Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Propheta autem, quamuis condicionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat. est enim intellectus in quodam thensauro repositus spiritalium gratiarum, quem [*]( i a me m 1 pluresmi corr. m. 2 V 2 reatur corr. m. 2 V 5 uel ipee uel V suis C 6 conscientia C 7 intellegamus VC1 intellegemus C* 8 ut sciam ClpE 9 uel ignorationi suae V 10 praece VR 14 non n habeat corr. m. 2 V 15 se om. V 16 confiigens V fugies C 17 sine uigilans om. V (ubi ttoces siue ambulans siue residens a m. 1 bis scriptae sunt) atque (adque V) ieiuniis Vp 18 esuriat aut om. V satur ex sator m. 1 R 19 officii V sum ego E 20 ad uero VR 21 suum V 28 sui om. V etiam ex etiann m. 1 R 26 thensauro • VC thesauro RpE & quem p. )

503
interdum sub falsae opinionis errore inprudentium mentibus diabolus insinuat. sed a deo intellegentiam propheta postulat, ne sibi inanis intellegentia subrepat, qualis gentium, qualis Iudaeorum, qualis hsereticorum est: et postulat ob id, ut testimonia dei sciat, quse sub testibus tradita sunt, quae sub testibus neglecta et uiolata esse exprobrantur, quae in aduentu eius, ob quem testato dicta sunt, neglecta et fastidita uindicabuntur.

Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat propheta dicens: tempus faciendi domino: dissipa e run tin i qui legem tuam. lex populo sub testibus data est: quae cum dissipata et abiecta a Iudseis est, tum fuit tempus domino ea, quae continebantur lege, faciendi. pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem dei est factus, adsumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret. temporis huius meminit per Esaiam prophetam dicens: tempore accepto exaudiui te et in die salutis auxiliatus sum tibi. apostolus uero dicti huius interpres haec scribit: ecce nunc tempus bene acceptum, ecce dies salutis; idest: dissipata lege tempus euangelicse prsedicationis aduenit.

Sed illis legem dissipantibus aliud opus prophetae est. et quod sit, ex subiectis docemur. ait enim: ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. quod ait: ideo, ad id rettulit, quod dixerat: tempus faciendi domino, quia sciret tempus faciendi domino esse, cum legem dissipassent. ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus [*](16 Esai. XLIX, 8. 19 II Cor. 6, 2. ) [*]( 1 interdum diabolus sub pb 2 mentibuainsinuatpfc profeta - inanis intellegentia in marg. infer. add. m. 2 V 8 gentium qualis iudaeorum qualis add. m. 2 V 4 ob id ex et ob id m. 2 V dei om. p 6 in aduentum (in aduentH Ce) FACe ob quae V ob q; C 7 testato VRC (— ab eo qui testatus est) testandum pE fastidita esse pb fastidium V uindicatur V indicabuntur R 10 iniqui om. RCpE 11 tunc C cum V 12 contingebantur C populicitus V 14 homines V qui add. m. 2 V dei om. V 16 eseiS V 17 in diem V 19 ecce pr. I. add. m. 2 V bene supr. scr. m. 1 R acceptabile Rb 24 topazon V et sic infr. quod ait ex quo erit t m. 2 V 25 retulit corr. m. 2 V retulit RCpE 26 esse ex eesse R. )

504
faciendi domino contineretur. lex enim omnis aduentum domini testata est, ipso dicente: si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit. mandata igitur dei ob id propheta dilexit, quia in his aduentum dominicae corporationis intellegit. in eo autem, quod diligit, plus nescio quid significat. facere autem aliquid minus est quam diligere, quia plerumque id, quod agimus, necessitatis est, dilectio uero propriae uoluntatis adfectio est.

Sed dilectio ea demum perfecta est, qua? maxima est et quae nulli alii conparatione similium coaequatur. diligit autem mandata dei super aurum et topazion. humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur, et haec sunt, quse hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt. auro ius, honestas, pudicitia uenalis est; per gemmas uero humani corporis praestantior, ut putant, species ad naturae contumeliam expetitur. et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum uiri posse omnia auro uolunt, mulieres uero per gemmas fieri se existimant pulchriores. praestat autem ut ceteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion. est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. in Thebaidis uero loco, cui Alabastrane nomen est, reperiri solet. hunc etiam ferunt ssecularium gestorum litterae in Topazon insula ab incolis eius, id est Troglodytis Arabis inuentum ad matrem regis Aegypti Ptolomsei, sub quo scripturae legis ex [*]( 2 loh. Y, 46. ) [*]( 1 enim bonis C 2 si creditis moyai creditis p(A)e 5 dmcae T" intellegit ex intellexit m. 2 V quod diligit — facere autem om. r 7 qua plerumquae V 8 propriae — eed dileotio om. Cp 9 eadem pe 10 nulla V alii om. CpE conparationi R comparationis C 12 praetiosius VR 18 et hominibus subdiderunt V 14 auro uiris honestas pudioitiae pE 15 species ex speciose m. 2 V 16 expolitur (in C ex parte in ras.) CpE 17 speciosius V dum ui V nolunt p 19 ita aliis V 90 et speciosissimus in marg. infer. add. C 21 theibaidis V alabastra pE cf. Acad. p. 106 (fort. legendum Alabastrum) 22 litterae om. R topazio a topario Cp(A) topharia R Topazo t cf. Plin. XXXVII. 8,101 Detlefs. 28 throglodytis Ftoglodytis C troglotidis p(A) 24 ptoe lomei VR tholemaei C ptolemaei pE scribtura V. )

505
hebrseo in graecum translatae sunt, muneri fuisse delatum. continet autem ipse in se solus ceterarum gemmarum optimarum pretiosissimarumque speciem et in uno illo diuersissimorum colorum permixtio continetur. super hunc igitur topazion et super aurum mandata dei propheta dilexit, non terrenis se, sed caelestibus desideriis significans detineri.