Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et ut ad ecclesiae populos referri istud necessario intelle* geretur, adiecit: dinumerabo eos, et super harenam multiplicabuntur. numquid numerus eorum incertus est qui in libro dei scribuntur? ergo nulla est difficultas in numero, quorum ueritas maneat in scripto. sed aliqui quod dictum est: super harenam multiplicabuntur, non ad homines tantum referendum existimauerunt, quia Abrahse dictum esset: et erit semen tuum sicut harena maris, ut, quia Abrahse semen sicut harena maris est, ad id, quod super harenam multiplicantur, amicis dei multitudo angelicse numerositatis accedat. non enim aliter sibi conuenire sicut harena maris et super harenam maris putauerunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. sed nos uniuscuiusque sensui non contraimus; quid autem secundum donum [*]( 1 Ioh. XV, 15. 3 Luc. XXII, 28. 6 Ioh. XVII, 10. 21 Gen. xxn, 17. ) [*]( 1 seruuos G 2 ne = lit G 9 cum amici sint G lOcum in his t: cum his R 11 ab his coeptae GR ab ipsis coeptae E 12 super petram GR super terram E toto orbe G toto in orbe RE 13 constiterunt G constiterint RE 15 eoa et RE esaet (sub s prior. altera lilt. scripta erat) G 16 eorum om. G 18 sed aliqui quod G eed aIiqui h * id quod Rb sed id quod e 19 super harenam G super arena R 20 qta <T 21 sic Re et reliquiae G, ut quia Abrahae semen sicut harena maria om. h 28 multiplicantur GR multiplicabuntur E amici R 27 contraimns GE contrahimus R. )

773
spiritalis gratiae senserimus, sine cuiusquam contumelia tractabimus.

Promissiones duas Abrahse fuisse in Genesi accipimus. unam ante Ismael generationem deo dicente: quoniam omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo in aeternum etfaciam semen tuum tamquam harenam maris. si potest quis enumerare harenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur, nato uero Isaac et in holocaustum, quantum ad Abraham spectat, oblato hsec sequens repromissio fuit: nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas cseli et sicut harenam, quse est ad oram maris. et si secundum apostolum haec duo testamenta sunt, unum secundum Ismael in seruitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostrae Hierusalem, quae in caelis est, educens, duum necesse est seminum in stellis et in harenis numerositas praedicetur. ergo amici dei super harenam maris dinumerantur. quis enim ambiget, secundum ecclesiam toto in orbe numerosam multitudinem gentis Iudsese copia in Christo credentium prseueniri? atque ideo super harenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in harenis.

Dehinc sequitur: exsurrexi et adhuc tecum sum. surrexi ad resurrectionis gloriam spectat, sed secundum prsescientiam dei id, quod futurum est, tamquam praeteritum loquitur, quia deo ob scientiam atque uirtutem, quse futura sunt. facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura [*](4 Gen. XIII, 15 sq. 10 Gen. XXII, 17. 14 Gal. IV, 24. ) [*]( 4 ante GRb om. e ismael Gb ismahel R ismahelis (his mahelis a) e quoniam G quia RE 13 ad ora R 14 ismael G ismahel R Ismahelem E 16 duum Rb dum « 17 in stellis RE in sidiis (?) G (an in sideribus?) 19 ambiget R ambig*** G ambigat E eclesiam G 20 iudeae R 21 adque G ideo om. Gf 24 dehinc G dein Rb hinc e exaarrexi G et surrexi Ra surrexi. 95 speotat RE m scl n expectat G sed om. GR 26 praescientia G praeentiam R 97 qa' (?) d5 G. )

774
esse confidimus. id autem: et adhuc tecum sum nondum esse temporis significat; ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, dum se adhuc esse cum deo profiteatur. ipse enim ait: a deo exiui et ueni. adhuc ergo tecum sum, quia nondum temporis est, ut a te ueniam et ueniam in mundum, ut, quae prophetata sunt, expleam.

Quod autem. ait: si occidas deus peccatorem, numquid, qui uenit saluare quod perierat et peccatorem redimere, peccatorem precatur occidi? absit, ut uelit occidi. sed peccator occiditur, cum saeculo moritur, cum Christo conmoritur, ut uiuat in Christo. beatus apostolus ait: cotidie morior et rursum: mortuus sum legi, ut uiuam Christo. morimur autem ita, quod in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. et audiamus adhuc, quomodo deus peccatores occidit, per id quod dicitur: mortificate ergo membra uestra super terram, fornicationes, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam. sic peccator occiditur, cum generatio uitae spiritalis uitiorum omnium peccatorumque morte renouatur.

Sequitur deinde: uiri sanguinum declinate a me; quoniam dicis in cogitatione: accipient in uanitate ciuitates suas. latina translatio, dum uirtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem non discernens ambigui sermonis proprietatem. quod enim nobiscum scribitur: quoniam dicis in cogitatione, cum Graecis hoc modo est: [*]( 4 Ioh. XVI, 28. 11 I Cor. 16,31. 12 Gal. II, 19. 16 Coloss. III, 5. ) [*]( 2 esse temporis R temporis esse E 8 (lum se scripsi, tum ne R cum Be E profiteatur RE ***fateatur (?) G 4 et adhuo ergo R 5 a te ueniam et ueniam coni. Bened. ante ueniam et ueniam e ante ueniam R (de G h. I. non conatat, sed ex spatio euanidorum id certe conicere licet, eum uoces et ueniam non omisisse) 9 praecatur (;R 13 quod R quando E 14 et audiamus GR audiamus E dS peccatores GE peooatores deus R 15 dicitur RE sequitur G 16 fornicationes G fornicationem RE 17 malam et e cf. Sabatier 111, 8'i* malam.. G et b om. R 19 pecoatorumque scripri peccatorum.. f; et peccatorum RE 21 dicis G iтif,.. lin. 23 dices E dicitis R in uanitate R in uanitatem E cf. de h. I. Sabatier II, 271 94 scribtur ,; 25 dicis G dices RE. )

775
OTI IQVIG b dtaXoyiGficp, ' et illud EPEIC in pronuntiatione distinguitur, ut aut dicis intellegatur aut contentio: utrumque enim sub isdem uerbis significatur hoc dicto. sed hi, qui hebraei sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo, quod EPEIC translatum est, prodiderunt. et sane id ita esse ratio et intellegentia monstrabit.

Viri, inquit, sanguinum declinate a me. memini in Ezechiel dictum episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent: ecce fili hominis, speculatorem te dedi domus Israhel, et audies ex ore meo uerbum et comminaberis; et non distinxisti ei neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se auerteret ab itineribus suis et uiueret, inicus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem eius de manu tua requiram. et inuenio et alium sanguinarium. de quo dictum est: uirum sanguinum et dolosum abominabitur deus. ut igitur uiri sanguinum sunt, quorum adulans doctrina est, ita et uiri sanguinum sunt quorum dolosa doctrina est.

Dolosa autem doctrina est haereticorum sub nomine dei blasphema, sub praetexto religionis impia, sub ueritatis specie fallax; quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem adquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in [*](8 Ezech. III, 17 sq. 16 Ps. V, 7. ) [*]( 1 OTtEPEtC £ N AIMOT6ICMU) Rom.aftzi tyeis- e»r <ti<xkoyt6ftdv e illud de pelC R illud tnet6a cf. de h. l. Beilr. 219 in scripsi ig (fere euan.) 7! <'*<' G om. E 2 distinguitur GRe non distinguitur b 8 iadem G hisdem Ra iisdem e 4 hi RE hii G cf. Biicheler - Windekilde Decl. p. 42 ebrei G hebraici RE 5 epelC R inetd a 6 intellegentiam G monatrauit G 7 inquid G 8 in ezechiel R ezeciel G in Ezechiele E 9 in interitum GE interitum R ecce scripsi cf. Sabatier II, 761, Hartel Lucif. p. 229, 1.5 seu (?) G ita RE 10 te dedi GR dedi te E 11 audias R et non diatinxisti ei R cf. Sabatier et Hartel l. c. et si non distinxisti E 12 distingueres RE distingueris G 14 iniqus R 15 et inuenio & alium R (GO inuenio et alium e et inuenio alium b 17 ut RE aic G 18 adulans dootrina est — quorum om. R ita et uiri — doctrina est om. G cf. Acad. p. 32 19 dolosa doctrina est R dolosa est dootrina E 20 hereticorum GR 21 blasfema G praetexto G praetextu RE. )

776
contentionibus labor sit et pugnam meditentur. isti infelices animas extinguunt et in uanum ecclesias sibi congregant. quas ciuitates dei secundum propheticam et euangelicam consuetudinem nuncupari frequens et plurima auctoritas est. hoc ergo significatur his dictis: uiri sanguinum declinate a me; quia contentiones in cogitatione: accipient in uanum ciuitates suas. uiri sanguinum sunt propter deperditarum animarum reatum; declinare iubentur, quia contentiones in cogitatione sunt; in uanum ciuitates dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum coetus per schismatum discidia reddentes.