Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et de his quidem testis est nobis beatus apostolus Paulus ita dicens: prout legentes potestis intellegere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc reuelatum est. et rursum: mihi minimo omnium sanctorum haec gratia data est in gentibus, euangelizare inuestigabiles diuitias Christi et inluminare, quae sit distributio sacramenti eius, quod abs conditum est a sseculis in deo. hoc est igitur occultum, de quo et dominus ait: non est absconsum, quod non cognoscatur. neque opertum. quod non reuelabitur. sed psalmus occulta continet, non occultum. recte ita: nam consequentia docent plura fuisse, non unum. est enim occultum, deum salutis humanae causa non in caelesti gloria et claritate nominis sui adfuisse, sed [*]( 16 Epbes. III, 4. 19 Ibid. 8, 9. 24 Matth. X, 96. ) [*]( 51 enim sup. hn. a m. 2 V in ea V cf. Neue Formenl. 1,672 in eo rb & est ex in est corr. m. 2 V 8 aptae Vr dictaeuae ex dictaeq. m. 2 V et ex at m. 2 V 6 esse sup. lin. a m. 2 V 6 quotiensque V cf. quae dixi Acad. p. 29 quotiescumque rb titulos habent r 9 aintque ei V in quae et r 10 protulerint Vr 18 uidemus scripsi aedemne V aedem' r et deinde b edidimus coni. Bened. in adn. cf. Acad. p. 93 15 apostolus sup. lin. a m. 2 V Paulua om. rb 19 releuatum V miohi r 24 eat ergo rb 25 abcdaum V 29 caelesti ex caelestia m. 1 V. )

77
formam humani corporis induisse. est et occultum, naturam in eo carnis humanae non ex communi originis genere induisse, sed extitisse ex uirgine et editam uirgine fuisse et absque nascendi initio procreatam. est occultum, eum, qui mortuus sit, ex morte uixisse, gloriam inmortalitatis ex corpore resumentem. sed non is quidem finis est.

Finem autem non uelut quendam rerum occasum, sed decurrentium modum consummationemque significat; neque ut in abolitionem desinatur, sed ut in quendam manendi terminum ea. de quibus agitur, collocentur. quis ergo hic finis sit, id est quse rerum omnium absoluta perfectio et quae absconsa sit, beatus apostolus ad Corinthios ita loquitur: quomodo enim inAdam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificantur. unusquisque autem suo ordine: primitse Christus, deinde qui sunt Christi, qui in aduentu eius crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum deo patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem. oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: deus enim omnia subiecit sub pedibus eius. nouissima inimica deuicta est in eo mors. cum uero dixerit: omnia subiecta sunt, absque eo, qui subiecit illi omnia, tunc ipse subiectus erit illi, qui sibi subiecit omniautsit deus omnia in omnibus. hic igitur est finis occultis, mortuorum resurrectio, sanctorum clarificatio, malitise dominantis abolitio, mortis interitus; et per hoc Christi regnum patris quoque dei regnum: his enim gestis postquam filio erunt a patre uniuersa subiecta, non ut per subiectionem regni adimatur aeternitas, sed ut nos [*]( 12 I Cor. 15, 22-28. ) [*]( 3 et editam fuisse V et absque nostro nascendi Bened. In adn. 8 consummationemque ex consammationem quae m. 2 V 10 id est o quae V id q r item quae b 11 et quam b abconsa V 14 rdine corr. m. I V 19 inimicos ex inimicos suos corr. m. 2 V (cf. Nou. Test. Vat. Tischend. 147o) 21 cum uero indixerit omnia sup. lin. a m. 2 V [de indixerit cf. Acad. p. 22) 22 subiecta sunt ei r 24 ut eit deus omnia om. r 25 sanctorum glorifioatio b 27 dei et regnum rh 29 subiectionem ex snbreptionem corr. m. 2 V sed nos (om. ut) Yr. )

78
clarificatos et inmortalitate coopertos et in corporis sui gloriam conformatos in regnum patris inducat, iam cohereditate sua dignos, iam in familiam patris adsumptos, iam bonorum eius gloriaeque participes, ut patri conregnet in nobis sitque deus omnia in omnibus, cum subiectione oboedientise in diuinam naturam humanae adsumptionis absorbeatur infirmitas. aeterna haec igitur per filium laus patri deo debita est, suscitatis omnibus, qui ab Adam usque ad regni tempus per fidem uixerint, et caelesti habitu a corpore transfiguratis, et iniquitate malitise omnis ablata, et diabolo in poenam aeterni ignis addicto, et de memoria hominum nomine eius exempto: haec in psalmo occulta cantantur, hsec consummato fine celebrantur. et quia filius futurorum omnium conscius est, haec tamquam iam perfecta laudantur, quia in eo et apud eum et per eum omnia sunt: ipsi gloria in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS XIII.

Dixit insipiens in corde suo: non est deus et reliqua.

In multis nos erudiens apostolus etiam id edocet, cum omni reuerentia uerbum dei esse tractandum, dicens: qui loquitur, tamquam eloquia dei. non enim secundum sermonis nostri usum promiscuam in his esse oportet facilitatem; sed loquentibus nobis ea, quae didicimus et legimus, per sollicitudinem sermocinandi honor est reddendus auctori. et exemplum nobis caelestis doctrinae praestat humani officii consuetudo. si enim quia uerba regis interpretans et praecepta eius in aures [*]( 20 I Petr. 4, 11. ) [*]( 1 et inmortalitate ex et et inmortalitate m. 2 V gloria rb 8 iam in familiam ex in familiam m. 2 V 5 subiectione scripsi aubiectionem Vrb per aubiectionem coni. Bened. in adn. — cf. de Trin. XI, 32, Stud. 1889 p. 320 7 Busoitatis in omnibus r 13 haec ex ham m. 2 V 16 Explicit psalmus VIHI incipit psalmus XIII feliciter V Explicit de titulo psalmi noni incipit psalmus XIII. Lege feliciter r — in cod. R, qui omisso nono hunc psalmum secundo adnectit (uid. supra), post integrum ipsius psalmi textum desunl duo priora tractatus capita in multis nos erudiens — exultet Israhel. 17 insipiens ex incipiens m. 2 V 19 in multis ex in mulmtis m. 1 V etiam inde docet r 91 eloquia ex eloquiia m. 2 V 26 interpraetans V in aurem rb. )

79
populi deducens curat diligenter et caute per officii reuerentiam regis satisfacere dignitati, ut cum honore ac religione omnia et relegantur et audiantur: quanto magis conuenit dei eloquia ad cognitionem humanam retractantes dignos nos hoc officio praestare ? sumus enim quoddam sancti spiritus organum, per quod uocis uarietas et doctrinae diuersitas audienda est. uigilandum ergo et curandum est, ut nihil humile dicamus metuentes huius sententiae legem: maledictus omnis faciens opera dei neglegenter; proposito contra praemio curse et diligentiae eorum, qui cum reuerentia ac metu sanctas scripturas sibi tamquam dei uerba conmendent et cum debita dignitate ea insinuent mentibus audientium, domino dicente: et super quem aspiciam, nisi super humilem et mitem et trementem uerba mea? oportet igitur et prsedicantes existimare non hominibus se loqui, et audientes scire non hominum sibi uerba proferri, sed esse dei uoces, dei constituta, dei leges, et reuerentiam maximam utrique officio conuenire. maximi enim periculi res est, de thensauris dei, de sacramentis reconditis, de testamento aeterno aliquid aut superuacuum proferre, aut neglegentem audire. consignanda sunt omnia animis, commendanda sensibus, quia nihil est uerborum dei, quod non sit inplendum; et omne, quod dictum est, habet quandam iam efficiendi necessitatem, quia dei uerba decreta sunt.

Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem. sed cum aliam alius habeat inscriptionem, ex causis diuersis tantum necesse est diuersitates inscriptionum extitisse. duplex autem in his, qui in finem superscripti sunt, intellegentia est: aut enim ea, quae in consummatione erunt, continebunt, aut eorum, quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis inpertiet. sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, [*](8 Hierem. XLVIII, 10. 12 Esai. LXVI, 2. ) [*]( 5 samua ex summas m. 2 V 7 niohil et sic saepe r 10 sanctasex sanctus m. 2 V aoribturas V 17 utriuaque r 18 thesauris Vrb 20 negligenter rb fort. recte omnia animis ex omnia enl animis m. 2 V 24 in fine V 26 alius aliam rb insoribtionem V 28 in fine Vr cf. Ps. LI, cap. 1 32 blasfemiis V. )

80
repleta sceleribus, querimoniis grauia. non est confessio in deum, non laetitia in gaudiis, non in choris canticum; sed accusatio in profanos, sed querella in contumaces, sed dolor in adflictos. ait enim: dixit insipiens in corde suo: non est deus. corrupti sunt et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum, et reliqua. sequitur in fine: quis dabit ex Sion salutare Israhel? dum auertit dominus captiuitatem plebis suae, lsetetur Iacob, et exultet Israhel.