Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Qui cogitauerunt supplantare gressus meos. absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt muscipula pedibus meis, continuata semitis scandala posuerunt mihi. cogitauerunt enim [*](6 m Reg. 11, 14. ) [*]( 1 maximaeque R 3 quae obtrectationum GR atque obtrectationum E 4 blandaeloquentiae G 5 scribtum G 6 satanan GRa satanam I eolomoni G 7 idumeum G est bis scr. G 8 solomoni G 9 in u satanan G in Batana R 10 mltimoda G 11 deaeuiunt G daesaeuiniit R graasantur G crassantur R 20 significare R significaret E 21 populum R populus E cf. Abh. IV, 63 sq. 28 musoipula R mnscipulam a in muscipulam e. )

781
synagogse principes supplantare gressus eius, cum post depulsam necem Lazari de eo occidendo cogitant, cum ob receptos oculos caeco illi a natiuitate maledicunt, cum taceri de eo decernunt, cum mortem confessoribus eius denuntiant. egregium itaque diuinarum operationum suarum gressum atque cursum istius modi rebus subplantare cogitauerunt. absconderunt autem laqueos superbi, cum Sadducaei fraudulentiam simulatae de resurrectione interrogationis occultant, cum responsionis laqueum captioso sermone praetendunt; superbi, cum admisceri peccatoribus dedignantur, cum conuiuia publicanorum ei, qui peccatorum est remissor, exprobrant. funes etiam extenderunt in muscipulum pedibus eius, cum tributum poscitur, cum de dando Caesari tributo interrogatur. absconsus autem superius laqueus fuit, nunc autem funes in laqueum extensi sunt, ut ualidior hic interrogationis laqueus esse nosceretur in funibus, cum per extensum interrogationis laqueum captiosse ab eo professionis responsio aduersus nomen Csesaris quaereretur. continuantes autem semitse scandala posuerunt ei, cum de mandatis legis interrogatur, cum diues, legi utpote satisfaciens, quid sibi adhuc desit, requirit, cum apud eum de repudii condicione tractatur. hsec enim interrogationum scandala uise suse doctrinaeque legis continuantes statuerunt, ut sub specie earum ac familiaritate, quae in lege scriptae sunt, quaestionum haec ei ubique continuantium semitse interrogationum et responsionum scandala ponerentur.

Nobis autem meminimus uitaeque nostrae ubique scandala, ubique funes, ubique laqueos occurrere, nihilque esse, ubi non prsetentse nobis semper insidiae sint. et difficile est nunc laqueo uentrem absoluere: quia confusio illis est, quorum deus uenter est. rarum etiam est nunc a laqueo oculum liberare: quia qui ad concupiscentiam uidit, iam moechatus in corde est. arduum quoque est linguam laqueo eximere: de omni enim otioso uerbo in [*]( 28 Phil. III, 19. 29 Matth. V, 28. 31 Matth. XII, 36. ) [*]( 2 ocoidendo om. Ra 11 in muBcipulum R in muscipulam E 17 continuantis R 18 autS supr. scr. m. 1 R 19 interrogatur R in- terrogaretur E utputans R 21 uiae sue a uiae se R 21 continuantea scripsi continuanti R continuati a continuata a 22 earum ac C. Schenkl ac R ac earum h 28 scripta Ra 26 ubique funes ubique scandala e. )

782
die iudicii erit ratio reddenda. maximi etiam laboris est cor a laqueo referre: malse enim cogitationes de corde exeunt. hi omnibus nobis laquei ubique prsetensi sunt; et orandus est dominus, ut ab his omnibus laqueis fidei nostrse pinnis et spiritus euolemus.

Dehinc sequitur: dixi domino: deus meus es tu: inaurire, domine, uocem orationis mese. domine, uirtus salutis mese, obumbrasti super caput meum in die belli. ne tradas, domine, a desiderio meo peccatori: cogitauerunt, non tradas me, domine, ne umquam exaltentur. et hic intercedens diapsalma uidetur aliquam demutationem attulisse, et non exiguam quidem; namque cum superius de cogitata subplantatione, de absconditis laqueis, de extensis muscipulis, de scandalis positis sermo omnis fuisset, nunc ad deum refertur oratio: dixi domino: deus meus es tu. non leuis atque exiguae fiducise est domino dixisse: deus meus es tu. loqui istud mens libidinosa, auara, insolens, ebria fideliter non potest. renuntiandum his omnibus est et a seruitute eorum ac famulatu desinendum est, ut ab his desinentes dicere audeamus: dixi domino: deus meus es tu. et hsec quidem personae nostrse, quam tantum, in quantum fas est, psalmo admiscemus, ita coaptata sunt.

Sed et domino quoque usitatum et frequens et proprium est, ut dixerit: dixi domino: deus meus es tu. numquam confessionis huius honorem negauit, ut et dominum confiteretur et deum dicens: confiteor tibi, pater domine caeli et terrae; et rursum: ad deum meum et ad deum uestrum. oratio quoque ei semper ad deum omnis fuit. Lazarum suscitaturus orat; panes et pisces benedicturus ipso ad caelum aspectu precatur; calicem bibiturus pernox orat. post confessionem [*](2 Matth. XV, 19. 26 Matth. XI, 26. 27 Ioh. XX, 17. ) [*]( 4 piiinis R penniB E 8 super oapud (super supr. scr. m. 1) R 10 cogitauerunt R cogitauerunt adueraum me E cf. Sabatier II, 272 19 est ante et om. E cf. Stud. 1889 p. 316 21 quam om. Gt 29 taDtum G om. RE 24 ut dixerit G ut diximus RE 26 confiteor R confitebor E 27 et ad dfli uestrum G et deum uestrum RE 98 semper ad da G ad deum semper RE 80 praecatur GR. )

783
itaque domini et dei sui sequitur: inaurire, domine, uocem orationis mese. honoris confessio praecessit, cum dominum suum ac deum dicit. exaudiendse autem orationis precatio consequitur, cum se orat audiri.

Sed in eo, quod sequitur: domine, uirtus salutis mese, non communis est fiducise professio. non enim ait: salus uirtutis mese. humani namque uoti res ista est, ut uirtuti nostrae salutem precemur, ut sanitas his, in quibus ualemus, a deo sit. haec autem e contrario precatio est, ut non uirtutis suae salus, sed salutis suse uirtus a deo sit. qui saluti uirtutem precatur, iam de salute non ambigit et certus est nihil in se caducum, nihil mortale esse. sed ei, quod adsumpsit, infirmo ut uirtus praestetur, orat: corpus dominus in se gerebat, quod, tametsi secundum nos morti debitum erat, non tamen erat obnoxium corruptioni, ipso per prophetam loquente: quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem.

Non est igitur de salute naturae huius in se infirmis incertus. solum a deo uirtutem eius, quse in se sit, salutis orat et orat per hanc confidentiam, qua ait: obumbrasti super caput meum in die belli. si ex persona cuiusque hominis psalmus hic omnis est, quomodo sibi tam diuersa conuenient, ut, cum dictum sit: eripe me, domine, ab homine malo et: custodi me de manu peccatoris, domine, nunc rursum securus de omnibus dicat: obumbrasti super caput meum in die belli? et cum superius ex metu fuerit oratio, nunc sit gratulatio ex securitate? hoc autem totum dici ab eo ex ratione poterit, qui gerens hominis deique naturam habebat [*](15 Ps. XV, 10. ) [*]( 1 inaurire Rb in hau**** G inauri (in hauri a) e 3 ac dtYl G et u deum RE dicit G dicit ex dioet (t in ras.) R 5 sequitr G 8 praen cemur GR et sic in seqq. in quiba G 12 sed ei GRb sed et e 18 corpus dominos in se gerebat R corpus dni********* G per corpus quod dominus in ee gerebat E 18 infirmis Rb infirmae e 19 solum GR solam E 20 quia u ait R 21 capud R 23 domine ante ab om. R 27 nnc G. )

784
et ex hominis infirmitate trepidationis affectum et ex conscientia diuinitatis fiduciam securitatis. scit autem se in die gloriosi illius belli, quo mortem perimet, quo diabolum uincet, quo omnes potestates inimicas triumpho crucis SUSB configet, obumbratum protectumque esse. namque cum ex persona dei patris dictum de eo ante fuerit: cum ipso sum in tribulatione et rursum: manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adiciet nocere eum, quid enim proficit inimicus ludam ad uoluntatem traditionis inspirans? permissum enim corpus passioni est; sed permissi sibi corporis dominata mors non fuit: sanctus enim non uidit corruptionem. et iniquitatis filius cum eum traderet, ad nocendum quid adiecit? non modo ad uitam corpus rediit ex morte, sed etiam in diuinitatis gloriam natura curruptionis absorta est.

Securus itaque et confidens obumbratum se esse in die belli etiam hoc precatur: ne tradas, domine, a desiderio meo peccatori. qui ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius, qui me misit, susceptum opus etiam pro obsedientise obsequella festinat inplere; sed ita, ut meminerimus esse in eo uoluntatis officium. uult namque quae pater uoluit. id enim, quod ait: non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius, qui me misit, eum, a quo est missus cuique obsedit, ostendit: non tamen sibi detrahit uoluntatem. omnia ergo, quaecumque patri placita [*]( 6 PB. XC, 15. 7 PS. LXXXVIII, 22 sq. 19 Ioh. VI, 88. ) [*]( 1 infirmitate trepidationis GE infirmitate & trepidationis R 5 protectumque esse R protectumque iri E cf. lin. 17, ubi etiam in G esse legi potest 6 ante G'e antea Rb 9 in eo GE in eo corr. m. 3 R 10 nooere eum R cf. Sabatier II, 178 nocere ei E quid enim proficit GR1 cf. Lucifer ed. Hartel p. 361 quid proficit R' 12 permiui sibi corporis e et G, ut uidetur, permiss = a (eras. i, a adtL m. 3) sibi R 13 oum enim traderet G 14 ad nocendum G ad nocendum ei RE ad ui*** G in uitam RE 15 sed etiam in G sed etiam ad RE 16 absorta R absorpta E 18 a desiderio GE desiderio R 19 quia ait G 28 pater quae pater uoluit (pater priore loco in uersu ezeunte add. m. 3, uoJuit supr. scr. m. 3) R ait om. R. )

785
sunt, consummare optat et uniuersa, quaecumque sibi in passione desiderabilia sunt, exsequi properat, ne quid ex his sit, quod praeueniens peccator impediat. desiderio desiderauit cum discipulis pascham manducare, festinato paschae caenam peregit. desiderat calicem passionis bibere dicens: calicem, quem pater meus mihi dedit, non bibam illum? quaerentibus se ultro his, qui ad conprehendendum eum uenerant, et interrogantibus, quis Iesus esset, ingessit. scit sibi aceti poculum esse potandum: hoc ut bibat postulat. et magnum in eo, cum bibisset, uoluntatis suae fructum capiens ait: consummatum est, quo in uerbo desiderabilis uoti gratulatio continetur. liberari animam suam a framea in psalmis frequenter orauerat, os non comminuendum significauerat, sortitu uestem suam obtinendam denuntiauerat. hsec omnia, quae desiderii sui sunt, ad prophetiae fidem ut inpleantur, orat: ne quid ex his peccatori sit potestatis, ne pascham praeueniat, quae desiderio desideratur, ne calicem passionis ingerere non audeat — nam ad primam domini responsionem peccator omnis, qui ad conprehendendum eum uenerat, procidit —, ne acetum, quod offerendum est, non praesto sit, ne ante, quam spiritum emittit, lancea. latus miles fodiat, ne frangendi ossis manente adhuc spiritu pateat occasio, ne quid ex prophetia minus fiat, ne quid peccatori ex desideriis suis tradatur, sed in se omnia, quse et desiderata sibi et prophetata sunt, inpleantur. orat autem de his, non quod inplenda non essent, sed ut de se prophetata esse intellegi possint.