Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc rursum fit ad personam dei, ad quem primum deprecatio erat coepta, conuersio: in ueritate tua disperde illos. ueritas mendacium confutat et perimitur falsitas ueritate. omnem autem superiorem orationem esse eius hominis, in quo filius dei est natus, docuimus, etiam hoc quoque nunc a deo patre deprecantis, ut inimicos suos in ueritate disperdat. et quae sit ueritas, non ambigitur; nempe ille ipse, qui dixit: ego sum uita, uia, ueritas. disperduntur ergo in ueritate inimici, cum falsis testibus damnationem Christo conparantes [*]( 21 loh. XIV, 6. ) [*]( 1 excidentem PT 2 ultionis qua certissimam PT 8 infecerant P 4 iniquitate R malignae bonitatis V 5 est om. P 6 re torquet potiea liri. ter eras. R neq. enim ea V 8 ad ultiooum (ul sup lin. a m. n V adultionum T Quae secuntur post lege in T desunt usque ad propria fg. LIV cap. 3 tned. iusti = id R iusti in V 9 et aduersa (et sup. lin. a w. 2) r a iusti ex a aiusti m. 2 V 11 ut supr. scr. R haec admixta P 12 et iniustos V et inius tos P 18 quia miseriti sunt ex quia miserinti sunt V prompta ex prorupta m. 2 V nec iustis P 14 defnturan sunt quia V 15 aut personam V 16 depraecatio VR eoepti r conuersio h. I. om. et supr. post ad peraona di pos. P 19 natus est VPE 510 depraecati sunt inimicos V 21 ambiguitur V fc et illi ipei V 22 uia add. m. 2 V ueritas R uerita = 8 P dispernnntnr V1 28 damnatione R comparantes PE. )

144
resurrexisse eum a mortuis audiunt et in dei ueritate gloriam suam resumpsisse cognoscunt, nam postea ob poenam dei in crucem acti fame et bello absumpti ac perditi sunt: uitae auctorem morte damnantes neque dei in eo ueritatem per operum magnificentiam cogitantes. hos igitur disperdit dei ueritas, cum ad resumendam gloriae maiestatem paternae resurgens absolutae in se diuinitatis probauerit ueritatem.