Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Tollit etiam stultissimam eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore dominum in carne uisum esse contendunt, ut eum pater ementita ueritate in habitu falsae carnis ostenderit, non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se uidere credentibus apostolis dictum esse: quid conturbati estis. et quae cogitationes ascenderunt in corde uestro? uidete manusmeaset pedes meos, quoniam ipse ego sum: palpate et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habentem. ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit perfectae fidei ordinem tenens, cum in nomine deum A brahse et deum Isaac et deum Iacob, cum in misericordia psenitentium misericordem, cum in ueritate uerbum, quod caro factum sit, confitetur.
Causa etiam confessionis hinc sumitur: quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. non uni [*](16 Luc. XXIV, 88 sq. ) [*]( 1 abraham G abrahae RP abraae T et dS isaac (isac G) et dSs iacob GPT deus iaaac deus iacob R 6 relinq.nt G relinqunt R 8 disperatae P 9 per ea P 10 et deo proximis om. PT saltem Te statim RPa. (statim ex saltim ortum uidetur, cf. Aead. p. 19) 14 ostenderet P 17 in corda uestro R (cf. text. grate. iv rfj xaQdia) in corda uestra PTE 18 manus meas et pedes meos RP et manus meas et pedes PT 20 habentem PT habere R 24 uerbum quod caro factum sit confitetur GR quod uerbum caro factum sit confitetur T nerbum caro factum sit conStetur quod P 27 non uni tantum genti ex non uni tantum unigeniti R non tantum unigeniti TP1 (non tantum unigenito pi). ) 47*
Ait enim: in quacumque die inuocauero te, exaudi me. nullum diem iustus quisque sine metu transigit, neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque eius angelis excidium sibi semper mouente. scit diem illam domini occultam, insperatam, modo nocturni furis repentinam futuram. ut igitur se in quacumque die inuocantem exaudiat, deprecatur. nec diffidit, quid in quacumque die exauditus obtineat. sequitur enim: multiplicabis me in anima mea in uirtute tua. per multam scilicet dei curam multiplicabitur ipse in animse uirtute, ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat, sed, cum temptationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae uirtute tolerentur.
Et quia certa spes ista est, ut animae uirtus diuinae misericordiae multiplicetur auxilio, debitam ob id ab omnibus deo confessionem fatetur dicens: confiteantur tibi. [*]( 1 super omnia RlPT super omnia eni R'? sed super omnia E 8 mansuetudo P 3 scyta R 5 muta š (in marg. add.: ta t minutata) T mutata sunt RPE cf. quae dixi Acad. p. 102 6 aruspices RT post silent R ad sequentia aberrans add. gentibus scm est aagurium PT aaguria (quod certe ex auguriu ortum est) R cf. Neue Formenl. 7, 103, Gtorge* JVorif. 82 augurum E 7 in omnibus gentibus GPT in omnibus R 12 saecuri R 13 dies ex dees corr. m. 1 P 14 atque eius angelis scripsi, adque euangeli* G atque angelis eius RPT (sed in P litter. tq: in ras. et uox angelis in marg.) mouente GR mouentib: T mouentibus Pa molientibus e diem illam diem R 15 dfio G inseparatam G modo G et modo RPT 17 nec diffidit G nec diffidit propheta RPTE quod G 21 ne quid terroribus om. R pareat P ingruunt PT 22 incidit ex incidet P 25 d5 GPT, supr. scr. m. 3 R confesaione P. )
Neque solum confiteantur, sed et cantent in uiis domini, non transgredientes uias dei, sed in his euntes. uise autem dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam uiam unumquemque uia sua dirigentes. et quod ex omnibus in unam uiam concurratur, propheta demonstrat dicens: state in uiis domini et interrogate semitas dei aeternales et uidete, quae est uia bona, et ambulate in ea. uise enim domini aeternae. in his itaque uiis domini cantandum est et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna dei gloria est; magnificentise enim eius non est finis. nam magnitudinem gloriae suse opera testantur, caelum, terra, maria, aether. homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec uisibilia inuisibilem dei gloriam contueretur. [*]( 9 Rom. V, 14. 10 I Cor. 4, 8. 18 Hierem. VI, 16. ) . 1 omnia uerba GT uerba RPe 2 *antem G 8 magna est GR magna PT 4 agnoscit G cognoscit RPET cf. p. 742, 8 5 profeta- G profetia R 7 rege.. G regem R reges PT 8 enim GR om. P ex regno R et regno G & regno P 11 regnatis G P regnastis R 14 cantent (t in ras. 3) R 16 et apostoli GT apostoli RP 17 sunt dirigentea G in unam uiam G in unam RPTE 22 ymni* G 23 gloria di est P magnificentia ei' enim P 24 nam om. R 25 ad horum cognitionem RT in horum cognitione P horum cognitione c.
Neque solum magna est dei gloria, sed etiam excelsus est et humilia respicit. hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit, qui excelsus est. sed quae humilia respicit ? nempe ista: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit; et rursum: et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem uerba mea? sed qui excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe agnoscit. superbse et insolentes cogitationes deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae eius inpenetrabile est. deus, ut scriptum est, prope est his, qui tribulato sunt corde; non admiscetur autem adrogantibus, neque insolentibus prope est. unicuique nostrum pro fidei diuersitate aut proximus est ant remotus, spiritali uirtute, ubi se dignum est, adquiescens. et ideo alta a longe cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente et per uirtutem, longe licet, quae sunt superba. cognoscit.
Si ambulauero in medio tribulationis, uiuificabis me. non abnuit iustus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. scit enim, quia tribulatio secundum apostolum patientiam operatur. scit inprobabile aurum non placere, scit uictorem militem nisi bello non futurum, scit intemptatam fidem languere, scit in tribulationibus secundum apostolum gloriandum. scit inparem se tribulationibus sine auxilio dei esse; et idcirco per deum salutis suse certus est et, cum in mediis tribulationibus ambulet, per eundem se uiuificandum esse confidit. ait enim: super iram inimicorum meorum extendisti manus tuas: et saluum me fecit dextera tua. dominus [*](4 Ps. L, 19. 5 Esai. LXVI, 2. 11 Ps. XXXIII, 19. 20 Rom. V, 3. ) [*]( 5 spernit GR spernet PTE 6 trementem ex trementan corr. fJI. 1 R 1 7 sed qui R sed qui = P sed q (?) T sed quia E 8 agnoscit RT agnoscit ex acnoscit P cognoscit E 19 adrogantibus G arrogantibus RPT 18 unicuique nostrum G unicuique enim nostrum RPT 15 alta a longe scripsi alta longe R a longe alta PT quia et R qui et PT 19 abnuit ex abuit P iatae R 91 inprobabile aurum R improbabilem uirum PTE 23 languAere R 24 sine Re nisi PT 26 per eandem R per easdem PT confidit supr. scr. P 97 meorum om. PT. )