Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Neque solum audient uerba, quae possunt, sed etiam id, quod sequitur, his accidet: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram. quod autem crassitudo impietatis et uitiorum aut comes sit aut causa, propheta testatur dicens: incrassatum est cor populi huius. sed et Moyses inreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducauit et bibit Iacob et repletus est et incrassatus est et calcitrauit dilectus. uirtutem dicti huius ex ipsa terrae natura absolutius intellegemus. namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossse sunt, ex solido non redire, quia erumpente earum crassitudine rursum ipsarum sunt incapaces. itaque secundum id, quod ait: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram, docuit exemplo, quia omnis terrae nostrae, id est corporis crassitudo ex naturae suae lege uitiis effossa erumpit et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exsestuans.

Erumpente autem hac crassitudine super se habet maerorem propheta dicens: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat. si enimunum membrum conpatitur, conpatiuntur et omnia membra. omnes enim inuicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: dispersa sunt omnia ossa mea, non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem uirtutis suae continetur; sed quia omnes unum corpus sumus et inuicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt ceteri.

Vellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum neque dissipari ossa secus infernum, sed omnes magis hac, quse consequitur, uoce uti: quia ad te, domine, oculi mei: in te speraui, non auferas animam meam. custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis [*](5 Matth. XIII, 15. 6 Deut. XXXII, 15. 21 I Cor. 12,26. 24Ps.XXI,15. ) [*]( 3 eruptum Rb cj. Sabatier II, 274 erupta e 12 rursum R rursus h rerum e 18 merorem R 20 inferum altera loco R 22 omnia mem- L hra e membra R omnia h 26 continentur II 29 inferum R 30 uoce uti Jl uoce uoti uti E 32 quod R cf. Sabatier 11, 274 quem E. )

798
operantium iniquitatem. intenti prophetae ad deum oculi non deflectuntur in aliquas superfluarum rerum admirationes, non ad contumeliam pudicitise honestas humanorum corporum species contuentur, non capiuntur aut pretiosarum uestium opere, aut blando argenti nitore, aut inlecebroso fulgore auri, aut inani honore gemmarum, aut factioso spectaculi theatralis certamine, aut ambitiosa potestatum saecularium pompa, sed in omnia magnifica dei opera, ad admirationem eius, qui ea est operatus, intendunt. neque solum oculis, sed etiam mente semper intentus est dicens: in te speraui, non auferas animam meam. ablatio animae non abolitio eius est: sed cum a gloria constituti sibi honoris aufertur, cum ab expectatione et effectu spei suae decidit.

Multa autem spei SUSB pericula non ignorat esse, cum ait: custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. ubique laquei, ubique sunt scandala, mundus omnis plenus insidiis est, siue per principem aeris huius, siue per spiritales uirtutes in caelestibus, siue per filios inob“dientise, in quibus spiritus erroris operatur. habemus enim laqueos in hominibus malae adhortationis, periculosi exempli et elicitae necessitatis, cum nos ad uoluptates adhortantur, cum in prosperis rebus suis in deum impii sunt, cum per contumelias et iniurias ad motum nos turbulentse uoluntatis exagitant. differt autem laqueus a scandalo. laqueus enim est adhortatio uoluptatum et incentiuum adpetitionis inhonestse, quod modo laquei fallens capit. scandalum autem est uxor inreligiosa, filius inicus et cetera deinceps domi nomina et (omnis ex ecclesia frater aut contumeliosus aut auarus aut ebriosus aut turpis. in his enim nobis est scandalum, quotiensque ad necessitatem irascendi, arguendi, inhibendi, uindicandi ex illa quietae fidei nostrae mansuetudine prouocamur. [*]( 1 da ex dum CtWlx. m. 1 R deum e dominum b 4 praetiosarum R 7 teatralis R 12 cum ab' expectatione RE tum ab expectatione coni. BeT/ed. 13 effectus R affectu E 15 quod R quem E 23 pii R 27 iniqus R 28 domi (i ex c COIT. m. 1) R 30 quotienBij R tf. Acad. p. 29 quotiens E inhibendi om. R. )

799

Nouit autem unum, qui per omnes iniquitatem operantes ipse potius in his laqueis semper operetur, dicens: cadent in retiaculo eius peccatores: eius scilicet, qui operatur in plurimis. quidquid enim iniquitatum homines gerunt, a diabolo suggeritur; quem nunc sub singulari numero demonstrat, cum superius sub plurali ministeria eius significasset in plurimis. plures in eo et eum significat in pluribus: atque ideo iniqui laqueos prsetendunt et in retiaculo eius cadent peccatores, quia iniqui retiaculi sui laqueos praetendunt. cadent autem peccatores, non tunc peccatores, cum ceciderint, effecti, sed cadentes ob id, quia peccatores sunt; captioni retiaculi effecti per id, quod peccatores sunt, oportuni.

Propheta autem per spem suam ac fidem tutus confidenter de se ait: singulariter sum ego, donec transeam. scit impiam esse, ut supra ostendimus, conbinationem. deo autem deditus, nullis aliis saeculi negotiis occupatus est et singularis, donec transeat. et quid est illud, quod transeat? scandala scilicet et retiacula et laqueos. et quo transeat, quaerendum est. nempe eo, quo dictum est; fidelis enim et sanctus et uerus est, qui ait: qui autem credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte in uitam, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXLI.

Intellectus Dauid, cum esset in spelunca, oratio.

Voce mea ad dominum clamaui, uoce mea ad dominum deprecatus sum et reliqua.

Psalmi ratio titulo continetur, sed spiritali potius quam corporali intellegentia; et ideo in titulo intellectus oratio est. nam si simplex secundum Dauid gesta sensus [*](20 Ioh. V, 24. ) [*]( 4 quicquid R 11 captioni ex captione m. 1 R 12 oportuni Ra qf. Acad. p. 28 opportuni 8 13 ac ex hac R 16 e et singularis a et singularis R 17 et quid est illud quod transeat om. R Explicit psalmus C XL incipit CXLI R 27 depraecatus R 28 psalmi R psalmi huius E eed spiritali potius R sed potius spiritali E 80 saecundum R. )

800
esset, oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. sed quia ad orationis cognitionem spiritali intellegentia opus esset, idcirco intellectus oratio, quia sit intellegenda, prsescribitur. scimus enim esse et illum Dauid, cuius tabernaculum, quod ceciderat, excitatum est, iustum, orientem, regnantem. id est dominum nostrum, dei filium, qui frequenter fugerit, frequenter latuerit, frequenter orauerit, in ipso quoque tempore passionis et fleuerit et ad deum in tribulatione clamauerit, non ob naturalem quasi passionis metum, sed adfectum hominis, quem gerebat, ostendens: ut per hanc orationem et filius dei, ad quem oraret, et ipse non simulatus homo. sed uerus posset intellegi. eius itaque esse haec intellegitur oratio. Dauid quidem in spelunca loquitur, sed prophetat in Christo. Dauid fugit, sed fugam domini sui non tam per uerba quam per fugam prophetat. Dauid spiritu defecit, sed et domino tristis est anima usque ad mortem. Dauid semitas deus cognoscit, sed et filium nemo nouit nisi pater. Dauid in fidei suae uiis laquei absconsi sunt, domino quoque in prsedicationis suae cursu ubique parantur insidise. hic in spelunca orat, ille orat in corpore. seruus dominum prophetat Christum, Dauid iste illum Dauid omnium passionum prophetat exemplo. atque ideo haec non tam Dauid de se ipso, quam de domino per Dauid dicta intellegetur oratio.