Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus es t U, protector meus et in ipso speraui. carent ista difficultate. omnia enim in euangeliis ista gesta ab eo atque dicta sunt, ut honorem maiestatis paternse per humilitatis nostrse confessionem, quorum habitum adsumpserat, prsedicaret

Illud autem, quod ait: subiciens populum meum • sub me, non ex persona unius Iudaici populi dictum existimandum est, cum uniuersitatem ecclesiae unum populum in psalmo alio nuncupauerit dicens: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. quod autem etiam hic, qui eum [*]( * 2 Ioh. XVI, 33. 6 Coloas. II, 16. 8 Coloss. I, 20. 29 Ps. XVII, 45. ) [*]( 3 passionibus R introitar (?) G? 4 braccia(?) G 5 trophaeo RE tropea G 6 triumfat GR 12 uincunt G uincitur RE 13 inimica GR inimici E 16 in psalmis G oirografum G cyrographum R 26 subiciens — dicens omisisse uidetur G 28 in om. R. )

817
non cognouit, suus sit, euangelia docent, cum aiunt: in sua uenit, et sui eum non receperunt. in mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cog nouit. sed ne forte hic populus, quem non cognouit et sibi seruiuit. non suus fuisse, quia non erat cognitus, existimetur. diuina illa Moysi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludit dicens: cum diuisisset excelsus gentes, statuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, et facta est portio domini populus Iacob et funiculum hereditatis eius Israhel. Israhel iste in aeternam hereditatem fuerat electus; et ideo, quia ille portio domini erat, ceteri quasi incogniti habebantur, quia illi essent per priuilegium portionis electi. sui autem omnes, quia sibi, quod sunt, tamquam auctori suo debent.