Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non morosa haec ira est, per quam a iusta uia pereunt, ne quis sibi interim p“nse lucro inter moras iudicii blandiatur. in breui namque exardescit ira. excipit enim nos statim ultor infernus: et decidentes de corpore, si ita uixerimus, confestim uiae rectae perimus. testes nobis sunt euangelicus diues et pauper: quorum unum angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sinibus locauerunt, alium statim poena? regio suscepit. adeo autem statim poena mortuum excepit ut etiam fratres eius adhuc in supernis manerent. nihil illic dilationis aut morae est. iudicii enim dies uel beatitudinis retributio est aeterna uel poenae. tempus uero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad iudicium unumquemque aut Abraham reseruat, aut poena.

Et idcirco copiosum hunc sacramentis caelestibus psalmum sic propheta conclusit: beati omnes, qui confidunt in eum. non trepidam spem neque ambiguam perfectio beatitudinis exigit. confidentia ad id opus est, firmae scilicet opinionis, et indemutabili uoluntate: quia plus sit confidere, quam sperare. confidendum ergo est, ne nos a uia recta exardescens breui dei ira deperdat. fidelis enim [*]( 2 a iusta uia (a supr. scr.) R a uia iusta V de uia iusta E re i R 4 tametsi ex tamet m. 2 V manet ex namet m. 2 V maneat E m « tamen R õ impii pereunt — de uia iusta om. R 8 per qua a iusta V per quam iusta R per quam de iusta E 9 in poene lucro R (b) 10 in breui ex in brebi m. 2 V 11 decidentes ex deoidintea m. 1 Y decedentes E 12 de uia recta E sunt om. b 13 habrahae R 14 sinu E 16 adhuc om. Va 20 aut sup. lin. a m. 2 V poenae ex poena m. 3 R 91 sacramentis ex saoramentum m. 2 V 84 firmse scilicet opionis V1 firmae opinionis soilicet E 95 sit sup. lin. a m. 2 Y 97 in breui ex breui m. 2 V ira dei E. )

75
est, qui ait: qui credit in me non iudicabitur, sed transiet de morte ad uitam, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

DE TITULO IX. PSALMI.

In finem pro occultis filii. Psalmus Dauid.

Quorundam psalmorum absoluta intellegentia est, quorundam obscurior sensus est; diuersitatem utramque adfert diuersitas prophetiae. per multa namque et uaria genera sermonis ad agnitionem dei hominem spiritus sanctus instituit. nunc sacrament-orum occulta per naturas et conparationes hominum conprehendens, nunc fidei simplicitatem uerborum absolutione conmendans, nunc uitae ordinem praeceptorum ueritate confirmans, nunc quid prouidendum sit et cauendum per personam prophetae, qui psalmum scribat, ostendens: ut per hanc multiplicem et diuitem copiam doctrinae, per quasdam partes et incrementa discendi totius Intellegentise sedificatio conparetur. et erit nobis psalmus positus in exemplum, cuius superscriptio talis est: in finem pro occulta filii, psalmus Dauid. itaque per naturam eorum, quae et occulta et in fine sunt, quaerenda est psalmi intellegentia.

Psalmus inscriptus non est in finem pro occulta filii, nisi tantum in id, ut, ex quibus psalmus ipse consisteret, nosceretur. omnia autem, quae ad titulum sermonis adduntur, ex quibus sermo sit initus, testantur. non enim conuenit, ut in sermone aliud sit, aliud in titulo, quia titulus uelut index eorum est, de quibus scribitur. uerbi igitur eius, quod in fine dicitur, ratio est intellegenda. in fine est, ultra quod nihil est, [*](1 loh. V, 24. ) [*]( 1 est om. It. Explioit psalmuB II incipit de titulo noni psalmi feliciter rr Finit psalmns II. incipit - - - XIII R 5 in finem — Dauid del. V filii om. r 6 quorundam ex quorumdam V 7 utraque r utique b 8 namque ex quae corr. m. 2 V 10 et ex et et m. 2 V comparationem rb . omnium conpraehendena V 12 praeoeptorum ex praeciceptorum corr. m. 1 V 15 quasdoam corr. m. 1 V 16 dis- 11 . cedi (corr. m. 2) V 17 nobis sup. lin. a m. 2 V 18 pro ocoulta Vr qf. Neue Formenl. II, 784 Sabatier II, 20 19 et fine V 91 insoribtus eet (eat tup. lin. a m. 2 V 24 testantur ex uestantur m. 2 V 26 nelnt ex ueluti V 26 e rum (corr. m. 2) Y eat om. V 27 niohil r. )

76
in fine est, quod praesens tempus excedit; quia finis ex omnibus, non ex fine omnia: desinunt enim in ea cuncta, et est quoddam rei actae dictaeue postremum; et nisi in ea totius uniuersitatis postremitas erit, non erit finis; quia necesse est non esse ultimum, quod ultra se habeat aliquid postremum. ex quo intellegendum, quotiensque titulus habet in fine, non praesentia in his, sed ultima contineri. occulta autem sunt. quae abscondita et latentia sunt, quaeque reconditis et inaccessibilibus et inperspicabilibus occulantur sintque ei tantum, qui condiderit, conperta, aut nisi cum aliquibus cognoscenda protulerit. ergo psalmus inscribitur in finem pro occultis. et quia ex natura rerum, quid Intellegentise) in nominibus finis occultorumque sit, uidemus, res ipsas, quae in fine atque occultis sint, conuenit explicari.