Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Frequenter autem admonuimus, eam in psalmorum cognitione sensus nostri temperandam esse rationem, ut eum, de quo et per quem omnis prophetia est, ex dei filio hominis filium natum meminerimus, dei naturam omnibus ante saeculis manentem in naturam hominis esse ex partu uirginis genitam, ita at naturae posterioris adiectio nullam defectionem naturae anterioris adferret, neque qui etiam homo esse coeperat, id, quod ante hominem manebat, deus scilicet, esse desineret. hic ergo adsumens carnis nostrae fragilitatem et manens suus atque noster ita agit, orat, profitetur, exspectat omnia illa, quae [*](16 Rom. X, 4. ) [*]( 2 amen om. V Explicit Paalmus LIII incipit Psalmus LIllI V Finit Spalraua LIII incipit Spalmas LIIII R Finit Psalm' LIII incip. LIIII P 4 in finem — deprecationem meam om. V 7 saperscribtio V in fine RP 10 sasarpatione V 18 intellegenda sunt omni in marff. add. P mnt omni sup. lin. a m. 2 V 14 ad m. 1 R 17 eam sup. lin. a m. 1 P condicione R 18 ut cu P 19 profetia VR 90 filium ex filio m. 2 V et dei naturam E antea VR 21 hominis ex inis m. 2 V genitu P 22 ita sup. lin. a m. 2 V a m. 1 P 98 etiam iam V 24 ante ex antea m. 2 V ominem R hominem ex homine m. 2 V hia ergo V 25 adsumens ex adsumen m. 3 R adque VR 26 agit (git i. ras. 3) R agitur P orat (t supr. scr. m. 1) R ora V om. P ac profitetur P 96 exapectati V illa om. P. ) [*]( 10* )

148
nostra sunt, ut in his admisceat etiam illa, quae sua sunt. loquaturque interdum ex persona hominis, quia homo et natus et passus et mortuus est, interdum autem omnis ei secundum deum sermo sit, quia ex deo homo et ex dei filio hominis filius exstitisset: naturae scilicet eius confidentiam non oblitus in uerbis, qua in adsumptione licet hominis non carebat. et ita ex nobis atque ex infirmitate nostra humani sermonis consuetudine usuque loquens, ut ex se atque ex uirtute sua, quae deo sunt propria et digna, loqueretur, ut in praesenti psalmo cognosci potest, qui ita coeptus est.

Inaurire deus orationem meam etnedespexeris deprecationem meam: intende mihi et exaudi . me. contristatus sum in exercitatione meaetconturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris: quoniam declinauerunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. timor et tremor intrauit in me et contexit me tenebra. et dixi: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. ecce elongaui fugiens et mansi in solitudine. in exordio psalmi etsi humilitatis uoce usus sit, cum ait: inaurire deus orationem meam, non tamen sine aliqua propria conscientiae altioris fiducia intellegitur haec locutus. non enim cuiuscumque est innocentiae id postulare, ut orationem suam deus inauriat. promptae namque semper precationi hominum dei aures sunt: [*]( 1 in om. V etiam om. V ante sua aliquot lilt. (sua?) eras. R 2 qua et homo e 5 eius (iu in ras. m..?) confidentia (a supr. scr. m. 3) R 6 qua P quia V in om. V 8 consuetudine UBuaque P consuetudine usque VR 9 propria sunt et digna V sunt proprie digna P loqueretur ex loquetur m. 2 V loqretur R loqiraur P 10 quia ita V 11 dfie P 12 depraeoationem VR 18 contristatus (om. sum) V 14 et tribulatione V 15 iniquitates Re 16 molesti ex molestiam. 2 r conturbatum ex conturba V 17 mortis om. V sed cf. p. 1.51, 16 18 tremor uenit super me RPE 19 tenebrae R pennas PRI E SO ante ecce litt. in del. m. 2 V 22 uoce ex uocet m. 2 V 28 conscientia RPE 24 fiduciae PTE est add. m. 2 V 25 oratione sua R 26 naqae supr. scr. m. 1 R praeoationi VR sunt ex sint m. 3 R. )

149
quia, qui naturam audiendi humano generi inpertit, ipse extra anditus non potest esse naturam et, qui ubique hunc in nobis sensum auditionis operatur, non potest non ubique in ipso esse, quod praestat. deus itaque ubique et semper audit; sed non omnium meriti est, ut quod audit et inauriat: auditum quidem eius orantis uoce penetrante, sed dignationem eorum, qua audiantur, inauriendi sola orationis innocentia promerente.

Triplex autem in exordio ratio precationis est edita. prima enim ea est, ut inauriatur oratio. sequens est, ne despiciatur deprecatio. tertia est, ut intendat sibi seque exaudiat. et necesse est discretam esse uniuscuiusque generis naturam, ut non idem sit inaurire et non despicere, rursumque differat ab utroque intendere et exaudire. et quia de inaurienda oratione quid intellegi posset, ostendimus, quid illud sit: ne despexeris deprecationem meam, tractandum est. despiciuntur orationes leues, dissidentes, inutiles, saeculi curis anxiae, rerum corporalium desideriis implicatae, bonorum operum fructibus infecundae. hae igitur despicabiles sunt orationes, dei dignatione non dignae, de quibus per Esaiam prophetam ait: et cum extenderitis manus uestras ad rae, auertam oculos meos a uobis. et causam despiciendae orationis continuo subiecit dicens: manus uestrae sanguine plenae sunt. ubi ergo operatio iniquitatis extabit, illic despicitur [*]( 20-22 Esai. I, 15. ) [*]( 1 qui om. V extra (tra add. nt. 2) V 2 ille V 4 sed add. m. 2 V 5 meritis e P meriti = 6 T et inriat V 6 quidem ex quiadem m. 2 V eine add. m. 2 V penetrante P inpetrante V 7 sola ex solu m. 2 V 8 in exordio ratio (er rationis corr. m. 2) praecationis V in exordio oratio praecationis R(.) in exordii precatione oratio PT 9 inauriatnr ex inoanriatur m. 1 V 10 dispiciatur R sibi ex aeibi m. 1 V 12 dispicere RP1 differt V 18 ab utroque (que add. m. 2 i. rcu.) V inauriendo V inauriendi R 14 posset ex possit m. 1 R posse V poesit PT 16 dispexeris RP* uoces tractandum eat in PT supra post illud sit leguntur despiciuntur ex dispiciuntur R ex despicitur m. 2 V 16 differrentes V saeculis T curis ex scuries m. 2 V 17 et rerum PE t. implicatae m. 2 V Iplicitae RP 18 infaecundae RT infeounda ex iofaecunda m. 2 V haec VR 19 de quibus om. R Eseiam V Iraiam T 20 extenderitis ex extenderetis m. 2 Tr 21 meos add. m. - V 22 sanguinae VR 23 ergo supr. scr. R. )

150
oratio deprecantis. at uero tum in eum, qui sperat, intenditur, cum tacitae spei fides piae conscientiae religione cohibetur. et est nobis hoc absolutissimum uniuscuiusque proprietatis exemplum. inauriuit dominus uerba Chananaeae saepe clamantis; despexit orationem adulescentis illius, qui ab seternit-atis largitore diuisionem patrimonii postulabat; intendit autem in eam feminam, quae fidei silentio salutem sibi etiam a uestis fimbria expetebat.

His ergo totius precationis suae generibus distinctis nunc causam ipsam exposuit deprecandi: quia in exercitatione sua conturbaretur a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. et quidem exercitatio numquam nisi ad res utiles salutaresque suscipitur; quas quia in sancto quoque impii ferre non possunt, omnibus eum iniuriis adficere et usque ad formidinem mortis defatigare contendunt. sed haec in domino Iesu Christo exercitatio nostrae salutis operatio est, quam diuersarum sanationum, dehinc passionis ipsius exercitatio prouehebat. in hoc quoque se mundo consortio nostrae infirmitatis exercens — quam exercitationem egressu suo Isaac in campum praefigurauit, cum inuectae camelo Rebeccae, tamquam spensae ex gentibus exercens se in hoc mundo Christus, occurrit —, a uoce inimici etiam turbatur, cum Samaritanus, cum daemonium habens dicitur, cum quia se a cruce non eruat, negatur esse ceteris salus. declinantes in eum iniquitatem falsorum testimoniorum et sententiae mortis in ira quoque molesti sunt ei, dum flagellis, dum colaphis, dum alapis desaeuiunt. [*]( 1 praecantis V tum ex CQ R in eo VRPsed. cf. Acad. p. 24 inteditur comptae spei fidis V 2 piae ex prae m. 2 V 3 q (i. ras.) est R nniuscaias V 4 inauriuit ex aariait m. 2 V Channaneae V clamantis ex cla- 8 h o mantibue V1 dispexit V 5 adolescentis RPT 8 hi ergo V ia g' P totis V 10 post. conturbaretur m. 2 V sup. lin. add.: et conturbaretur et tribulatione VT 11 equidem in exercitatio V 12 inpiis V 18 adfioere adque ad V 14 defatigare ex defitigare P defetigare ex defatigare tn. 2 r Mru na 15 diuer = - = tionum R 16 prouehebat ex priuehebat m. 2 V 18 exercitationem ex exercitationum m. 2 V egressu ex gressu m. 3 R suo orn. V isaao ex isac m. -V R Isao V 19 inuecte V 21 cum Samaritanus daemonium PTE 22 a sup. lin. a m. 2 V 28 declinante T iniquitate PT 25 colafis VR dum alapis add. m. 1 V. )

151