Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas in bellum et digitos meosin pr“lium. si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est: qui docet manus meas in bellum, accipiant exemplum personse hoc potius domini conuenire. nam in septimo decimo psalmo, qui totus ex persona domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: qui doces manus meas in proelium et posuisti ut arcum aereum brachia mea. quod autem nihil in illum Dauid referri possit in omni psalmo, maxime his dictis docetur: audiuit de templo sancto suo uocem meam et clamor meus in conspectu eius introiuit in aures eius. et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt. et illud: clamauerunt, nec erat, qui saluos faceret, ad dominum, nec exaudiuit eos. et comminuam illos ut puluerem ante faciem uenti, ut lutum platearum delebo illos. eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. populus, quem non cognoui, seruiuit mihi, auditu auris obaudiuit mihi. rebus ipsis inepta eorum intellegentia coarguitur, qui haec Dauid de se ipso dixisse contendunt: cum omnia in eum hominem, quem dominus in eo natus adsumpsit, secundum spiritalem rationem et gesta conueniant. [*]( 11 Ps. XVII, 35. 14 Ibid. 7, 8. 18 Ibid. 42 sq. ) [*]( 1 ex quo (= inde) GR ex qua E 2 dils Rn di G 4 profetae ore G et prophetae ore Rb et ore e 6 et digitos — proelium om. G 9 personae hoc GRa hoc personae. 11 id ipsum G id ipsud R 13 in proelio G cf. Acad. p. 24 18 in omni psalmo maxime G in omni quidem paalmo sed maxime RE 20 ut puluerem GE, om. R 21 illos G (cf. p. 33, 7) eos RE eripies GE eripe R 22 in capud GR 244 auditu G (ef. Sabatier ll, 37) ad auditum RE inepta RE in prima G 96 quia haec R. )

816

Manus igitur eius edoctse ad bellum sunt, cum saeculum uincit: ego enim, ait, uici mundum; cum extensus in crucem inuictissimis armis ipsius passionis instruitur: et posuisti, inquit, ut arcum aereum brachia mea; cum de omnibus uirtutibus ac potestatibus in ipso se tropseo gloriosse crucis triumphat: et principatus et potestates enim traduxitcum fiducia triumphans eos in semetipso; cum dissidentia inter se caelestia et terrena pacificat: et in ipso, inquit, reconciliari omnia in eum, pacificans per sanguinem crucis suae siue quae in terra sunt siue quae in cselis. ad hoc igitur bellum manus eius edoctae sunt, in quo arcus serei certamine uincunt, dehonestatione potentes triumphantur, pace reconciliantur inimica. sed post manuum bellum succedit et digitorum praelium. omnis enim in eo habitus et pugna passionis ostenditur. manus enim extenduntur et digiti configuntur in palmis: uetus scilicet chirographum secundum apostolum delens et adfigens illud croci etiam eas partes manuum commemorat in pr“lio, cum quibus omnia ueterum criminum peccata confixa sunt.