Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Subditi autem ei sunt, cum dicitur: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illi uitam ae t ern a m et illud: omnia data sunt mihi in caelo et in terra. data autem non tum ei primum, quia iam in mundo erat, per quem mundus erat factus, qui gloriam repetit, quam ante constitutionem mundi habuerat apud patrem; sed data post hominis adsumptionem, quia ita dictum est: qui cum in forma dei esset, formam serui accepit: propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen. quid ergo uel cui donatur? non ei utique, qui in forma dei erat, donatur, ut dei forma sit; erat enim et, quia erat, iam non egebat hoc dono. sed fuit causa donandi, quia, qui in forma dei erat, formam serui accepit et se de forma dei euacuans, formam serui adsumens usque ad mortem ob“diens fuit. ob“dientise ergo illi, per quam habitus seruilis adsumitur, [*]( 1 lob. I, 11; 10. 7Deut. XXXII, 8 sq. 15 Ioh. XVII, 2. 17 Matth. XXYEI, 18. 22 Phil. II, 6 sq. ) [*]( 2 non cognouerunt R 4 quem non cognouit R quem cognouit E fort. et qui sibi 9 populus iacob G iacob RE 10 et funiculum G funiculus (s in ras. a m. ,'i) REcf. Abli. IV, 77 11 in aeternam hereditatem GR in hereditatem aeternam E 15 dedisti ei G dedisti eis R 18 non tum R nondum E 19 per quem mundus erat GE om. R 20 mundi om. G 23 & propter quod R 26 quia erat ex quia era R. ) [*]( XXII. Hilar. Pict. pan ) [*]( 52 )

818
et ipsi habitu seruili id donatur, ut, quod erat, esset: in forma scilicet dei esset. damnum enim ac detrimentum sui euacuatio formae dei nesciit adsumptioni potius seruili formam dei rursus adquirens. ita neque uirtus in humilitate sese licet cohibens defecit ex sese, cum, quod erat, est: et humilitas cohibita in sese uirtute suscepta, cum, quod non erat, esse coepit, profectum eius, quae a se non defecerat., uirtutis accepit. et haec quidem euangelici sacramenti et humanse spei ueritas est, humanam naturam corruptibilemque carnem per huius glorise demutationem in seternam transformatam esse substantiam.

Sed huius tamquam difficillimi facti admirationem et maximse; ac pulcherrima? spei donum etiam praesenti psalmo propheticus sermo testatur dicens ad id, quod dixerat: subiciens populum meum sub me; domine, quid est homo, quod innotuisti ei; aut filius hominis, quod deputas eum? homo uanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. non differenter in octauo quoque psalmo proclamat spiritus sanctus: quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam uisitas eum? confessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. et cum se indignum confitetur, gratiam eius, qui sibi haec largiatur, extollit. quod enim meritum hominis est, ut ei se cognoscibilem deus prsestet, ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat? aut quae dignitas est filii hominis, ut deputetur? deputatur autem, quidquid de eo, in quo est, in aliud destinatur. rei naturam uerborum uirtus eloquitur. homo uanitati similis effectus, et cuius dies tamquam umbra praetereunt, per indultam cognitionem dei deputatur. uanitas saeculum est, cuius habitus et forma tolletur. deo enim inane est, quidquid, quamuis extet. [*]( 18 Ps. VIII, 5. ) [*]( 1 et ipsi habitu R c.f. Buecheler-Windek. lal. Decl. p. 110 et ipsi habitui E 2 ac R ad E 3 nesciit R nescit E post neseiit erttf. s assumptione ex assumptioni m. 3 R 4 in humilitate R in humilitatem E 5 cohibita ex cohibitt R 6 caepit R 12 hac pulcherrimae R 15 quod innotuisti R quia innotuisti E 16 el 27 uanitati ex uanitatis R 28 praetereat Ra, sed cf. lin. 11 et Acad. p. 15. )

819
tamen non ita subsistat, ut maneat; et umbra quaecumque, etiamsi sit, tamen non est; quia cum fit, abeunte eo, per quem efficiebatur, eximitur. homo itaque non umbra, sed umbrae similis; neque uanitas, sed similis uanitati per intercessionem mortis effectus; per indultam uero sibi cognitionem dei deputatur. et in quid deputatur, cognitio indulta testatur. si enim . cognitus fieri deus homini nisi adsumpto homine non potuit, quia incognoscibilem cognoscere, nisi per naturam nostram, natura nostra non potuit, et per hanc cognitionem homo deputatur. necesse est, ut in id deputetur, in quo deum ipse cognouit, scilicet ut conformis deo fiat, quia haec sit. deputatio cognitionis indult.T.