Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed qui eripi se de homine uno malo et iniquo deprecatus est, in quo significare traditorem suum existimatur, iam de plurimis mala in corda cogitantibus loquitur dicens: qui cogitauerunt malitias in corde, tota die constituebant prselia. acuerunt linguas suas sicut serpentes: uenenum aspidum sub labiis eorum. non omni et toto aduersum Dauid die armis certatum est neque semper instructis prseliis. aduersus autem dominum secundum euangelicas operationes eius nullum tempus uacuum fuisse ab insectantium odiis inuenimus. paralyticum sanat: mox de eo ob inlicitam, ut putabant, peccati indulgentiam uenenato ore disseritur. *aridam manum reformat: statim uiolatee legis reis adscribitur. dsemones curat: continuo per Beelzebul daemonum principem haec perficere arguitur. nihil est, quod non ei plenum semper insidiis sit, quod non uiperese linguae ueneno [*](6 Ps. VII, 10. 7 Matth. IX, 4. ) [*]( 1 laquaeus R est peccatoris G peccatoris est RE malis GE malis ex malos R 2 me om. G ab G ex R 3 esse haec GR haec esse E 9 penetrabili adque inuios aditus obeunte G penetrabili atque peruio aditu obeunte Rb impenetrabiles atque inuios aditus obeunte e quo cf. Acad. p. 39 11 uno om. G depraecatus G 12 in G iniquo R 14 in corde G corde R 17 toto G tota R 18 instructis proeliis G instructa sunt = = (eras. 2 litt.) proelia R aduersus G aduersum R 19 operationes GR narrationes E 22 reia Kcripsi rens G reatus RE 23 daemones GRa daemoniaoos E cf. Acad. p. 66 belzebul G beelzebul R Beelzebub E cf. Neue Formelll. /, .588 daemonum GRe daemoniorum b 25 quod non uipereae — sit om. G. )
Intercessio autem diapsalmse adtulisse uidetur aut personse aut sensus demutationem. fit autem repetitio orationis eiusdem: ita tamen, ut absolutius ea, quse in confusum ante adiecta sunt, recenseantur et, quae superius fuerat de uerbis, nunc sit querella de factis. custodi me, domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me, qui cogitauerunt supplantare gressus meos. ab uno tantum csepta deprecatio refertur ad plures, ut significare et in 000 traditorem et in pluribus populum nosceretur. et uni quidem et nunc et superius malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat; in plurimis uero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, extensas funium captiones et continuata semitis scandala arguit dicens:
Qui cogitauerunt supplantare gressus meos. absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt muscipula pedibus meis, continuata semitis scandala posuerunt mihi. cogitauerunt enim [*](6 m Reg. 11, 14. ) [*]( 1 maximaeque R 3 quae obtrectationum GR atque obtrectationum E 4 blandaeloquentiae G 5 scribtum G 6 satanan GRa satanam I eolomoni G 7 idumeum G est bis scr. G 8 solomoni G 9 in u satanan G in Batana R 10 mltimoda G 11 deaeuiunt G daesaeuiniit R graasantur G crassantur R 20 significare R significaret E 21 populum R populus E cf. Abh. IV, 63 sq. 28 musoipula R mnscipulam a in muscipulam e. )
Nobis autem meminimus uitaeque nostrae ubique scandala, ubique funes, ubique laqueos occurrere, nihilque esse, ubi non prsetentse nobis semper insidiae sint. et difficile est nunc laqueo uentrem absoluere: quia confusio illis est, quorum deus uenter est. rarum etiam est nunc a laqueo oculum liberare: quia qui ad concupiscentiam uidit, iam moechatus in corde est. arduum quoque est linguam laqueo eximere: de omni enim otioso uerbo in [*]( 28 Phil. III, 19. 29 Matth. V, 28. 31 Matth. XII, 36. ) [*]( 2 ocoidendo om. Ra 11 in muBcipulum R in muscipulam E 17 continuantis R 18 autS supr. scr. m. 1 R 19 interrogatur R in- terrogaretur E utputans R 21 uiae sue a uiae se R 21 continuantea scripsi continuanti R continuati a continuata a 22 earum ac C. Schenkl ac R ac earum h 28 scripta Ra 26 ubique funes ubique scandala e. )
Dehinc sequitur: dixi domino: deus meus es tu: inaurire, domine, uocem orationis mese. domine, uirtus salutis mese, obumbrasti super caput meum in die belli. ne tradas, domine, a desiderio meo peccatori: cogitauerunt, non tradas me, domine, ne umquam exaltentur. et hic intercedens diapsalma uidetur aliquam demutationem attulisse, et non exiguam quidem; namque cum superius de cogitata subplantatione, de absconditis laqueis, de extensis muscipulis, de scandalis positis sermo omnis fuisset, nunc ad deum refertur oratio: dixi domino: deus meus es tu. non leuis atque exiguae fiducise est domino dixisse: deus meus es tu. loqui istud mens libidinosa, auara, insolens, ebria fideliter non potest. renuntiandum his omnibus est et a seruitute eorum ac famulatu desinendum est, ut ab his desinentes dicere audeamus: dixi domino: deus meus es tu. et hsec quidem personae nostrse, quam tantum, in quantum fas est, psalmo admiscemus, ita coaptata sunt.
Sed et domino quoque usitatum et frequens et proprium est, ut dixerit: dixi domino: deus meus es tu. numquam confessionis huius honorem negauit, ut et dominum confiteretur et deum dicens: confiteor tibi, pater domine caeli et terrae; et rursum: ad deum meum et ad deum uestrum. oratio quoque ei semper ad deum omnis fuit. Lazarum suscitaturus orat; panes et pisces benedicturus ipso ad caelum aspectu precatur; calicem bibiturus pernox orat. post confessionem [*](2 Matth. XV, 19. 26 Matth. XI, 26. 27 Ioh. XX, 17. ) [*]( 4 piiinis R penniB E 8 super oapud (super supr. scr. m. 1) R 10 cogitauerunt R cogitauerunt adueraum me E cf. Sabatier II, 272 19 est ante et om. E cf. Stud. 1889 p. 316 21 quam om. Gt 29 taDtum G om. RE 24 ut dixerit G ut diximus RE 26 confiteor R confitebor E 27 et ad dfli uestrum G et deum uestrum RE 98 semper ad da G ad deum semper RE 80 praecatur GR. )
Sed in eo, quod sequitur: domine, uirtus salutis mese, non communis est fiducise professio. non enim ait: salus uirtutis mese. humani namque uoti res ista est, ut uirtuti nostrae salutem precemur, ut sanitas his, in quibus ualemus, a deo sit. haec autem e contrario precatio est, ut non uirtutis suae salus, sed salutis suse uirtus a deo sit. qui saluti uirtutem precatur, iam de salute non ambigit et certus est nihil in se caducum, nihil mortale esse. sed ei, quod adsumpsit, infirmo ut uirtus praestetur, orat: corpus dominus in se gerebat, quod, tametsi secundum nos morti debitum erat, non tamen erat obnoxium corruptioni, ipso per prophetam loquente: quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem.