Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et quia ex persona eius hominis, quem dominus adsumpsit, hsec omnis oratio est, scit, cum quanta se dignitate deus legibus mortis absoluat et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: domine, inclina cselum et descende: tange montes et fumigabuntur; corusca coruscationes et dissipabis eos: emitte sagittas tuas et conturbabis eos. emitte manum- tuam de alto. simile his dictis psalmo, cuius superius meminimus, continetur: et inclinauit c ae I u met descendit, et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie eius exardescet, et ascendit fumus in ira eius. misit sagittas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. misit e summo et accepit me et adsumpsit mede multitudine aquarum. eripuit me de inimicis meis fortissimis. in eo autem, quod fortissimos dixit, possumus intellegere, quos dixerit; nempe de [*]( 21 Ps. XVII, 10; 9; 15; 17; 18. ) [*]( 1 subsistat R aubeistit E 4 similis uanitati RE similis uanitas (?) G; forsitan uanitatie sit scribendum, quamuis in sacro texlu ubique uanitati legatur 6 et in quid deputatur G cf. Harlel Lucif. p. 367 et in quid deputetur RE 9 ut per R homo deputatur R homo qui deputatur E 10 in quod Bened. in adn. 11 conformis G conformis ex conformes *w. 3 R 15 et inquorum R 16 abripiet R R It. I. ut p. 813, 21 u 19 emitte R emittes E 20 cuis G 22 eius post facie om. G (r) 23 exardescet Gb exardescit Re. ) [*]( 52* )
Descendit ergo dominus inclinato caelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo caelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut cum deo somnus. uigilise, memoria, obliuio, discessus et accessus adscribitur, quia secundum meritorum nostrorum differentiam unicuique nostrum aut dormiens aut uigilans aut inmemor aut recordans aut desit aut adsit. atque ita inclinatum descendente eo caelum est, quia descendenti ei ad adsumendum hominem famulatus caelestis adstiterit, cum Maria euangelizatur, cum pastores aerium coetum et sonum uident atque audiunt, cum post temptationem diaboli angeli ministrant, cum ipse totus. in forma licet serui, tamen in paternse maiestatis uirtute se gessit. [*]( 1 Ephes. VI, 12. 10 Ps. LXVII, 17. ) [*]( 1 non est enim nobis R non est nobis E 2 mundi potestates R; G h. t. nos destituit, sed cf. de eo Acad. p. 60 et adn. 2 7 nollos GR non illos E memoraret G Rb memorarat e 8 ferri G 9 montibs G e 11 suscepistis Rb sascipistia G suspicitis e 15 coaguerint corr. m. 1 R coagulauerint E 16 est om. R 24 quia descendi ei (ex eo corr. m. 1) R cf. Abh. Ill, 10 et IV, 61 quia cum descendente eo E 26 aerium R aethereum E. )