Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Superscriptio psalmi sine historia est; tantum: i n finem in hymnis intellectus est. hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupauerunt; plerique autem hymnos ex ipsa grsecitatis usurpatione posuerunt. de nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae uel in hymnis uel in carminibus significabitur, intellegatur. hoc ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno eius uel carmine continentur, in finem intel- t legenda sunt: omni intellectu scilicet nostro ad dominum nostrum Iesum Christum, quem apostolus finem legis docuit esse, referendo.