Ob quae omnia ita gesta laudem deo patri refert: confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. reddidit singulis propositionibus proprias absolutiones. nam in exordio [*](9 Gal. III, 13. 16 Ps. XXXIX, 7. 19 Hebr. VII, 27. ) [*]( 1 uoluutariae VR 2 q. in holocautomatis V et in oblationib. P hyr coram R 4 lege R quisque V 5 a om. V 6 aaorificii ex sacrificia m. 2 V 7 a om. P maledicto ex maledicti in. 2 V 8 lesus Chr. om. V 9 nos redemit RPE (in P supr. scr. m. 2) ex maledicto R 10 scribtum V 11 pendit P ex pendet corr. tn. 3 R 12 ergo om. V optulit R mortui V 18 uoluntariae VR ostiam V 14 quod hostiae necessariae ob intermissae V 15 reatn P erat ex erout m. 2 V alio conmonet in r 17 perfecisti RPE 18 respuente (efin. add. m. 3) R 19 oblationes P apostolus ex apostulus m. 2 V 20 semel supr. scr. m. 1 R 21 oblationem V 24 est om. P 26 eripuisti noe h. 1. V sed cf. irifr. p. 146, 7. reddit Pb 26 propria V absolutiones ex oblationes m. 1 R.' ) [*]( XXII. HUar. PlcU para I. ) [*]( 10 )
146
dixerat: deus, in nomine tuo saluifica me; post precum uero satisfactionem congruam gratulationis esse oportuit professionem, ut eius nomini confiteretur, in cuius nomine saluari sese fuerat deprecatus, et, quia auxilium contra alienos insurgentes in se poposcerat, idipsum adeptum se fuisse professi per hoc gaudii exsultatione memoraret: quia ex omni tribulatione eripuisti me. ad id uero, quod, cum fortes quaesierunt animam eius. deum non proposuerunt in conspectu suo, praeclare indemutabilis diuinitatis suae docuit aeternitatem in eo, quod dictum est: et super inimicos meos respexit oculus meus. morte enim non interceptus est unigenitus dei filius. ad explendam quidem hominis naturam etiam morti se, id est discessioni se tamquam animae corporisque subiecit et ad infernas sedes, id quod homini debitum uidetur esse, penetrauit: sed manet resurgens et inimicos suos inmortali oculo despicit, glorificatus in deum et ex hominis filio in dei filium, ex quo etiam hominis filius esse coeperat, per resurrectionis gloriam renatus. inimicos suos despicit, quibus dixerat: soluite templum hoc. et post triduum aedificabo illud. aedificato igitur hoc corporis sui templo eos, qui quaesierant animam suam, ex edito uidet et ultra humanae mortis legem auctores mortis suae sublimis ipse despectat, mortem perpetiens, sed mori nesciens, deus
[*]( 18 Ioh. II, 19. ) [*](1 dens om. RPE praecum V 3 ut eina nomine V saluaris est fuerat V 4 depraeeatus VR õ sese VPE professus PE 6 exsultationem Pb memorare ad id nero quia ex V eruisti me V cf. p. 146, 25 7 ad id nero qa cum (qd aupr. scr. m. 1) R ad id uero quod dum P quod dum V quaesierunt om. P quaerunt V 8 dum non proposuerunt dm̃ in V praeclarae V indemutabilis ex indemutabiles m. 3 R 10 coulus tuus V, sed cf. quae secuntur 18 deoeesioni P descensioni V 18 inferna =P in quod P 14 paenetrauit R penitrauit V set et manet V 15 dispii P 16 ex hominis (om. et) F1 17 gloriam m (gloria V) iam VPE 18 dispioit ex despicit P 19 reaedifioabo R * 20 exedit-o R 21 inter auctores et mortis dimid. lin. uacat r morti R pe 22 dispectat V despecta P morte P per tiens R se mori P dl et homo V. ) 147
homo dominus noster Iesus Christus. qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.