Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Intellegentise autem huius atque eruditionis opus continuo propheta subiecit, dicens: seruite domino in timore et exultate cum tremore. non securum patitur aut neglegens esse seruitium: uult in omni seruitutis officio admisceri timorem. ut enim metuentes serui diligentius dominis carnalibus seruiunt, cum uoluntatem sollertioris obsequii metus obsequellse admixtus eliciat. ita et deo seruientes, si timeant per inminentem timorem, non neglegentes in ea erunt, quam susceperint, seruitute. ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur, ad id, quod dixerat: seruite in timore, adiecit: et exultate: ut metum seruitutis gaudii exultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam seruitii fidelis adferret. porro autem, ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet, ita subdidit: exultate in tremore, quia periculosa ad obliuionem timoris esset libera a tremore laetitia. atque ita haec prophetici eloquii ratio seruata est, ut seruitutem timor detineret, timorem exultatio moderaretur, et exultationem tremor consequens contineret.

Huius autem seruitii et timorem exultantem et exultationem trementem docuit in eo, quod sequitur, consistere, dicens: adprehendite disciplinam. uirtute uerbi significationem inpatientis et uelut prseproperse ad id uoluntatis ostendit, non tam expetendam, quam adprehendendam potius disciplinam docens: non tepore fidei in huius ob“dientise obseruatione contentus, sed ardorem spiritus in adprehendendi auiditate desiderans. sic in rapiendo regno caelorum raptores dominum delectant, cum ait: a diebus autem Iohannis [*]( 27 Matth. XI, 12. ) [*]( 2 et exultate ei R e 3 ut neglegens V 4 esse om. b 6 seruiunt et cum V solertiorie V ubsequellae R 8 ea sup. lin. a m. 2 V 9 seruitute ex seruitem m. 2 V 10 credetur V seruite domino in timore E 11 et exultate ei ut E 13 adferret ex adferet m. 2 V finis V 14 tremore ex traemore m. 2 V 19 aeruitii (alterum i in ras.) R 21 adpraehendite R uirtutem uerbi eignificatio i patientia V 22 uelud R praepropere (e in ras.) R praepropere V properae e 24 tepore R tempore Ve obseruationem V 25 adpraehendendi ex adpraehendi m. 2 V 26 raptores dominum delectant cum ait scripsi raptores dominum delectaM ait R raptores dBm delectatum ait Va raptore dominus deleotatus ait e. )

73
regnum caelorum uim patitur, et uim facientes diripiunt illud; quia, cum regni caelestis possessio Israheli praedicaretur, fides tamen gentium possessionem hanc sibi Israhel diffidente praeriperet.

Sic et Paulus currit, ut adprehendat, dicens: sequor autem ut adprehendam, in quo et adprehensus sum. non lento gradu properat neque otioso sequitur procursu; adprehensurus enim sequitur. et satis quidem dixisse uideretur, si consecuturus sequeretur, sed uim et ipse adferre optat et adprehendere properat et modo exempli corporalis inuadere. scit autem se eo ipso iam esse, quod adprehendere properat, adprehensum. si enim nos per corporalem naturam deus naturae suse dissidentes homo genitus adprehendit, factus ipse quod sumus, nostrum est, ad adprehendendum nunc id, quod est ipse, contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae huius corruptionis exemit, festinatio nostra se misceat: atque ita adprehendemus id, in quo fuimus adprehensi, si naturam dei consequamur, deo ante naturam hominum consequente. adprehendenda itaque disciplina et inuadenda est quodam amplexu et in uinculo corporali, ne elabatur aut decidat.

Causam autem diligentis huius amplexus ac uinculi propheta subiecit dicens: adprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus, et pereatis de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius. adest enimp“nae dies, qui in exardescente ira domini significari intellegitur: in [*](5 Philipp. m, 12. ) [*]( 1 facientes ex faoientis 11 2 illud ex illum m. 2 V Istraheli V 5 ric et beatus Paulus e adpraehendat VR et sic saepe 9 et ipse ex ipse m. 2 V adferre cupiat R cf. Acad. p. 24 10 adpraehendere V 11 inuade≡≡≡ re V quod adpraehendere poterat V 18 d5 ad nitarame corr. m. 1 V dissidentis VR h diffidentes e 14 adpraehendendum R ad praehendendu V nunc in quod V 15 ut sup. lin. a m. 2 V in eam ex in eum m. 2 V 16 eximit b 17 adpraehendemus ex adpraehensi m. 2 V id in quo fuimus adprehensi sup. lin. a m. 2 V 18 post consequamur 1 litt. eras. R 19 itaquae V ert del. m. 2 V 90 aplexu ex plexu m. 2 V et uinculo V ne = labatur (eras. e) R excidat. 21 complexus Ed. Par. 1572 b ac in ras. R 28 uia ex uir m. 2 V 94 poene ll. )

74
quo si non adprehensam a nobis disciplinam tenebimus, perditi a iusta uia erimus. unicuique enim rei perit, quid quid aufertur; et quod deest, ei, cui deest, iam uidetur amissum. nam tametsi per naturam suam manet, ei tamen, cui abest, non manet. et idcirco de uia iusta impii pereunt, quia in ea non erunt. pereunt autem de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius.