Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quod autem et in crucem actum unigenitum dei filium et morte damnatum eum, qui natiuitate, quae sibi ex aeterno patre est naturalis, aeternus sit, frequenter, immo semper, praedicamus: non ex naturae necessitate potius, quam ex sacramento humanae salutis, passioni fuisse subditus intellegendus est; et uoluisse se magis passioni subici, quam coactum. et quamquam passio illa non fuerit condicionis et generis, quia incommutabilem dei naturam nulla uis iniuriosae perturbationis offenderet, tamen suscepta uoluntarie est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem: non quod illa laedendi non habuerit pro ipsa passionis qualitate naturam, sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit. passus ergo est deus, quia se subiecit uoluntarius passioni; sed suscipiens naturales ingruentium in se passionum, quibus dolorem patientibus necesse est eas inferri, uirtutes, ipse tamen a naturae suae uirtute non excidit, ut doleret. [*]( 1 resurrectionem cum ex mortuis (supr. cum inter lineas a m. 2 : xjio conparantes resurrexisset) V 3 adaumpti V ac perditi sunt xup. lin. a m. 2 V 4 neq. dm in ueritate P 6 gloriae paternae maiestatem VPE 7 absolutam e 8 quod autem spectat et. Hened. in adn. in cruce P 9 natiuitate (supr. e aliquid eras.) R 10 aeternus est id frequenter V et aeternus sit frequenter e praedicamus non (supr. usn 3—4 lilt. erax.) R 12 passioni ex passionis R ex passionis salutis passionis V fuisse subditus intellegendus est et VR fuisse subditum et 1Tb 13 sese V et quS uu RP (sed R in marg. add. qq) 14 indemutabilem VPE 16 uoluntariae n s R uoluita uoluntariae V 17 poene V in poenae R post non 2 litt. eras. R 18 qualitate ex qualitatem m. 2 V natura non sentit passionis qualitatem naturam sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit V 19 passus ergo R 20 passionis V naturam ingruentium P 22 eas om. Pb inferre VRP a om. V 23 doleret ex doloret m. 1 R doloret V. )