Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non est igitur de salute naturae huius in se infirmis incertus. solum a deo uirtutem eius, quse in se sit, salutis orat et orat per hanc confidentiam, qua ait: obumbrasti super caput meum in die belli. si ex persona cuiusque hominis psalmus hic omnis est, quomodo sibi tam diuersa conuenient, ut, cum dictum sit: eripe me, domine, ab homine malo et: custodi me de manu peccatoris, domine, nunc rursum securus de omnibus dicat: obumbrasti super caput meum in die belli? et cum superius ex metu fuerit oratio, nunc sit gratulatio ex securitate? hoc autem totum dici ab eo ex ratione poterit, qui gerens hominis deique naturam habebat [*](15 Ps. XV, 10. ) [*]( 1 inaurire Rb in hau**** G inauri (in hauri a) e 3 ac dtYl G et u deum RE dicit G dicit ex dioet (t in ras.) R 5 sequitr G 8 praen cemur GR et sic in seqq. in quiba G 12 sed ei GRb sed et e 18 corpus dominos in se gerebat R corpus dni********* G per corpus quod dominus in ee gerebat E 18 infirmis Rb infirmae e 19 solum GR solam E 20 quia u ait R 21 capud R 23 domine ante ab om. R 27 nnc G. )

784
et ex hominis infirmitate trepidationis affectum et ex conscientia diuinitatis fiduciam securitatis. scit autem se in die gloriosi illius belli, quo mortem perimet, quo diabolum uincet, quo omnes potestates inimicas triumpho crucis SUSB configet, obumbratum protectumque esse. namque cum ex persona dei patris dictum de eo ante fuerit: cum ipso sum in tribulatione et rursum: manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adiciet nocere eum, quid enim proficit inimicus ludam ad uoluntatem traditionis inspirans? permissum enim corpus passioni est; sed permissi sibi corporis dominata mors non fuit: sanctus enim non uidit corruptionem. et iniquitatis filius cum eum traderet, ad nocendum quid adiecit? non modo ad uitam corpus rediit ex morte, sed etiam in diuinitatis gloriam natura curruptionis absorta est.

Securus itaque et confidens obumbratum se esse in die belli etiam hoc precatur: ne tradas, domine, a desiderio meo peccatori. qui ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius, qui me misit, susceptum opus etiam pro obsedientise obsequella festinat inplere; sed ita, ut meminerimus esse in eo uoluntatis officium. uult namque quae pater uoluit. id enim, quod ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius, qui me misit, eum, a quo est missus cuique obsedit, ostendit: non tamen sibi detrahit uoluntatem. omnia ergo, quaecumque patri placita [*]( 6 PB. XC, 15. 7 PS. LXXXVIII, 22 sq. 19 Ioh. VI, 88. ) [*]( 1 infirmitate trepidationis GE infirmitate & trepidationis R 5 protectumque esse R protectumque iri E cf. lin. 17, ubi etiam in G esse legi potest 6 ante G'e antea Rb 9 in eo GE in eo corr. m. 3 R 10 nooere eum R cf. Sabatier II, 178 nocere ei E quid enim proficit GR1 cf. Lucifer ed. Hartel p. 361 quid proficit R' 12 permiui sibi corporis e et G, ut uidetur, permiss = a (eras. i, a adtL m. 3) sibi R 13 oum enim traderet G 14 ad nocendum G ad nocendum ei RE ad ui*** G in uitam RE 15 sed etiam in G sed etiam ad RE 16 absorta R absorpta E 18 a desiderio GE desiderio R 19 quia ait G 28 pater quae pater uoluit (pater priore loco in uersu ezeunte add. m. 3, uoJuit supr. scr. m. 3) R ait om. R. )

785
sunt, consummare optat et uniuersa, quaecumque sibi in passione desiderabilia sunt, exsequi properat, ne quid ex his sit, quod praeueniens peccator impediat. desiderio desiderauit cum discipulis pascham manducare, festinato paschae caenam peregit. desiderat calicem passionis bibere dicens: calicem, quem pater meus mihi dedit, non bibam illum? quaerentibus se ultro his, qui ad conprehendendum eum uenerant, et interrogantibus, quis Iesus esset, ingessit. scit sibi aceti poculum esse potandum: hoc ut bibat postulat. et magnum in eo, cum bibisset, uoluntatis suae fructum capiens ait: consummatum est, quo in uerbo desiderabilis uoti gratulatio continetur. liberari animam suam a framea in psalmis frequenter orauerat, os non comminuendum significauerat, sortitu uestem suam obtinendam denuntiauerat. hsec omnia, quae desiderii sui sunt, ad prophetiae fidem ut inpleantur, orat: ne quid ex his peccatori sit potestatis, ne pascham praeueniat, quae desiderio desideratur, ne calicem passionis ingerere non audeat — nam ad primam domini responsionem peccator omnis, qui ad conprehendendum eum uenerat, procidit —, ne acetum, quod offerendum est, non praesto sit, ne ante, quam spiritum emittit, lancea. latus miles fodiat, ne frangendi ossis manente adhuc spiritu pateat occasio, ne quid ex prophetia minus fiat, ne quid peccatori ex desideriis suis tradatur, sed in se omnia, quse et desiderata sibi et prophetata sunt, inpleantur. orat autem de his, non quod inplenda non essent, sed ut de se prophetata esse intellegi possint.

Cogita uerunt, inquit, aduersus me: non derelinquas me, ne quando exaltentur. multa aduersus eum cogitata sunt; sed maxime illud, ut pecunia militibus [*]( 3 Luc. XXII, 15. 5 Ioh. XVIII, 11. 10 Ibid. XIX, 30. ) [*]( 1 consummari G 2 exsequi G exequi 11 8 **ueniens peccator G praebens peccator R 4 pascham GR pascha E caenam GR coenam E • u 5 desiderat GR desiderauit E qe G 9 et magnum (et ex ei) R magnum E 10 ait ex att m. 1 R 14 optinendam Ra sui om. G sunt G sint RE 16 desiderat (?) G 17 audeant R 18 conpraehendendum GR 19 offerendum G potandum RE 20 omittit GR amittat e emittat b latus miles G miles latus RE 21 frangendi GE frangendis R 22 ne quid peocatori G ne aliquid peccatori RE 26 aduersus R aduersum E 28 ante et post ut un. lilt. eras. R pecuniam G. ) [*]( XXII. Hilar. Plat. pars I. ) [*]( 50 )

786
conlata fama ab his furati corporis uenderetur. sed eo in corpore rursus adstante inanis hsec impise cogitationis meditatio fuit. non relictus peccatoribus exaltandi se locus ullus est: inpletur prophetia. pendet in ligno uita eorum, aceto ac felle potatur, anima eius a framea liberatur, os non conteritur, sors super uestem mittitur, nihil e desideriis unigeniti filii dei peccatori traditur, tertia die resurgit, non relinquitur in inferno nec corruptionem sanctus uidet: et omnia, quae geruntur in domino, ad confundendas et consternandas impiorum cogitationes habent et rerum prsesentium admirabilem efficientiam et prophetiae indemutabilem ueritatem.

Dehinc sequitur: caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. cadent super eos carbones ignis, et deicies eos, in miseriis non subsistent. post superiorem sermonem, in quo omnis ad deum de se fuerat oratio, nunc etiam interuentu diapsalma demutauit ordinem sensus. rettulit enim hac peccatorum iustissimam p“nam, quos primum ipsum illud conuentus sui caput, deinde labor labiorum suorum et omne maledictionis opus operiet. ut enim omnibus sanctis caput Christus est ita omnibus iniquis caput diabolus est. testatur autem frequenter istos impios erga se circuitus dominus, cum ait: circumdederunt me gemitus mortis et rursum: tauri pingues obsederunt me et iterum: circumdantes circumdederunt me et statim: circumdederunt me sicut apes. quod autem principe diabolo haec gesta sint, testantur euangelia, cum dicunt: et inmisit se diabolus in cor Iudse, ut traderet eum. laboratum est autem multa uoce populi, cum adclamatum est: crucifige, crucifige. operiet [*]( 22 Pa. XVII, 5. 23 Ps. XXI, 18. 24 Pa. CXVII, 11 sq. 27 Ioh. XHI, 1 29 Luc. XXIII, 21. ) [*]( n 6 eis G 6 de desideriis R desideriis a 9 habent et G habent in se et RE 12 capud GR 14 deicies G deiciet R 15 ad dffl G adeum R 16 diapsalma* G diapsalmi R diapsalmatis e 17 enim hac scripsi enim ac G enim se ad Rb enim e cf. Addenda 18 ipsum illud G ipsum = illud (eras. d) R 19 capud GR et sic in sq. 29 td* clamatum est G clamatum est RE. )

787
igitur eos caput circuitus et labor labiorum eorum, ut, cum alii iumortalitatis gloriam induantur, illi impietatis sum pudore et damnatione diaboli operiantur. et quae ea damnatio esset, qua operirentur, adiecit: cadent super eos carbones ignis, super terram deicies eos, in miseriis non subsistent. haec impiorum operimenta sunt, hsec inreligiosorum aeterna uestis est, ut aduersus decidentes carbones et ingruentes miserias non subsistentes tali cum ipso circuitus sui capite et labore labiorum damnationis suae onere deprimantur.

Tenuit autem etiam nunc eum ordinem, quo in superioribus usus est, ut, cum in pluribus populum ostendat, nunc in uno ludam significare uideatur dicens: uir linguosus non dirigetur super terram: uirum iniustum mala capient in interitum. in linguoso anceps et dubium et fallax os proditoris ostenditur, qui sero criminis sui scelere conperto laqueo se a uita et fide profugus suspendit. nihil enim directum in eo, nihil simplex, nihil absolutum fuit: fur antea, dehinc proditor, postremo ipse in se dignus ultor; nunc mulierem effuso in caput domini unguento damni inutilis arguens, nunc Iudseis omnes domini aditus et egressus nuntians, nunc de pretio iusti sanguinis paciscens; linguosus semper, semper in uerbis, ut in eum prophetse dictum conpetenter aptetur: de multiloquio non effugies peccatum. hic ergo in hoc multiloquio suo peccator non directus in uitam est neque rectum fidei iter tenuit, sed, ut dignum est, mala eum in interitum ceperunt. impius in dominum cum fuisset, postea in semet quoque ipsum impius mansit. fur pecuniae, uenditor sanguinis iusti, proditor dei et, quantum in se est, parricida nec uitse ueniam potuit habere nec mortis. [*]( 5:3 Prov. X, 19. ) [*]( 1 meorum G 2 gloriam Ge gloria Rb 5 deiciet R 10 eum ex cum R 11 ut cum pluribus R 12 iuda R uideatur G E uidetur R 18 dirigetur GE dirigitur R 14 in interitum R in interitu E cf. Sabatier II, 273 18 in se om. G 19 dampni R 26 in interitum R in interitu e coeperunt R in dum R in deum E. ) [*]( 50* )

788

Non nescius itaque huius uindictse suae unigenitus deus est; ait enim: cognoui, quia faciet dominus iudicium inopis et uindictam pauperum. pauper dominus secundum hominem est. paupertauit enim se secundum apostolum. ut nos locupletaremur, cui in saeculi rebus nihil nisi corpus fuit. huius enim salutis causa nasci inops uoluit ex uirgine: non pecuniam, non agrum, non pecus caelorum dominus elegit. pauper ergo in homine tantum suo fuit. sed non solum iudicium inopis, sed et uindictam pauperum dominus faciet. iudicium inopis referri ad damnationem eorum, qui iniusti in dominum extiterunt, oportet. conuenit enim eos secundum iudicium, non secundum uindictam iudicari. inferioris naturae est, qui debeat uindicari. uindicantur ceteri pauperes, id est, qui dominum exemplo passionis secuti sunt, qui ex contemptu saeculi et pecuniae pauperes fuerunt. fit ergo iudicium inopis, cum ob passionem domini impii iudicantur. pauperes uero uindicantur. quorum sub ara occisorum sanguis clamat uindictam in impios postulans: qui cotidie in gloria martyrii manentes dei nomini confitentur.

Et sermo ipse, quo psalmus clauditur, ita loquitur: attamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum facie tua. iustorum confessio potest etiam corporalis uideri, quia plures in carne adhuc licet positi dei nomini confitentur. recti autem habitantes cum facie dei nihil in se corporale retinere intelleguntur. natura enim carnis dei non patitur aspectum ipso dicente: nemo uidebit hominum faciem meam et uiuet. hoc iam caelestium est et transformatorum et terrenam corruptionem caelesti incorruptione mutantium, quos iam diuinitatis honore claros, conregnaturos ipse deo patri tradet in regnum dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 4 II Cor. 8, .9. 26 Exod. XXXIII, 20. ) [*]( 6 nos om. R 6 nasci ineo uoluit R 12 quae debeat R 16 paeperes uero uindicantur om. R 28 caelesti incorruptione om. R Explicit psal CXXXVIIII incipit CXL R. )

789