Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Non modo autem non conbinari se propheta cum electis iniquorum non optat, sed etiam, quia homini errare debitum est, si quid forte secus et humanitus gesserit, corripi se a iusto in misericordia et argui mauult. formam namque in se naturae nostrae infirmitatisque constituit. plures etenim nostrum. cum lapsi fuerint, cum errauerint, emendari se iustae misericordiae arguitione fastidiunt et conbinari malunt peccatoribus quam per iustorum correptionem ad paenitentiam retorqueri tenuit. autem egregie rationem ueri propheticus sermo dicens: corripiet me iustus in misericordia et increpabit me. est enim misericordise modus, et miserandi adhibenda iustitia est. dolor quidem potest esse erga eos, quorum crimina grauia sunt, sed misericordiae locus nullus est. misericordia enim se ad ueniam de deo orandam his, quae sunt gesta, deflectit: ceterum ueniam praestare inlicitis non est misericordiam praestare, sed iustitiam misericordise non tenere. quam rationem diligentissime apostolus Iohannes retinuit dicens: si quis scit fratrem suum delinquere, sed non ad mortem, petat et dabit illi deus uitam. est enim peccatum ad mortem, sed non pro eo dico. quod autem in misericordia iustus corripere atque arguere eum, qui lapsus sit, debeat, beatus Paulus docet dicens: fratres, et si prseuentus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui estis spiritales, consummate eum in spiritu lenitatis. sed ne ipse quidem rationis iustae misericordiae inmemor fuit: prseuentum enim in delicto, non uoluntate delinquentem consummari per arguitionem iubet. atque ideo propheta, cum ait: [*]( 21 I Ioh. 5, 16. 26 Galat. VI, 1. ) [*]( 1 in corpore uno E 11 malunt ex mallunt R 18 egregiae R 16 iustitia ex iustitiae m. 1 R proh dolor quid potest eue < 21 diligentissimae R Ioannes E 94 iustuB in misericordia E rl 28 consummatae R 29 misaericordiae R 80 consummarip arcui. tionem (ri supr. scr. a m. 1 deinde eras., rip aro in ras. 3) R 31 adque R. )
Orat autem adhuc et aliud, ne doctrinis uidelicet peccatorum imbuatur neue usque ad peccantium misericordiam decidat: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. uult eum, qui nos doceat atque arguat, conscientise purae esse. dominus uero in euangeliis, cum de ieiuniorum puritate loqueretur, ait: uos autem cum ieiunatis, unguite caput uestrum et faciem uestram lauate. in abluenda facie nitorem purae conscientise exegit, ne quid nobis sordidum, ne quid oblitum adhaereret; in capite uero unguendo doctrinis nos atque operibus spiritalis institutionis perfectos esse prsecepit. oleum enim luminis pabulum est; et doctrina atque opus spiritale caelestis nobis gloriae causa est. ut enim lumen ex oleo luminis habet causam: ita, ut lucem spiritalis gloriae retineamus, doctrina atque opus praestat. cum caput nostrum, sedis scilicet uitse et prudentise et omnium sensuum oleo operationis doctrinaeque pinguescat. sed oleum non a peccatore sumendum est; et orandus est deus, ne hoc peccator infundat. ut enim a sancto et fideli uiro argui se uelle prudentis est, quia segris animis et peccatorum morbo languentibus utilis est seuerae obiurgationis sub honesto auctore medicina: ita miserum est per peccati miserationem usque ad ipsam peccantium misericordiam decidisse. hoc ergo utrumque a se detestatur propheta.
Sequitur deinde: quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum, absorti sunt continuati petrae iudices eorum. causam, cur absorbeantur continuati petrae, dicit eam, quia adhuc sit oratio sua in beneplacitis [*](9 Matth. VI, 17. ) [*]( 1 et increpauit R 4 adhuc in ras. R 6 capud R 9 ungite E 10 capud R nram in ras. R 11 ne quid in nobis E 12 adhereret R ungendo E 17 atque operatio E cu capud R ut caput E 18 sedis R cf. Acad. p. 18 sedes E 19 sed oleum hoc non E 20 d§ ex dfls m. 1 R 21 enim de G 22 qui aegri G 23 ai uerae obiurgationes G 28 absorti R absorpti E 29 qur R 80 dicit (it in ras.) eam R eam dicit E. )
Idcirco absorti sunt continuati petrse iudices eorum. petram non nouimus nisi Christum et quia dictum est de eo: petra autem erat Christus. quo adueniente, cum se hi peccatorum electi et iudices ipsi continuabunt, absorbebuntur. mors enim tunc et corruptio et peccatum absorbebitur, ut scriptum est: absorpta est mors in contentionem. ubi est mors aculeus tuus? ubi est contentio? aculeus enim mortis peccatum. absorbentur autem continuati petrae horum iudices cum illo suo principe, de quo dictum est: et tunc reuelabitur ille impius, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et euacuabit eum praesentia aduentus sui. per hanc ergo aduentus domini praesentiam euacuabuntur absorpti et absorpti iudicio sanctorum. sequitur enim: audient uerba mea, quia potuerunt. potuerunt uel absorbere uel audiri. in praesentia enim domini absorbentur propheticae ueritatis arguitione et impise suae falsitatis obprobrio. [*]( 14 I Cor. 10, 4. 17 I Cor. 15, 54 sq. 21 II Thess. 2, 8. ) [*]( 1 eadem Eidem (m in ras. 3) R (Gl) 4 placita sunt sibi E nisi q a 6 sumministrat R quiadhoc corr. m. 1 R 8 uoluptate peccandi G uoluntate peccandi RE 10 istorum G eorum RE quamdiu illis beneplacitum sit non pec*#*** G (if. Draeger hist. Synt. II, 61i, Petsckmig Viclor Vito p. 15, 5) quamdiu illis beneplacitum fuerit peccare (a ri rorr.) R quamdiu beneplacitum illis fuerit peccare E 12 absorpti E 13 nisi xpum G et quia G quia RE 15 cum se hia (?) G cum ei hi e absorbebunt** G absorbentur RE 16 absorbebitur E absorbetor R 18 mors R om. E 19 peccatum R peccatum est E 27 audiri Raudire E. )
Neque solum audient uerba, quae possunt, sed etiam id, quod sequitur, his accidet: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram. quod autem crassitudo impietatis et uitiorum aut comes sit aut causa, propheta testatur dicens: incrassatum est cor populi huius. sed et Moyses inreligiositatem populi insolentis pronuntians ait: manducauit et bibit Iacob et repletus est et incrassatus est et calcitrauit dilectus. uirtutem dicti huius ex ipsa terrae natura absolutius intellegemus. namque scimus crassiores pinguioresque terras in eas scrobes, e quibus effossse sunt, ex solido non redire, quia erumpente earum crassitudine rursum ipsarum sunt incapaces. itaque secundum id, quod ait: tamquam crassitudo terrae eruptum est super terram, docuit exemplo, quia omnis terrae nostrae, id est corporis crassitudo ex naturae suae lege uitiis effossa erumpit et capax sui non est, in perniciem suam, ne in se reformari possit, exsestuans.
Erumpente autem hac crassitudine super se habet maerorem propheta dicens: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat. si enimunum membrum conpatitur, conpatiuntur et omnia membra. omnes enim inuicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: dispersa sunt omnia ossa mea, non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem uirtutis suae continetur; sed quia omnes unum corpus sumus et inuicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt ceteri.
Vellet potius non erumpere crassitudinem terrae eorum neque dissipari ossa secus infernum, sed omnes magis hac, quse consequitur, uoce uti: quia ad te, domine, oculi mei: in te speraui, non auferas animam meam. custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi, et a scandalis [*](5 Matth. XIII, 15. 6 Deut. XXXII, 15. 21 I Cor. 12,26. 24Ps.XXI,15. ) [*]( 3 eruptum Rb cj. Sabatier II, 274 erupta e 12 rursum R rursus h rerum e 18 merorem R 20 inferum altera loco R 22 omnia mem- L hra e membra R omnia h 26 continentur II 29 inferum R 30 uoce uti Jl uoce uoti uti E 32 quod R cf. Sabatier 11, 274 quem E. )