Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ut enim qui pestilentem urbem ingressus omnes omnino inhabitantes morbo dissolutos et febribus sestuantes et diuerso aegritudinum genere confectos contemplatus sit et nullum illic medicum inueniens ingemescat et nihil auxilii, nihil remedii adesse tantis malis doleat et desseuire magis membrorum pestem cotidie sentiat sciatque medicum in longinquo positum mederi posse, si adesset, — quod solum superest — dolore desperationis exclamet, dicens: quis est qui eum praesentem efficeret et salutare eius adferret?, omnem scilicet sollicitudinem ad nota conuertens: pari modo spiritus sanctus contuens errorem generis humani, contuens mala saeculi huius ingrauescentia et morbum inmedicabili morte grassantem, ubi deus negatur a stulto, ubi abominandis uoluptatum fallaciis corrupti sint cuncti, ubi nullus bonum uolens sit, ubi eorum guttura innocentium sint sepulchra, ubi lingua usi sint in officium fraudulentise, ubi x uenenum aspidum labiis eorum uerbisque suffusum sit, ubi os amaritudine et maledictione sit plenum, ubi uelox pedum eorum [*]( 1 aceleribua ex scaeleribus m. 2 V quaerimoniis V 8 in prophanoa r quaerella V querela r 7 reliqua ex reliquam m. 1 V sequitur ex sedquitur tn. 2 V 8 ex Syon r Istrahel V dum auerterit rb 11 qui R quis V om. r ai quis coni. Bened. 14 ingemiscat rb 15 deseru≡ιr≡e corr. m. 2 V deseuire r * magis sup, lin. a m. 2 V 17 quod solum potest doloru deaperatione R 19 et supr. scr. m. 3 R adferre V 90 tt 21 cernens b 28 sint ex sunt m. 2 V sunt rb cuncti sup. lin. m. 2 V 25 sepulchra Rr (et alibi V) aepulcra h. 1. V lingu = si sint (in ras. fuit a) m. 1 V linguosi aint r 26 aspidum om. R uf s≡nf≡ fusum V 27 et maledictione (litt. lediotio in ras.) R om. Vr. )

81
ad effundendum sanguinem cursus sit, et per , non agnoscentibus uiam pacis, in omnibus hsec eorum uiis infelicitas ingrauescat, ubi in deum nulla reuerentia est, ubi deuastatio plebis dei persecutoribus tamquam cibus panis sit, et innocentium mortes, damna, supplicia fiat satietas iniquorum, ubi deus non inuocatur, et trepidatur in nullis, creaturam in idolis omisso creatore reuerentibus, ubi deus in generatione iusta desperatur habitare, et consilium inopis confunditur, et spes patientise eius inluditur: his igitur ita grassantibus malis et toto orbe dominantibus conscius spiritus sanctus eius, qui solus opem ferre possit, exclamat: quis dabit ex Sion salutare Israhel? non enim Moyses dederat, non Elias, non Esaias, non prophetse; omnia legis opera aduersus tantam morborum pestem infirmabantur. opus erat medico, qui una atque eadem auxilii sui ope uniuersa curaret et tot ac uarios in toto orbe languores non arte, non opere, — quia quando opus et ars singulis adhibita profuisset? — sed uerbi potestate sanaret. hunc requirit spiritus, hunc exspectat, ad cuius aduentum febris quiesceret, csecitas desineret, paralysis non esset, mors non occuparet: hunc exspectat, hunc proclamat, hunc orat: quis dabit ex Sion salutare Israhel? sed in singulis uerbis singulae uirtutes sunt explicandae.

Sion quae sit, apostolus docet, cum dicit: accedamus ad Sion montem etad sanctam ciuitatem Hierusalem; omnes enim currimus adprehendere, in quo sumus adprehensi a Christo, id est, inueniri in eius corpore, quod ex nobis ipse prsesumpsit, in quo ante constitutionem mundi a patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis et adquisiti sumus ex perditis, in quo apostolus cum damno uniuersorum [*]( 22 Hebr. XII, 23. 24 Philipp. III, 12. ) [*]( 1 effundedum ex efundedam m. 2 V 4 plebis eorum dei r 5 dampna Rr 6 omiaao ex omnisso V 7 do creatore Vr reverentibna scripri reuerentea RVrE 9 crassantibos V 11 posset Vr 12 eseias V enyas r 14 adque Vr 16 uarias V orbe ex urbe m. 2 V 16 rp faisset (p supr. scr. m. I) R 17 potestate ex potestates V sanare r expectat R 18 paralyticus V paralities (paraliticus 1) r 18 et ad Fr cf. Sabatier III, 930 adn. ad Rb 94 adpraehendere VR adpraehensi sumus Rb 26 praesumpsit (prae in rax.) R ante ex te m. 2 V 28 et perditis ex et peruitis V. ) [*]( XXII. Hilar. Ytet. para I. ) [*]( 6 )

82
optat inueniri dicens: et omnia arbitror stercora. ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo. ergo, quia non nisi ex adsumptione carnis nostrse hi morbi essent nostri corporis auferendi, et ex adsumptione carnis salus nostra omms in deo est, idcirco ita ait: quis dabit ex Sion salutare Israel ?

Sed in eo, quod salutare est, uirtus est nominis. non nos aptamus aut fingimus, sed in ueteris Testamenti libris salutare dominum deum nostrum nuncupari docemur, et proprie hoc nomen per pollicitationem gentibus semper indultum est. ait enim Esaias: et reuelauit dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et cognoscent omnes fines terrse salutare dei nostri. omnibus igitur gentibus reuelatum est et ab omnibus cognitum est. et rursum in psalmis spiritus sanctus exclamat: cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit. ostendit dominus salutare suum, in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam. et rursum: adnuntiate in gentibus gloriam eius et in omnibus populis salutare eius. et rursum: ostende nobis, domine, misericordiam tuam et salutare tuum d-a nobis. cuius spei desiderium dominus in euangelio ostendit, dicens: multi prophetse et iusti concupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quse auditis. hoc salutare Simeon et exspectauit diu et, cum in manibus accepisset, agnouit et inter uagitus infantiae, inter cunarum sordes per fidem deum uidit. in talibus et agnoscens adorauit, dicens: nunc dimitte seruum [*]( 1 Philipp. ITI, 8. 10 Esai. LII, 10. 14 Ps. XCVll, 1. 17 Ps. XCV, 3. 19 PB. LXXXIV, 8. 511 Matth. XIII, 17. 26 Luc. II, 29. ) [*]( 9 luorum faciam r 3 adsumptione ex adaumpsione m. 2 V 6 dabit ex dauit m. 2 V 7 optamus ex optatus m.1V 8 deum om. Vr nuncupari ex nuncuparit V 9 hoc ex haeo m. 2 V ≡ — = i rs itationem corr. tn. 2 V (in rtu. fuit tibis) 10 Eseias V et om. R reuelabit r braccium V 13 post ab omnibus 2 lin. eras. V 14 in psalmus V 15 feoit dominus r 17 reuelabit ex reuelauit m. 2 V 18 et — salutare eius om. Vr 21 dfis ñ V dominus noster r in euuangeliis V in aeuangeliis r 29 cooupierunt V conoupiuerunt r cupierunt R 28 audistis V Symon corr. m. 2 V Symeon r 94 ezpectauit (om. et) Rb 26 et cunarum Rb cf. Acad. p. 93 fidem ex fide m. 2 V. )

83
tuum, domine, secundum uerbum tuum in pace: quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu uniuersorum populorum, lumen in reuelationem gentium. ergo hoc salutare gentium adnuntiatur, non carnali Israhel, qui in monte dominum maiestatis expectauit, uidit, audiuit, qui in prophetis lapidauit, cecidit, secuit et occidit; sed sermo iste omnis ad gentes est, et gentium salutaris est.

Ita ait: dum auertit dominus captiuitatem plebis suae. captiuitas proprie gentium est, qui in corde suo dixerant: non est deus; qui trepidauerant, ubi non erat timor, qui spem inopis confuderant et inluserant, quia dominus spes eius est, qui in generatione iusta dominum habitaturum negauerant capti religionibus daemonum, superstitionibus temporum. officiis creaturae. haec captiuitas apellitur, hoc seruitium adimitur. sed Israhel erit ille, qui credit, Israhel erit ille, qui deum oculis cordis aspiciet: quia Israhel deum uidens est, qui post captiuitatem auersam hoc dei salutare cognoscit. lsetatur Iacob, laetatur et Israhel captiuitate auersa, libertate concessa, deo contemplato, Abraham et Iacob patribus per adoptionem familiae nuncupatis. in his ergo laetemur et in his exultemus, scientes per nostram redemptionem ob unius psenitentis salutem esse in caelis gaudia angelorum : et cum caelestis laetitia pro nobis sit, oportet in Christo gaudia nostra esse perpetua, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 2 quoniam Rb salutare tuum — lumen om. r 4 in reuelatione R usque in reuelationem r 6 istrahel V israheli r in monte ez in monte in V in morte R 6 post lapidauit unum uerbum eras/lm V 7 cecidit (ci supr. ser.) R caeoidit V et om. Vr sed om. r 9 cum r ple = is V 10 propriae R prope V port suo eras. in R 11 dixerant ex duxerant R dixer. r dixerunt V 12 quia a dlio R 18 iusta om. R dm V 14 capti ex capiti R 16 apellitur ex ajwllatur R apellatur r 16 credit — ille qui om. Vr 18 aduersam V cognoacet Vr laetatur (lae å. ras.) R laetetur r 19 laetetur israhel (om. et) r ciuitate enersa V 20 et Abraham et Isac et Iacob V et Abraham et Ysaac et Iacob r 21 in his exultemus (om. et) V 22 redemptionem ex ' emptionem m. 2 V 28 in excelsis r et oum ex ea cum m. 2 V 26 amen om. Vr. ) [*]( 6* )

84