Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sequitur enim: uoluntarie sacrificabo tibi. legis sacrificia, quae in holocaustomatis et oblationibus hircorum atque taurorum sunt, non habent in se uoluntatis professionem, quia maledicti sententia legem sit decreta uiolantibus. quisquis enim a sacrificio destitisset, ipse obnoxium se efficiebat esse maledicto. necesse ergo erat effici, quod fiebat, quia sacrificii neglegentiam maledicti non admittebat adiectio. a quo maledicto nos dominus noster Iesus Christus exemit, apostolo dicente: Christus nos exemit de maledicto legis factus pro nobis ipse maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. maledictorum se ergo obtulit morti, ut maledictum legis dissolueret, hostiam se ipse deo patri uoluntarie offerendo: ut per hostiam uoluntariam maledictum, quod ob hostiae necessariae et intermissae reatum erat additum, solueretur. cuius sacrificii alio locomeminitinpsalmis: hostiam et oblationem noluisti, perficis autem mihi corpus; deo patri legis sacrificia respuenti hostiam placentem suscepti corporis offerendo. cuius oblationis beatus apostolus ita meminit: hoc enim fecit semel se ipsum offerens hostiam deo, omnem humani generis salutem oblatione sanctae huius et perfectae hostiae redempturus.