Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Omnium sanctorum fidelis oratio clamor est deo; fide enim ad eum, non uocis clamore clamatur. Moyses instante Aegyptiorum rege maestus stabat in littore; sed tacente licet eo excelsae mentis fidelem orationem dominus audiuit dicens: quid pro clamas ad me? martyrum quoque sanguis uoce corporis caret; sed indignitas necis eorum deo clamor est ipso domino de Abel ad Cain dicente: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. sic et sub ara dei martyrum animae proclamare scribuntur magna uoce dicentes: quousque dominus sanctus et uerus non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de habitantibus in terra? si igitur non humilia nec terrena nec corporalia fidei spiritu oremus, tacens licet oratio nostra deo clamor est. atque ideo propheta totus ad deum spiritu orationis intentus ita c“pit: domine clamaui ad te, exaudi me. et ut clamorem istum non uocis, sed fidei doceret esse, adiecit: intende uoci orationis meae, dum clamabo ad te. clamor etiam inuitis nobis penetrat in auditum ac se sponte in aures nostras ui contentae uocis inmittit. sed quia propheta non tali clamore clamat, orat, ut clamante se deus in uocem orationis intendat: per id namque, quod intenditur, fidei inspectio est, non clamoris auditio. id enim, quod interius est, intenditur: ceterum clamorem corporalem intendi non necesse est, per semetipsum omnem sensum aurium occupantem.

Dehinc sequitur: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, domine. quorum pura et recta et sinceris oratio est, hi poterunt dicere: dirigatur oratio mea; ceterum si externarum cogitationum interuentu [*](9 Exod. XIV, 16. 11 Gep. IV, 10. 13 Apoo. VI, 10. ) [*]( 4 orationis h. 1. om. R cum clamauero h. 1. R sed cf. lin. 21 17 adque R 28 sui contentae R 29 domine dirigatur E 80 domine h. I. om. E 81 et sinceris Re sincera b dicere poterunt E. )

790
deprauabitur, non dirigetur. sed quod ait: dirigatur ut incensum, intellegendum est, quid sibi uelit conparatio proposita incensi. et primum natura incensi ea est, ut in altum se de humilibus extollat spirans optime et se nobis in sensum suaueolentise inmittens. hinc ex quattuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis conparatur: stacte, onyche, galbano, ture; quse omnia haec in formam orationum fidelium constituta esse beati Iohannis Apocalypsis ostendit, cum ait: et illi quidem uiginti quattuor seniores prociderunt ante agnum, habentes quisque citharam et phialas aureas plenas odoribus, qui sunt orationes sanctorum. quattuor autem genera orationum apostolus esse significat ad Timotheum scribens: exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. humilitatis nostrae est deprecari, magnificentise dei est orari, fidei est postulare. confessionis et laudis est gratulari. et forte quattuor illa genera odorum ad unum thymiama ex partibus subtilissimis conparata singulis quoque generibus poterint consummandse orationis aptari. quamquam speciem quoque quattuor elementorum horum quattuor odorum natura et species significare uideatur, ut tus. quod perlucidissimum est, spiritui conparetur, stacte uero aquis. galbanum et onyx terrae atque igni: ut per haec omnium, qui in caelo et infra caelum et in terra et in aquis sint, placita deo incensi modo haec efferatur laudis oratio. sed haec his, quos profundioris scientiae cognitio delectat, relinquamus: nobis sufficit prophetica atque apostolica auctoritas, quae et incensum orationes esse significat et orationes deprecatur dirigi ut incensum.

Sed qui deprecatus est orationem suam dirigi ut incensum, etiam illud post haec ait: alleuatio manuum mearum [*](9 Apoo. Y, 8. 18 I Tim. 2, 1. ) [*]( 4 optimae R et sese E 5 suauae olentiae R 6 componitur E 7 onychae R turae R thure E 10 cytharam et fialas R 18 ad Timothaeum R exhortor coni. Bened. 18 timiama R 19 poteraot E cf. F. Neue Formenl. II, 602 20 quoq R om. b aelementorum R 22 perlucidum E spui supr. scr. m. 1 R stacten R 23 onix R et igni E quae E 25 incensu R offeratur E 28 depraecatur R. )

791
sacrificium uespertinum. plurimis locis tractauimus. in alleuatione manuum excelsi operis officium monstrari, ut, cum Moyses eleuatis manibus stare praeceptus est, populo in alleuatione et demissione manuum suarum uel uictore uel uicto. apostolus quoque orantes iubet eleuare manus puras. et cum ait: sine ira et cogitatione, non habitum orandi constituit, sed praescriptum diuinse operationis adiecit. denique dominus per Esaiam prophetam orationes impiorum inprobans ita locutus est: si extendatis manus, auertam oculos meos a uobis, non utique si eleuetis, sed si extendatis; quia habitus orandi in manibus extendendis est, perfecti autem operis efficientia est in eleuandis.

Manuum ergo eleuatio sacrificium uespertinum est. non enim sanguine et holocaustis nos, in quos consummatio saeculorum deuenit, sacrificamus deo. sed quod sacrificium uespertinum placitum sit, audiamus dominum in euangeliis dicentem: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et suscepistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere fui, et liberastis me. et respondentibus illis, quod numquam his officiis humanse necessitatis eguisset, ait: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis. hoc sacrificium uespertinum, id est temporum nouissimorum est. in hoc manus eleuandae sunt, quia istius modi orationibus iam ab initio mundi benedictis dei regni caelestis praeparata possessio est.

Sed meminit propheta, praeter clamorem fidei, praeter orationem, quse dirigenda sit ut incensum, et praeter eleuationem manuum, in qua sacrificium uespertinum est, et aliud sibi adhuc opus consummandse in se iustificationis optandum. dicti [*](6 I Tim. 2, 8. 9 Esai. I, 15. 17 Matth. XXV, 84 sq. ) [*]( 2 manum R 4 dimiasione Ra 6 et contentione E cf. Sabalier 111, 869 10 extendatis manus, quia E 20 infirmua — liberaatie me om. R 80 dirigenda est E eleaationes R 81 in quas R. )

792
scilicet huius euangelici memor: ex uerbis tuis iustificaberis, aut ex uerbis tuis condemnaberis, recolens quoque ex omni se uerbo otioso rationem in die iudicii redditurum necessario deprecatus est dicens: pone. domine, custodiam ori meo et ostium circumstantise labiis meis. non leuem custodiam ori suo orat adponi, ostium scilicet circumstantise, ut custodia illa non obseruatio sit aliqua, sed claustrum. periculosus enim ualde linguae et promptissimus lapsus est: et ex ea maledictum, mendacium, periurium, obtrectatio motu facili et aditu patenti efferuntur. oremus ergo nobis circumstantiae ostium. in eo enim libro, qui nobiscum Salomonis inscribitur, apud Graecos autem atque Hebrseos Sapientia Sirach habetur, ita monemur: ecce circumualla possessionem tuam spinis, argentum et aurum tuum constitue, et ori tuo fac ostium et seram, et uerbis tuis fac iugum et mensuram. et ostium et seram ori iussit adponi, ne uerbis esset facilis egressus. idem autem uerbis iugum mensuramque constituit, ut rationis iugo subdita, librata per mensuram moderatione penderent.

Tendit adhuc propheta ad iustitise perfectionem. namque post fidei clamorem, post orationem, post opera, post ostium oris consummari se quoque officio cordis orat dicens: non declines cor meum in uerba mala, ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem. cum ex innocentise ac iustitiae studiis in uitiosam uoluntatem decidimus, tum cor nostrum in mala uerba declinat: non ut peccatum excusemus — omne enim peccatum [*]( 1 Matth. XII, 37. 3 Ibid. 36. 13 Eccles. XXVIII, 28 aq. ) [*]( 1 ex uerbis instificaberis R 2 condempnaberis R 3 ex omni GRa de omni e se om. G 4 depraecatna est G 6 ori suo orat GR ori orat E adpom (i tn ras. 3 litl.) R oatium om- R (in G fuisseuidetur) 7 non obsecratio . G 8 enim ualde linguae lBnaptaui, cf. Abh. IV, 70 enim iudae linguae R enim ***+linguae G enim linguae E promtissimus R *»optissimus G u 12 apd G adque hebreos G 15 seram ex serram R 16 tuis fac . iugum R (de G h. 1. non constat, sed cf. LXX) tuis iugum E 17 seram ex serram R idem R iisdem E 22 si quoque G 28 mala R malitiae E 24 hominibs G 25 ac ex hac R. )

793
inexcusabile est — sed ut excusationes excusemus. crimen enim caedis atque adulterii et talium ceterorum per naturam atque indignitatem facti inexcusabile est. sed qui in eo erit deprehensus, non dicet: adulterium aut caedes non habet crimen. sed dicet: mulier inportuna, incontinens, adblandiens pellexit et in uoluptatem coegit. uel alius ille dicet: conuiciis mouit iram, iniuriis armauit dolorem, casus litis caedem peregit. in haec uerba cor sese, postquam ab eo peccatum est, declinat, ut excusationes peccati, quod admisit, excuset. cor autem rectum atque purum in uerba excusationum non declinat, sed manet inuiolatum atque constans sine sollicitudine uerborum ad excusandas excusationes quaerendorum, cum uitse innocentia peccati excusatione non egeat. et haec quidem in corporalibus rebus ita sunt. in his uero, quse spiritalia existimantur, id est in haereseos doctrina, incredibile est quo cordis labore, qua uerborum exquisitione excusationes suas hseretici excusent. in qua; omnia ne declinetur cor suum, iustus exposcit, ne per hanc declinati cordis ad excusandas excusationes necessitatem cum electis eorum conbinetur.

Et non conbinabo, inquit, cum electis eorum. conbinari cum electis iniquorum non uult propheta. meminit enim numerum hunc rebus inmundis deputatum, cum ad Noe de recondendis in arca animalibus constituitur praeceptum: a pecoribus autem mundis induces ad te septem et septem et a pecoribus inmundis bina et bina. est et maius adhuc et absolutius inutilis huius numeri exemplum. dominus enim noster Iesus Christus omnes inmunditias nostras et peccata auferens fecit secundum apostolum utrumqueunum, et secundum eundem, ut duos conderet in se in unum nouum [*]( 23 Gen. VII, 2. 28 Ephes. II, 14. 29 Ibid. 15. ) [*]( 2 et talium per naturam ceterorum R 4 deprehensus erit E caedis ex caedes m. 3 R 9 ut excusationes Bened. in adn. cf. supr. lin. 1 et in/r. lin. 16 ut excusatione R ut per excusationes E se excuset E 10 purum in uer (i?) G purum in haeo uerba RE 11 constantissi** G (an constantissimum sine?) 14 in hereseos R 16 exquisitione supr. scr. m. 1 R heretioi R 20 combinabor Ed. Bas. 1550 et Paris. lo72 tiĮ n 28 in archa Ra 24 Vll-Septeii 26 i utilis R 28 et peccata nostra E. )

794
hominem, faciens pacem, ut reconciliaret ambos deo in uno corpore, internum scilicet hominem et externum fecit unum. non ergo conbinamur, sed unimur: quia unitas fidei est, at uero conbinatio consortium factionis.