Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed plane, quia pax et iustitia et ueritas est, adfectum in eos suum ostendit dicens: nonne odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam eos; inimici facti sunt mihi. est religiosum odium, quotiensque is nobis odio est, qui deum odit. inimicos quidem nostros amare praecipimur; sed nostros, non et dei. nam iuxta deum et patrem et matrem et coniugem et filios et fratres odisse deuotum est. odit ergo odientes deum et inimicorum odio tabescit et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. non enim filius diuersus a patre est. ut non alteri inimicus utrique fiat inimicus.
Concludit deinde libertatis suas fiducia simulque, ut ea. quse per prsescientiam tamquam gesta memorauerat, nunc ad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dicens: proba me, deus, et scito cor meum; interroga meetscito semitas meas. et uide, si uia iniquitatis in me est, et deduc me in uiam aeternam. humanae naturse fiducia ista non est, ut probari se uelit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas expectet, ut inspici non metuat, si uia [*](1 et pugna meditantur R isti ex isit m. 1 R 2 extinguunt G extingunt Ra eolesias G 3 et euangelica G euangelicam R euangelicamque E 6 in cogitationee R 9 in uanum R hi in aanam E 10 discidia GR diMidia E 12 odiente domine R 14 eos R illae E 16 quotiensque is tcripsi quotiensque in G quotiensq = is R (erat. h) quotiens is e quotiens in b 16 praecipimur ex praecepimur fII. 1 R t nostroa non G noetroa = = = non R 19 odio G odo R 20 sibi GE om. R 22 fiducia G fiduciam RE 24 dioens GR dixit E. )
In finem psalmus Dauid.
Eripe me, domine, ex homine maloauiro iniquo libera me et reliqua.
C“ptus est psalmus ex persona hominis inter multas 10 infestationes inimicorum anxii, aduersus quem multae insidise et doli plures sint: et conuenire hsec omnia in personam huius prophetae Dauid uidentur, cuius uita infesta undique et plena semper periculis fuit, Saul eum in deserto, in urbibus, bello ac dolis persequente, filio quoque ipsius Abessalon multa aduersum regnum uitamque eius moliente et audente. multis praeterea aliis et domesticis et extraneis insidiis subiectus fuit semper. sed nihil speciale ex his omnibus in psalmo continetur, ut propria personae eius oratio esse credatur. sed generalis aut forte ex spiritu prophetise psalmus esse noscitur unumquemque nostrum per orationis exemplum, cum in mediis infestantium in nos odiis iactemur, erudiens, quali deum prece oporteat deprecari.
Sed contuenti mihi penitus quasdam uirtutes proprietatesque uerborum, quse ultra humani sermonis consuetudinem altius [*](8 Ioh. XIV, 80. ) [*]( 1 condicionem GR cognitionem E Ezplioit psals CXXXUIII incipit psalfl CXXXUIIII G ExiH psal CXXXVIII incip. CXXXUIIII R 8 ex R cf. p. 778, 24 ab E 11 anxii (ii in ras.) R quem ex quaem R 12 doli RE diaboli G in personam G in persona R 13 infesta G infestata RE 14 bello ao dolis persequente filio quoque ipsins Abessalon multa GR cf. Acad. p. 72 bello ao dolis sequebatur persequente quoque filio ipsius . AbeBsalon et multa E 15 aduersum R aduersus E 17 fuit semper G semper fuit RE 19 sed generalis ant forte ex G generalis autem forte et ex RE 20 profetiae G profetae R nosoitur GE noscetur R 22 praeoe GR1. 83 depraecari GR1. )
Hoc enim, quod ita c“ptum est: eripe me, domine, ex homine malo, a uiro iniquo libera me, ad communem quoque credentium omnium pertinet precem. omnes enim insidise, quascumque nobis spiritales nequitiae prsetendunt. maxime per homines aptantur: et occasiones uitiis nostris alienae naturae peruersitas subministrat. in lites nos inicus exagitat, in anxietates aduersantium et insidiantium nobis terror inpellit in libidinem facultas se in id praebentis inuitat. oculus enim [*]( 1 elocuntur G eloquntur R 3 istae R 4 secundum eam enim G saecundum enim ea R generis fuit G fuit generis R 5 adque GR 10 praeconis R 16 euitat Ge uitat Rb 18 non se solum tamen G non solum tamen se RE 20 adque G 24 ex homine GR ab homine E 25 pertinet praecem G praecem pertinet R 28 inicus G iniqua R 30 praebentis inuitat GR praebentis loci inuitat E cf. Acad. p. 65. )
Sed qui eripi se de homine uno malo et iniquo deprecatus est, in quo significare traditorem suum existimatur, iam de plurimis mala in corda cogitantibus loquitur dicens: qui cogitauerunt malitias in corde, tota die constituebant prselia. acuerunt linguas suas sicut serpentes: uenenum aspidum sub labiis eorum. non omni et toto aduersum Dauid die armis certatum est neque semper instructis prseliis. aduersus autem dominum secundum euangelicas operationes eius nullum tempus uacuum fuisse ab insectantium odiis inuenimus. paralyticum sanat: mox de eo ob inlicitam, ut putabant, peccati indulgentiam uenenato ore disseritur. *aridam manum reformat: statim uiolatee legis reis adscribitur. dsemones curat: continuo per Beelzebul daemonum principem haec perficere arguitur. nihil est, quod non ei plenum semper insidiis sit, quod non uiperese linguae ueneno [*](6 Ps. VII, 10. 7 Matth. IX, 4. ) [*]( 1 laquaeus R est peccatoris G peccatoris est RE malis GE malis ex malos R 2 me om. G ab G ex R 3 esse haec GR haec esse E 9 penetrabili adque inuios aditus obeunte G penetrabili atque peruio aditu obeunte Rb impenetrabiles atque inuios aditus obeunte e quo cf. Acad. p. 39 11 uno om. G depraecatus G 12 in G iniquo R 14 in corde G corde R 17 toto G tota R 18 instructis proeliis G instructa sunt = = (eras. 2 litt.) proelia R aduersus G aduersum R 19 operationes GR narrationes E 22 reia Kcripsi rens G reatus RE 23 daemones GRa daemoniaoos E cf. Acad. p. 66 belzebul G beelzebul R Beelzebub E cf. Neue Formelll. /, .588 daemonum GRe daemoniorum b 25 quod non uipereae — sit om. G. )
Intercessio autem diapsalmse adtulisse uidetur aut personse aut sensus demutationem. fit autem repetitio orationis eiusdem: ita tamen, ut absolutius ea, quse in confusum ante adiecta sunt, recenseantur et, quae superius fuerat de uerbis, nunc sit querella de factis. custodi me, domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me, qui cogitauerunt supplantare gressus meos. ab uno tantum csepta deprecatio refertur ad plures, ut significare et in 000 traditorem et in pluribus populum nosceretur. et uni quidem et nunc et superius malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat; in plurimis uero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, extensas funium captiones et continuata semitis scandala arguit dicens: