2 V dicere C 26 et cuius Cp. )
Sed quid tandem ut faciat cum seruo suo secundum misericordiam suam postulat? nempe ut iustificationes suas doceat. scit in iustificationibus, quas Moyses constituere prseceptus est, magnum nescio quid et inconprehensibile humanae intellegentise contineri. scire optat, quis iste sit, ut frequenter diximus, coemptus Hebrseus puer sex tantum annis seruiturus. legit haec quidem, sed non statim, quod legitur, et intellegitur. scire uult, quae illa seruitus sit, quse septimi anni libertas, quod sit auris foramen ex subula, si liber esse nolit, quse illa mulier' Hebraei, quid illud, ut sine muliere egrediatur ipse, quid deinde secunda iustificatio, quid tertia, quid sequentes habeant futurorum sacramentorum prseformationis. non est humani ingenii haec [*]( 16 Exod. XXI, 2 sqq. ) [*]( I sed add. m. 2 V in pr. 1. om. VC 3 sertutis V 5 misaeratione R in om. V 6 manemus V inbioilla V aliquid optinendi R if. Draeger Synt. If, 833 ad aliquqd obtinendi V ad aliquid obtinendum Cpb 8 adgraegare V di ueljit V 9 uero om. Cpb miserioordiae ex misericordiam m. 2 V ut om. V 10 ut euntes C recipiat ex recipi m. 2 V autem om. C 11 ille pb 16 est add. m. 2 V inoonpraehenaibile R 16 soire eti5 optat Vh 17 hebaeus F1 hebreus R 19 quae ante septimi om. C 20 ex ubula C et subolae V nolit ex nolae V nollet C 21 hebrei V hebrea C hebraea Re mulieret ingrediatur V muliere ingrediatur (ingrediar C) RCe sed cf. adn. Belled. 22 secunda add. m. 2 V sequentis V sequens C 23 sacramentorum U saoram m. 2 V praeformationat Re. )
Scire autem nos conuenit in omnibus prophetae uerbis nihil humile esse, nihil commune cum ceteris, sed proprium uel ipsi sibi uel sui similibus enuntiari; latet autem sub familiaribus uerbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo, quod sequitur, intellegimus. ait enim: seruus tuus sum ego: da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. nemo nostrum est, qui non uel in orationis suse . prece uel in communium sermonum consuetudine seruum se . dei esse fateatur. et quid magnum propheta fecit seruum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? sed professio ceterorum fallax est, quae, cum habeat conscientise necessitatem, non habet tamen confessionis ueritatem. proprium hoc prophetae est, ut se seruum dei profiteatur in omni uitae genere famulatu condicionis suae fungens, siue ambulans, siue residens, siue uigilans, siue dormiens, in cibo etiam atque in ieiuniis deo aut esuriat aut satur sit et nullo in tempore a seruitutis suae officiis absistat. hic libere dicet: seruus tuus sam. at uero qui stupris dormit, latrociniis uigilat, qusestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: seruus tuus sum, profitetur quidem, quod est, sed, quod est, non agit.