Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quod autem et in crucem actum unigenitum dei filium et morte damnatum eum, qui natiuitate, quae sibi ex aeterno patre est naturalis, aeternus sit, frequenter, immo semper, praedicamus: non ex naturae necessitate potius, quam ex sacramento humanae salutis, passioni fuisse subditus intellegendus est; et uoluisse se magis passioni subici, quam coactum. et quamquam passio illa non fuerit condicionis et generis, quia incommutabilem dei naturam nulla uis iniuriosae perturbationis offenderet, tamen suscepta uoluntarie est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem: non quod illa laedendi non habuerit pro ipsa passionis qualitate naturam, sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit. passus ergo est deus, quia se subiecit uoluntarius passioni; sed suscipiens naturales ingruentium in se passionum, quibus dolorem patientibus necesse est eas inferri, uirtutes, ipse tamen a naturae suae uirtute non excidit, ut doleret. [*]( 1 resurrectionem cum ex mortuis (supr. cum inter lineas a m. 2 : xjio conparantes resurrexisset) V 3 adaumpti V ac perditi sunt xup. lin. a m. 2 V 4 neq. dm in ueritate P 6 gloriae paternae maiestatem VPE 7 absolutam e 8 quod autem spectat et. Hened. in adn. in cruce P 9 natiuitate (supr. e aliquid eras.) R 10 aeternus est id frequenter V et aeternus sit frequenter e praedicamus non (supr. usn 3—4 lilt. erax.) R 12 passioni ex passionis R ex passionis salutis passionis V fuisse subditus intellegendus est et VR fuisse subditum et 1Tb 13 sese V et quS uu RP (sed R in marg. add. qq) 14 indemutabilem VPE 16 uoluntariae n s R uoluita uoluntariae V 17 poene V in poenae R post non 2 litt. eras. R 18 qualitate ex qualitatem m. 2 V natura non sentit passionis qualitatem naturam sed quod dolorem diuinitatis natura non sentit V 19 passus ergo R 20 passionis V naturam ingruentium P 22 eas om. Pb inferre VRP a om. V 23 doleret ex doloret m. 1 R doloret V. )

145

Sequitur enim: uoluntarie sacrificabo tibi. legis sacrificia, quae in holocaustomatis et oblationibus hircorum atque taurorum sunt, non habent in se uoluntatis professionem, quia maledicti sententia legem sit decreta uiolantibus. quisquis enim a sacrificio destitisset, ipse obnoxium se efficiebat esse maledicto. necesse ergo erat effici, quod fiebat, quia sacrificii neglegentiam maledicti non admittebat adiectio. a quo maledicto nos dominus noster Iesus Christus exemit, apostolo dicente: Christus nos exemit de maledicto legis factus pro nobis ipse maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. maledictorum se ergo obtulit morti, ut maledictum legis dissolueret, hostiam se ipse deo patri uoluntarie offerendo: ut per hostiam uoluntariam maledictum, quod ob hostiae necessariae et intermissae reatum erat additum, solueretur. cuius sacrificii alio locomeminitinpsalmis: hostiam et oblationem noluisti, perficis autem mihi corpus; deo patri legis sacrificia respuenti hostiam placentem suscepti corporis offerendo. cuius oblationis beatus apostolus ita meminit: hoc enim fecit semel se ipsum offerens hostiam deo, omnem humani generis salutem oblatione sanctae huius et perfectae hostiae redempturus.

Ob quae omnia ita gesta laudem deo patri refert: confitebor nomini tuo, domine, quoniam bonum est, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. reddidit singulis propositionibus proprias absolutiones. nam in exordio [*](9 Gal. III, 13. 16 Ps. XXXIX, 7. 19 Hebr. VII, 27. ) [*]( 1 uoluutariae VR 2 q. in holocautomatis V et in oblationib. P hyr coram R 4 lege R quisque V 5 a om. V 6 aaorificii ex sacrificia m. 2 V 7 a om. P maledicto ex maledicti in. 2 V 8 lesus Chr. om. V 9 nos redemit RPE (in P supr. scr. m. 2) ex maledicto R 10 scribtum V 11 pendit P ex pendet corr. tn. 3 R 12 ergo om. V optulit R mortui V 18 uoluntariae VR ostiam V 14 quod hostiae necessariae ob intermissae V 15 reatn P erat ex erout m. 2 V alio conmonet in r 17 perfecisti RPE 18 respuente (efin. add. m. 3) R 19 oblationes P apostolus ex apostulus m. 2 V 20 semel supr. scr. m. 1 R 21 oblationem V 24 est om. P 26 eripuisti noe h. 1. V sed cf. irifr. p. 146, 7. reddit Pb 26 propria V absolutiones ex oblationes m. 1 R.' ) [*]( XXII. HUar. PlcU para I. ) [*]( 10 )

146
dixerat: deus, in nomine tuo saluifica me; post precum uero satisfactionem congruam gratulationis esse oportuit professionem, ut eius nomini confiteretur, in cuius nomine saluari sese fuerat deprecatus, et, quia auxilium contra alienos insurgentes in se poposcerat, idipsum adeptum se fuisse professi per hoc gaudii exsultatione memoraret: quia ex omni tribulatione eripuisti me. ad id uero, quod, cum fortes quaesierunt animam eius. deum non proposuerunt in conspectu suo, praeclare indemutabilis diuinitatis suae docuit aeternitatem in eo, quod dictum est: et super inimicos meos respexit oculus meus. morte enim non interceptus est unigenitus dei filius. ad explendam quidem hominis naturam etiam morti se, id est discessioni se tamquam animae corporisque subiecit et ad infernas sedes, id quod homini debitum uidetur esse, penetrauit: sed manet resurgens et inimicos suos inmortali oculo despicit, glorificatus in deum et ex hominis filio in dei filium, ex quo etiam hominis filius esse coeperat, per resurrectionis gloriam renatus. inimicos suos despicit, quibus dixerat: soluite templum hoc. et post triduum aedificabo illud. aedificato igitur hoc corporis sui templo eos, qui quaesierant animam suam, ex edito uidet et ultra humanae mortis legem auctores mortis suae sublimis ipse despectat, mortem perpetiens, sed mori nesciens, deus [*]( 18 Ioh. II, 19. ) [*](1 dens om. RPE praecum V 3 ut eina nomine V saluaris est fuerat V 4 depraeeatus VR õ sese VPE professus PE 6 exsultationem Pb memorare ad id nero quia ex V eruisti me V cf. p. 146, 25 7 ad id nero qa cum (qd aupr. scr. m. 1) R ad id uero quod dum P quod dum V quaesierunt om. P quaerunt V 8 dum non proposuerunt dm̃ in V praeclarae V indemutabilis ex indemutabiles m. 3 R 10 coulus tuus V, sed cf. quae secuntur 18 deoeesioni P descensioni V 18 inferna =P in quod P 14 paenetrauit R penitrauit V set et manet V 15 dispii P 16 ex hominis (om. et) F1 17 gloriam m (gloria V) iam VPE 18 dispioit ex despicit P 19 reaedifioabo R * 20 exedit-o R 21 inter auctores et mortis dimid. lin. uacat r morti R pe 22 dispectat V despecta P morte P per tiens R se mori P dl et homo V. )
147
homo dominus noster Iesus Christus. qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LIV. In finem in carminibus intellectus Dauid.

Inaurire deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam et reliqua.

Superscriptio psalmi sine historia est; tantum: i n finem in hymnis intellectus est. hymnos aliqui translatores nostri carmina nuncupauerunt; plerique autem hymnos ex ipsa grsecitatis usurpatione posuerunt. de nomine nihil differt, dummodo res una esse, quae uel in hymnis uel in carminibus significabitur, intellegatur. hoc ergo de psalmo sentiendum est, quod quae hymno eius uel carmine continentur, in finem intel- t legenda sunt: omni intellectu scilicet nostro ad dominum nostrum Iesum Christum, quem apostolus finem legis docuit esse, referendo.